장음표시 사용
271쪽
Ego Macorisius Pomarancij Colonus, scriba anno Vulterrano cla cla iaccxxxjX.
Plures libros reposui , in quibus sunt Magictri Cosi ij nostri s eos tib plurimi
commondo ; nam scientia pleni sunt: verum hunc 's csteris tibi commendo , qui ceteris prmiat , quod in eo est Magister meus Eser , cui plurimum debeo Ego Prosperus Fesulanus.
SΙcut strenuus Imperator esse non potest, qui prius miles non fuerit; ita nec bonus Magisteresse potest, qui discipulus prius non sit: quapropter a Doctissimis C rchethibus Augurum Magistrum approbandum ess , recte factumest. Ego igitur ad munus eieci us, haec vobis proponere audeo. Qui vitute potiri desiderat voluptates sugiat. Sicut cibus corpora ; sic animos labor nutrit.' Senius magis, qui cupiditatibus, quam qui hominibus seruit,dicitur. Diues non est, qui habet opes, sed qui non habet cupiditates. Infelicior nulluS auaro. Paupertas, & miseria solae inuidia carent. Propter virtutes inuideri solatium. Inuidus sui est acerrimus hostis. Indignos laudare malum est. Si quis velit amari, laudari, & honorari liberalis sit: Bonis benefacere maximum est commodum. Ego Lucius 2Emilius Romanus, in Collegio socius approbo, quod Alcus Maurus scripsit. - Fgo Titus Atriarius Patritius Vulterranus, & Dorchethes approbo. Ego Lartes Tolumnius Senator Clusinus, & A ugur. Ego Dymus Rubonius Leontinus Ciuis; & Dorchethes Thuscorum Augurum approbo. Ego vero Titus Horatius Venusinus, Collegij Vulterranensis Praesectus
272쪽
a Go electus Magister haec vobis Dorchethes, propono.
Spes dominandi in arduo posita est i verum illi, cui est ingressus, sicilis est ascensus. Maananimus inuidiam ,Warrogantiam effugere debet. Homini, prauo maiora meritorum cupienti, dominari sentire eit. Nulla tam moderata cupiditas, quae ad maiora non aspiret. Cupidus, & auarus seruitutem agunt infelicissimam. Diuitiae auaris molestias , sollicitudines afferunt. Nobilis est virtutes, & diuitias retinere maiorum Nulla nobilitas, quam non lit virtuS.Ciuium concordia amicis fiduciam, & inimicis metum auget. Improborum concordia cito in dissensionem vertitur. Ego Argus Moriconius Senator Vulterranus. Augurum Dorchethes approbo. Ego Aulus Maurus Senator Vulterranus, Dorchethes, quod Morgetes Magister electus proposuit, pprobo. Ego Nevius Tursantis Dorchethes. Ego Cisus bucinat Panormitanus Ciuis,atq; Auguru Thuscoru Dorchetes. Ego Marcus Cornelius Romanus, Vulterrani Collegij Praesectus Morgetem Virbium Cremonensem, Magistrum electum, & approbatum confirmo.
Ego Prosperus Magnesus Senator Populoniensis, & Augurum Scriba an no Vulterrae cia cla laccvj. scripsi. OVh magis quis dignus est, Dorchethes prudentifrmi, ed magis se diagnum esse monstrare debet: quare optime a maioribus nostri Collegij sancitum est,ut Magister , cuius d gnitas prima est post Praesectum, lantequam confirmetur, aliquid proponat, ut a vobis approbetur, &inde a Praesecto confirmetur: ideo haec propono.
Assiduus labor etiam discillima escit. In curios homines nihil adquirent. Avarus sui ipsius hostis immanissimus. Sicuti lucem secuntur tenebrae, ita voluptates poenitudo . Nihil homini iniquius , quam ficta amicitia.
273쪽
In optime metitum ingratus e Republica eijciendus, ab hominum consortio segregandus,e Vita exterminandus. Pauper virtutibus refertus ditior ignaro diuite. Pecunia, & virtutibus comitatus duplex diues. Virtutes venae diuitiae.
