Epistolae politicae et historicae ad Philippum Sydnaeum ... Hubert Languet

발행: 1646년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

quem sibi principem expetebat vulgus

nobilitatis, clijus tyrannidem cum pertimescerent proceres , judicarunt sibi periculosum fore, se ejuno ere a consensu Polonorum Prutent postremi omnium manserunt in fide Imperato

ris, praesertim Dux ipse, Dantis cum Elbinga sed cum saepius frustra Imperatoris auxilium implorassent ad-vcisus Bathorium, qui ipsis armatus imminebat, cesserunt tandem necessitati, irofessi sunt se Bathori impe rium agnoscere. Archiepiscopum nes nensem, quem scis esse primarium regni senatorem, Se summa authoritatis in eo regno, primum omnium oppres sit Bathorius, quoniam videbat eum se praebere ducem Caesarianis in habere apud se ipsius Imperatoris ac Pontificis Rom. legatos, quos ut se dimitteret imperavit ei, it ad se marso viam veniret quod coactus est facere Archiepiscopus, omni praesidio destitutus Bathorius enim paulo ante interceperat aliquot militum centurias, qui ipsi ex Silesia subsidio mittebantur. Palatinus odolia quem in Comitiis multi regem expetiverunt, diutius re

stitit Bathorio sed cum videret se ab

292쪽

e N EPISTOLAE omnibus desertum, tandem etiam cum eo transegit. Supersunt hic Lashius, re quidam alii non magno numero, qui licet viden res pene desperatas, fortiter tamen Bathorio inter pocula conviciantur in conantur persuadere Imperatori, sequuturam magnam Polonorum ad eum defectionem , si tantum arma Poloniae ostentaverit. Non exillimo eos persuasuros Imperatori, ut fiducia eorum, quae ipsi piomittunt, bellum suscipiat, cum valetudo taliae ejus rationes id non ferant, de fere omnes praeter ipsbs , suadeant ne faciat. Dathorius indixit Conventum regni Thorunniam ad Calend. Octobris, in quo putant eum acturum, ut proscribantur omnes, qui ejus Imperium non volent agnoscere. Si Imperator omnino constituit abstinere a Polonia, aequum erit ut habeat rationem aschii taliorum, qui fortunis, dignitate exciderunt, ob fidem constantiam quam ei praestiterunt, .ut det opexam , ut suis fortunis, dignitatibus restituantur. Cum vero Polonia, Hungaria de Silesia fines attingat, consultius esset renovare vetera foedera , restituere mercinionia inter illas gen

293쪽

tes, quam inutiles simultates iliori exercere. In eo es aliquid disii cultatis , quod nec Ina per prior volet compellare de foedere Bathorium tinferiorem, nec ante factam trans Psbionem eum regem nominare, nec etiam Bathorius prior mittet legatos, cum ii quos huc sub initium conventus misit, non ita sint accepti ut ipse speraverat,in tandem etiam traditi sint custodiae ob vulneratum, spoliatum Tors-bachium in russia, quo erat misius ut Prutenos ad constantiam rea mpcratorem hortaretur. Consultum multis videretur , ut Imperium in hac re suam authoritatem interponeret, daret operam ne haec initia simultatum excrescant in saevum aliquod incendium , quod gentes illas tandem depascatur. Habes ad sitietatem non solum res Polonicas, sed etiam stultum meum de iis judicium Spero quod meae literae reperient te Londini incolumem reversum ex Hybernia , fruentem illo opimo octo ves rae aulae, quod post taedios itineris molestias de labores, longe tibi suavius videbitur

quam antea. Tantum metuo ne te in

scribendo satis alioqui negligentem

294쪽

asA EPISTOLAE negligentiorem adhuc reddat. Bene vale. Ratis bona 8. die Sept. Is T c. LIV.