Ego Orchus Maurus, Augurum Dorchethes, Neuium Ursianum magisterij munere dignissimum iudico. Ego Nevius Volusius Patritius Vulterranus, &Dorchethes. Ego Lucius Scaurus Patritius Bononiensis . Es o Titius Relatius ex Pontia. Ego Antius Vesulius Praesectus. Ego Aulus Licinius Augurum Scriba anno cia cla iacchvij. a Cethim aedi ficatione subscripsi. O Ptima ratione, sanctissimi Patres, cautum est, ut is, qui alios docere debet , suae ipsius virtutis aliquod ijs, ad quos spectat indicium praebeat, ne, qui discipulum adhuc esse non nouit, discipulos edocere praesumat: quare ego ab uniuerso Augurum Collegio Magister electus haec vobis, Doctissimi Dorchethes, qui in hoc totius Collegij vices substinetis; ut, si me aptum ad erudiendos discipulos cognoueritis, pro vestra humanitate confirmetis . Imperij sundamentum est virtus. Nemo felix nisi doctus. Virtus nec senescit, nec marcescit. Gloria malorum cito in ignominiam vertitur. Impii semper timent. Ipsa improbitas impio summa poena est. Melius est laudem mereri, quam laudari. Melius non laudare quam adulari. Boni ad virtutes prcemijs; mali autem poenis sunt prouocandi. Sine fide nihil firmum, nihil stabile. Ex virtute nascitur honor. Melius est ignorare, quam errare. Ego Aulus Flaccus Vulterranensis Senator , Collegi j Augurum Dorchethes Lucium Scaurum Bononiensem nostri Collegij Magistrum electum ad
274쪽
Ego Ornus Cepis Senator Perusinus, Dorchethes. Ego Genuinus Forcus Patritius GenuensisS, Dorchethes. Ego Titus Burius Ciuis Pisensis, DorchetheS . Ego Ascus Petronius Vulterranus Augurum Praesectus Lucium Scaurum. Magistrum confirmo.
Ego Tarcon Mantuanus scriba subscripsi, & ipsi Lucio exemplar dedi amnq a Vulterrae aedificatione cla cla & lacc iij.
F Mperitus Artifex si molem aggrediatur , antequam ad culmen perueniat,n eadem concidat oportet. At ne corruat virtutis aedificium,qtiod in adolescentium aninaiSconstruendum es , maiores nostri sanciuere, ut Magister electus non priuS confirmetur, quam de eius scientia constet: Cuar e pi udentissimi Dorchethes, haec vobis discutienda propono. Stultus est, qui aliis praecellere praesumtis ideo non est idoneus ad gubemnandam Rempublicam. Sapiens est, qui multos se sapientiores inueniri putat. Magis interest Reipublicae auxilia petere ab extraneo, quam a potentiori
Senator utilitatem Reipublicae cognoscere, eamque propriis commodis anteferre debet: AEterna erit ea Respublica, quae honminum non lapidum arcem habebit In Republica nullus aucto litatem, quam non habet eXerceat. Clemens utilior est Reipublicae, quam iustus. Ambitio seditionem parit. A felicitatibus magis, quam ab infortunijs,&miserijs corrumpimur. Vnicus Princeps in Republica, untis imperator in bello sit, multorum namque imperium Ciuitati perniciosissimum. Ego Volturrenus Cecinna Senator Vulterranensis, &Augurum Dorchethes, quae proposuit Mettius Volusius Magister electus approbo, atque eum,
qui sit Collegi j Magister, dignum iudico. Item ego Caius Pomponius Senator Bononiensis, &sacrosancti Augurum Collegii socius, & Dorchethes. Ego Cla udius Catullus Veronensis lEgo Lucius Taccus Praenestinus, socius, S: Dorchethes
275쪽
Et ego Orcu, Maurus Praefectus Nevium Magistrum confirmo Ego Arcus Modius Ciuis Vulterranus, &Pomarancii Colonus, Collegi j lScriba subscripsi, & de more Nevio exemplar dedi anno post Vulterrae tectificationem iocc Lxj x post cla cis. Euius Volusius in Magistri munere, ita se gessit, ut mereatur a nobiSil confirmari; praesertim in his calamitatibus,quibus immani Sylla agente premimur: quare prudentes Dorchethes, hanc confirmationem, si placet approbetis 3 quod alias stiperi ores Dorchethes approbauerint.Fgo Oscus Moriconius Ciuis Vulterranus, & Scornelii Colonus Augurum subsici ibata, b quod Collegium decreuit notaui Kalendis Mariij. t Eoo Ennius Fidentius Senator Vulterranus,& Augurum Dorchethes Col-
legij Decretum approbo. Ego Mecenas Cecinna Citiis,& Patritius Vulterranus approbo. Ego Gelius Egnatius Senator Beneuentanus, & Thuscorum Collegh DON chethes approbo. Ego Titus Socchius Ciuis Asculanus, Dorchethes.
Mihi Lucio Farsio Fesulano, Augurum Pnaefecto, Collegij deliberatio, &Dorchethum approbatio placent, & Nevium Magistrum iterum confirmo. Fgo Accer Gesius Collegij Scriba subscripsi anno cio cio iaccinxv. dum ni
β Agistrum persecto auro similem esse conuenit; Ideo scut aurum igne V probatur ; sic Magistrum sapientia Dorchethum probari prudenter
institutum est: ideo ego Neuio vita iuncto, quamuis immeritus substitutus, haec vobiS propono. Aduersa st nobili viro sunt aequo animo serenda. Desperatio ignauia nuncupari potest. Perniciosiores sunt animi aegritudineS, quam corporis,
276쪽
Viros lacrimari dedecet, quod feminarum proprium. Vt in aduersis adiuueris, in prosperis alijs commoda. In eadem culpa est qui succurrere perituro potest, & non succurrit, in qua qui hominem occiderit.
Diues non est qui diuitias possidet, sed qui bene diuitijs utitur.
Memoria beneficiorum aeterna sit. Qui potest corrigere peccantem, & non corrigit, eiusdem culpe fit reus. Bestis hominum causa generati sunt ; homines, ut aths hominibus prosint. Qui hominem laedit, contra naturam facit. Ego Ennius Fidentius Dorchethes approbo. Ego Mecenas Cecinna Vulterranus approbo. Ego Gelius Egnatius Beneuentanus, Senator, & Dorchethes approbo. Ego Titus Socchius Asculanus. Ego Caius Roldestus patritius Mediolanensis Lucio Farso Prs secto a Sylla occiso subrogatus Clementem Alnotium Arretinum Magistrum Collegii confirmo.
Ego Accer Gesus Scriba subscripsi anno Vulterranae ciuitatis
P Raeclare quidem maiores nostri omnia instituerunt: sed illud in primis, ut Collegij nostri Magister primum post Praesectum locum obtineat , &summis honoribus dignissimus habeatur: quod prudeter factum nullus est, qui negare audeat: nam hoc summi honoris,&gloriae exemplar intuentes discipuli natura auidi honoris,qui est virtutis praemium, auidius virtutem inquirant: at ne, qui ad tantum honorem eligitur, indignus alicui videri possit, statutum est, Vt a quatuor Doctissimis viris, qui Dorchethes dicuntur , idest Augurum prudentioi es, prius approbetur, ut inde a Praesecto confirmetur. Ego igitur statut um hoc approbans, & commendans , ut decet, haec Vobis propono, Vt Videatis, Utrum Esaris electio sit approbanda , ut postea confirmanda: quod si itanto honore dignus videbor, pro viribus conabor, ut electio, approbatio, &iconfirmatio optimum sortiantur effectum ; nam in monendo sedulus; in prae- cipiendo diligens sin docendo indefessus id efficiam, ut Esarem Magistruit thabuisse, poeniteat neminem.
277쪽
Omnes res ab entibuS proueniunt.
Rerum principia inuisibilia, insensibilia, & infinita sunt; quae nos cognoscere , impossibile videtur.
Principium unicum est. Motus, & mutationis principium ipsa natura est. Nullum infinitum separatur a sensibilibus. Locus est primum continens, quod in nullo corpore continetur. Tempus non est motus, sed consistit in motu, & in numero. Omne quod mouetur necesse est, ut ab aliquo moueatur.