Post inim discessiim detinuerunt me aliquandiu Coloniae amici, unde cum essem discessurus, advenit quidam, qui dicebat se tibi reddidisse literas a Regina , quibus jubebaris ire ad Principcm Orangium , quod sine fuit mihi gratissimum videbam enim

ea ratione, sine tuo periculo, desiderio tuo satissi erio tibi magis honorificum fore, fungentem munere publico, eo accedere, quam si privatus accessisses, ut habueras in animo in o-niam autem monueram te, cavendum

esse tibi, ne cuiquam praebere occasionem te calumniandi, cum omnia, quae tibia regina demandata fuerunt, ita confecisse , ut inde laudem gloriam referres e tamen videbam te ardere cupiditate compellandi oran-Eium, contrahendi cum eo amici tiam , metuebam ne mihi postea objiceres, per me factum esse, ne voti tui compos fieres: nam satis memini, quana saepe mihi exprobaveris mea culpa accidisse, ut Romanam profectionem

295쪽

omiseris A tuo discessu nihil accidit in Germania maguopere digiatim , quod ad te scribatur Elector Palatinus nondum ad suos rediit Nilii quidcmmutatum est Heidelbergae , ab ejus dicceilii, sed ex aliis oppidis, pagis dimissi sunt aliquot ministi verbi, noli plane liberi jussi enim sunt promittere, quod se in judicio sistent, si intra

annum accusentur. Indictus est Mag- de burgam Conventus principum Pro testantium, ad Octobrem mensem, in quo de religione agetur Faxit Deu S, ut principe rationem ineant, qua tolli possint distidia inter nos excitata, qua ut alant Pontificii, simulant se bene cupere Lutta eranis, eratificantur eis libenter in iis rebus, quibus ipsorum odium erga nos accenditur. Nuper ab iis, quos visitatores Camerae Imperialis vulgo nominant, interdi Ohum est praesidibus ipsius Camerae, ne quem in eo judicio ferant, qui non sit Pontificius , vel religionis Confessionis Augustanae Delius noster ob eam rem discessit Spirata, coelum jam implet querelis, de ne in his calamitatibus destituatur solatio , ait se velle adjicere animum ad rem uxoriam , cui sane

296쪽

EPISTOLAE

aequum est , ut tu bene preceris. Sed cxtra ocum. Quid si Serenissima vestra regina mitteret industrium ali

quem virum, ad Conventum Principum Protestantium, indictum Mao

deburgam , qui ipsis exponeret, quae Pericula immineant iis omnibus , qui

jugum Pontificium excusserunt, si pergant ita inter se contendere, e etiam ipsis indicaret, quibus artibus ista in ternos dissidia alant Pontificii De ea re consulendus esset Gulielmus Land nravius. Post et tiam agi cum rege Daniae, si cum o colitis amicitiam. Ego sane metuo ne in eo Conventu ecclesia nostra condemnentur, taevis inferatur iis, qui in Germania nobiscum in religione sentiunt. Comitem Hanavvium nondum vidi, sed scripsi ei, heum tuo nomine salutavi. Flector Saxonia de Branderiburgensis sub initium superioris mens fuerunt Budistina in Lusatia, cum Imperatore, quem audio dedisse operam, ut paternam amicitiam cum cis renovaret, sed ut aiunt, jure haereditario ad eum non

pervenit illa Pitho , quae in paternis labiis sedebat. Profectus est Budistina Wratista viam , unde puto eum jam

disces

297쪽

discelliste Accepi nuper itera a Cratonem ab Andrea Paulo Uterque tibi omnia fausta. oelicia precatur, dolent autem quod tuo conspectu ipsis frui non licuerit Andreas Paulus scribit, se omnino constituisse invisere te in Analia. Res Belgic: sunt tibi notissimae, nec ignoras quas clades nostri in Gallia nuper acceperint. Non oportet sine vos in utramque aurem dormire, praesertim, si Hispani inducia a Turcis impetrarunt , ut ad nos ex variis locis scribitur. Vide ut sis memor eorum, quae tibi dixi ad ostia Moeni de iis scribe, quam primum poteris ut aliquoties mihi promisisti. Saluta ossiciose meo nomine generO- sum Dominum Grinedium, nece si trium tuum, reliquos nobiles ac humanissim o viros, quos istius tui longinqui itineris fidos, suaves comites nabuisti , quibus utinam in aliqua re gratificari postem. Ego quidem incredibilem voluptatem cepi, ex illa nOstra consuetudine plurium dierum: at idem mihi accidit , quod iis , qui aestuantes frigidam avide cum volup tate bibunt, quae ipsis causam febris