Primus Motor aut immobilis est, aut a se ipso mouetur. Ego Cambus Dorius Senator Vulterranus, & Dorchethes Esarem approbo. Ego Clemens Alnotius Patritius Arretinus, DCrchethes apprCbo. Ego Maduppius Ibachius; Senator Genuensis, Esarem Volturrenum Vul
Ego Titus Sarcius Ciuis Aquileiensis. Ego Oscus Olasius, Patritius Arretinus, Augurum Praefectus Ego Menius Sisius, Ciuis Mutinensis, Auguru Scriba anno cla cla lacclxxxiaemadmodum ignis aqua extinguitursita adolescentium ardor,& propensus ad vitium animus prudentia, & doctrina Magistri extinguenda sunt: ideo Magister nostri Collegi j,antequa cofirmetur, an ad hoc munus idoneus si a Dorchethibus iudicari debet; quapropter ego, Dorchethes prudentissimi, in Esaris locum electus, haec vobis proponam , ut videatis, an sim dignUS hoc munere. Animi bona sunt fides, libertas, amicitia. Instrumentum principatus, &imperij sunt boni amici. Nulla pestis maior, quam fraudulens amicus. Tacitae inimiciti, perniciosiores sunt, quam apertae. Nimia laudatio adulatoris est; ideo reprehensibilis. Salubria monita principio sunt amara,postea vero iucundissima. Monitio rara sit, nam monitis assiletum assidua non emendat. Amicum, cum affigitur, adiuves.
278쪽
Ne obliviscaris accepti, sed dati. Qtu beneficium accipit, suam libertatem vendit. Ego Aulenus Mori conius Senator Vulteri anus Maduppium Ibachium Sonatorem Genuensem Magistri munere dignum iudico. Item ego Lucius Tursantis Senator Festilensis, Dorchethes. Et ego Menius Sisus Ciuis Mutinensis, Augurum Dorchethes. Ego Cisius Coracius Ciuis Carallita Sardus.
Ego Esar Volturrenus Vulterranus, Collegij Praesectus confirmo. Ego Olbius Pomarius Patritius Vulterranus, Scriba subscripsi, & Maduppio exemplar tradidi anno post Vulterram conditam cis cio iocc Lxxxvij. E quis , minime idoneus , aut indignus, Magister huius Collegii eligatur, prudentes Dorchethes instituti sunt, qui mores, probitatem,&doctrinam electi probent. Igitur ego electus Magister haec vobis proponot iudicetis, an hoc munere sim dignus & ad hoc onus substinendum idoneus.
Bonus mortem non timet. Mortem nulli exoptes. Pauperem ne spernas; nam nescis, an pauper futurus sis. Inhu manum est, calamitatibuS amicorum non dolere. Noli desistere monere amicum.
Arcanum illi, cuius fidei periculum non fecisti, ne committas. Boni imitandi,mali fugiendi. Malorum consuetudo bonos deprauat. Turpissimum est id committere, quod in alijs reprehendisti. Quidquid ad te non attinet, noli inquirere. Ego Entius Dorius, Vulterranus Senator , Lucium Messium Perusinum Magistrum electum approbo. Ego Ostiis Olasus Arretinus, & Dorchethes . Euo Mucius Manuceus Ciuis Vulterrantis,Augurum DorchetheS . Ego Titus Rosius Amerinus, Vulterranensium Augurum Dorchethes .
Eilo Elbius Dandosius PraefectuS. Ego
279쪽
Secundampartem Sententiarum, Praeceptori Augurum idem, qui primum reposeis, o tertiam reponet, reponit. LVcumones,Prssdes,vel Mediastutici curent iustitiam,pietatem, religionem:observent Leges: populi onera releuent: bona , vitamqs pro Rei Ju.nc xxx publicae commodo periculis omnibus exponant: Rempublicam tueantur conseruent: populum, & plebem defendant: contumelias Reipublicae illatas vindicent : delinquentibus, qui errorem fatentur, & emendant, ignoscant: plebis amicitiam curent: optimates corrigant: eos, qui in errore persistunt, castigent: pacem omnibus viribus quaerant. Qin non recte vixerit s nec alioS bene regere poterit. Non qui multa scit , sed qui scit Reipublicae utilia, aptus videtur ad regendam Rempublicam. Qui Rempublicam administrant pr. eteritorum temporum annales legant. Reipublicae Principes nunquam ab Vrbe discedant. Curent, ne dum publica crimina corrigere volunt, excitent seditiones.
Vt amentur,& timeantur accusatoreS munerent,calumniatoreS damnent.
Optime gubernatur Respublica ab ingenuis, & optimis viris, qui legibus parent; quod agunt, intelligunt ; ex quibus fiant optima consilia. Periculosum est Reipublicae, aliquem quamuis optimum in dignitate confirmare.
Plures Magistratus uni committere pei niciosissimum est. Qui populos gubernant,tam nobilium,quam popularium animos sibi concilient ; nobilium honoribus ; popularium lucro. . Detrectantibus potius, quam cupientibus, dignitates deserantur. Qui honores, & dignitates non ambiunt, nec curant, eis praelati sunt, qui honoribus, & Magistratibus gloriantur. Magistratus subiectorum utilitati prospiciant. Qui ad proprium c5modum Reipublicae munera administram,iniusti sunt. Qui publicum munuS exercent, non moueantur ira, odio, aut amore: sed dum persona publica se induunt, spolientur veste priuati. Magistratus, & dignitates annue sint: nam & omnes sperant ex illis consequi ; nec superbiunt homines ob diuturnos honores.
Imperandi onus est arduum, dissicile, & fortunae subiectum. Imperantes coram subiectis nihil indigne agant ; nec vilem ostendant ani-
280쪽
mum : nam a populo contemnitur, qui dignitatem suam parui facit. In Republica Magistratus necessarij sunt. Ma is ratuum munera sint ad tempuS, non perpetua. Massistratus utiliores sunt lembus. Non sint lucrosis. Nec diuitibus, nec pauperibus, ut plurimum concedantur: sed mediocris fortunae hominibus; dummodo ingenuis. Qui Magistratus administrant non sorte, sed delectu creandi filiat. : Qui emit honores, vendit iudicia. ' Imperandi cupiditas pernicies est Reipublicae, &ambientis. - 'Munus gubernandae Reipublicae voluntarium silc . . Ciuis, qui propter sumptus, vel labores Magistratus recusat, vi exercere
coaarit rue&li male exercuerit grauissime puniatur . :
dii a Patriae dignitatibus, honoribus, vel muneribus se abstinet, peccat,
Publica utilitas priuatae anteferatur. D Nulli ad Magistratus admittantur, nisi idonei. se. Qui semel approbatus est , semper idoneus censetur ad idem munus. . Eis, qui in dignitate sunt negotiationes, vel artes aliquas exercere, indi
Respublica, qu se a plebeis gubernatur non durabit. Plebes amat eos, qui eam decipiunt, & perdunt: bene sectentes odit: in periculis timet: in seditionibus nimis audet: quod cupit, nescit: Nobili uini mores; quamuis optimi fuerint, abhorret; eisque iuste vel iniuste semper obstat: noua facile desiderat, facile commouetur s sed facile ad pristina relabitur,& recurrit; Nihil est stultius populari multitudine. Melius est seruire Regibus, quam tollera reseruitiam intollerantis plebis: Rex namque,licet pro arbitrio faciat, id quod agit intelligit: at plebes non intelligit,&quod honestum est non cognoscit. ta Melius est sub potestate hostium, quam plebis arbitrio vivere. 4 ex vili plebe clibad diuitias,&honores evectus suerit; cito quod adquisierit, amittet, & ignominiose excedet vita. Plebes absque capite,licet irata,nunquam tumultum excitat s sed inani riti
Inobedientia populi turbat pacem Reipublic ae. Loquendi libertas populi amorem consequitur. Potenti viro perniciosissimus est plebis publicus ,& singularis amor. Qui ex plebe est nobilium fauore non modo audax, sed temerarius euenit. Natali-