298쪽

tantus dolor subsequiuus est , quan iam vix unquam sensi , qui necdum multum remisit. Dum sub tempus tui discentis Iocando cum Bigarro, do operam, ut tibi de mihi moerorem excutiam exciderunt mihi quaedam, deonibus constitueram tecum avere , ita

ut me meorum ocorum postea poenituerit Banosius noster mittitur ab ecclesiis Belgicis, quae hic&in Palatinatu exulant, ad Synodum, quae indicta est Dor iracum , ad vicesimum quartum diem hujus mensis Ind ut spero, ad te scribet. Est vir bonusti doctus, ac tui observantissimus. Eho tibi omnia fausta. stelicia precor. Fran- cofuit dec quart. die Iunii Is T. I DE diantem ita iri a re litera Ba-nosio, eunti ad Synodum theologorum , quae indicta erat Dor iracum, quas te dudum accepisse spero. Nudiustertius primum redditae sunt mihi eae, quas ad me dedisti Brugis, quinta die superioris mensis Millae s in ad me Argentorato a Doct. obbetio, ad quem nescio quo fato pervenerint.

a scribis ad Niphum , is Vien

299쪽

nam ad nostrum Closium AE tri haud- dubie dilietenter eas cui abit. Adiunxi meas ad Niphum , quibus cono ei persuadere, ut tuo desiderio satisfaciat: sed vereor, ne id frustra a nobis sat: nam licet ante sesquiannui actus est et opimam conditionem injungaria, audivi tamen eum cogitast de Polonia, postquam scivit Bathorium eo venisse. Scis me nihil unquam in te reprehendist , praeter negligentiam inscribendo, cujus rei accus rudi te, nunquam habui justiorem causam , quam iam habeam Meministi quam cepe a te petierim, ut tuorum sententiam, de ea re, de qua tecum ad ostia Moeni egi,

nobis quamprimum significares, quod te facturum promissis Scripsisti qui,

dem Brugis te habere causis , quare

fere desperes id posse fieri, petiisti a

me, ut quantum in me esset, aliorum spem labefactarem. Non tamen propterea intermittere debuisti , quin explorata tuorum voluntate, eam nobis

statim significares, ut promiseras te facturum. Scio quid tibi venerit in mentem , ob quod rem factu disti cilem judicaveris nam statim, ubi alii mecum de ea re egerunt, venit mihi in men-M A tem,

300쪽

et tem te esse filium familiassi verum nec ipsbrum spem minuere voliti, ne revocarent mandatum, quod de te compellandi tentando tuo animo mihi dederant, nec etiam tibi exponere voluidisticultates, quas in hac re facile intervenire posse, existimabam. Iorsum haec inquies' ut utrisque illii de-1cs: Imo vero tui amore hoc feci Proposui tibi simpliciter, quod alii usi e

rant me proponere, nec, si recte meministi, usus sum ulla suasione, sed totam rem tuae deliberationi permisi.

Respondisti id, quod proponebam tibi

non esse ingratum, sed te non esse plane tui juris S arbitrii divertim te reversum ad tuos, eorum voluntatem X- ploraturum: eamque mihi statim significaturum. Iid mei amoris hic intervenerit, nondum vides, sed jam tibi exponam. Judicavi illos nostros tale de te judicium fecisse, tibi fore honori-sacum apud omnes, quibus innotcscet. Tibi vero tua promissione imponebatur necessitas id indicandi iis, sine quo-rti consensu perfici non potest. Si spem rei perficiendae initio abjecisses junquam mihi promisisses,quitu promisisti, qua es modestia, id reticuisses, ne

SEARCH

MENU NAVIGATION