Eos

발행: 1894년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

FETRONIANA.

De Satirae, quae etroni adscribitur, auctore licet multa et ingeniosa protulerint viri docti, quaestionem tamen obsouram et intricatam omni iam carere dubitatione nequaquain affirmare ausim. Quamvis enim negari non possit, indolem illius Petronii, cuius mores et exitus apud acitum Ann. XVI, 8 sqq. susius describuntur, eum indolo, qualis in Satirae stagmentis conspicitur, arto affinitatis vinculo esse conexam si tamen reputaveris ne Verbo quidem in aciti narrations libellum illum perstringi silentium hoc uecesse est serupulum aliquem animis iniciat. Quod igitur auctores recentioris aevi, qui de hac re egerunt ut homas in legunt dissertatione arisiis dita

L'envem de a socisit romaine 1892, p. 16 et Colligno in opusculo admodum diligenter elaborato Κtude sur et ne, aris 892 romin Suspenso reliquerunt, certitudinis omni Spe abiecta, non estur secto, cur prudentem eorum cautionem reprehendas.

Libet tamen campum adhuc coniecturis patentem denuo ingredi et proprio experiri Marte, num in tantis tenebris ex ipsius auctoris narratione scintillam lucis elicere contingat. - etronius ille, qui anno sexagesimo sexto post Chr. n. voluntaria mort diem obiit supremum, eo imprimis eronis animum sibi devinxit, quod exquisitarum Voluptatum arcanis initiatus fastidium et satietatem ab aula principis vitiosi removebat. Habebatur enim non ganeo et profligator, ut plerique sua haurientium, sed erudito luxu Spernebat videlicet om-

12쪽

nia, quae Vulgo patebant et usu trita plebeio sensus languescentes et desessos parum excitabant, offendebaturque non vitiis sed eo potius, quod in voluptatibus hauriendis nonnunquam contra elegantiae leges peccabatur. Homo eruditi luxus ea presertim repudianda esse censuit, quae Molieres in celeberrima comoedia, cui Lesboummis stentuhomme inscribitur, is incongruitis de bonne orare et les barbarismes de bono stre appellavit IV, 1 . Amplissimam vero huius generis insulsitatum descriptionem samosa illa Trimalchionis cena nobis praebet, ubi inter serculorum aenigmata, rimalchionis molestas iactationes et ineptissimos iocos convivae pausso subtilioris palati vix a risu sibi temperare possunt. Narratur hic fabula de hominibus, qui de nihil creverunt atque divitiarum

Suarum ostentatione aliorum sumptus et splendorem obscurare Onabantur. Quanto vero cum astidio viri, quibus Roma genuina exstiterat parens, in illos adventicios homines, Graeculos aut semigraecos despexerint, aestimare id possumus ex simili contemptu, quo recentiore aevo urbanitatis arisiensis arbitri alienigenas Croesos persequuntur, quibus nomine astaq-- quasi stigma quoddam est inus sum. Cuius generis hominum origo ad rimalchionem tamquam ad patrem et exemplar autiquissimum referri potest. In Satirae vero totius contextu descripti illius enae tam amplum tenebat locum, ut iam inde nescio an recte eorum opinioni firmamenti aliquid accrescere statuamus, qui aciti Petronium libellum hunc conscripsisse suspicantur. Quin enim viro eruditi luxus Trimalchionum ineptiae saepius bilem moverint, sere dubitari nequit. At is, Cui eronis noctium... ingenia innotuerant, ad mores eiusmodi describendos et aestimandos auctor erat maxime idoneus. Insigni porro Voluptatum scientia', qualis in Satirae agmentis conspicitur, multum valet ad opinionem hanc corroborandam Velim enim animadvertas, non uno loco vulgi voluptates cum contemptu quodam hic commemorari, quibus venustiorum hominum obieetamenta ita opponantur, ut eruditi luxus statim recorderis. Ita quidem ea, quae c. 93 legimus ἡVile est quod licet. . .

Ales hasiacis petita Colchis

Atque Astae volucres placent palato, Quod non sunt faciles at albus anser Et pictis anas renovata pennis Ρisbeium sapit e. q. s Quidquid quaeritur, optimum videtur, μ

13쪽

quamvis Eumolpo Oetae cum irrisione quadam tribuantur, arguunt tamen auctorem talium rerum curiosum et hedyphageticorum doctum existimatorem. Idem Neronis elegantiae arbiter emergit quodammodo ex illis, quae in poemate de bello civili c lis de luxuria Romae

sustus enarrantur.

, Non uim nota placebant Gaudia, non usu plebeio trita voluptas' legimus ibi V. 7 sq. postea vero a V. 33 ingeniosae gulae exponuntur incitamenta. Nonne exaudire nobis videmur vocem Petronii, consilia dantisinemni , qui nihil amoenum et molle adfluentia putat, nisi quod erietronius adprobavisset Similis denique volu tatum scientia reconditior in versiculis aliquot deprehenditur, quia genuino conexu dissoluti quasi disiecta membra poetae in codicibus Vossian et Bellovacensi nunc leguntur. Nam caligeri iudicio, qui magnam eorum partem Petronio Satirarum auctori, Vindicaverat, adstipulati sunt ii, qui reeentiore tempore de eadem re disseruerunt. s. X hnii Quaestiones ad Anthol. at spectantes Halis 1887), Bash-rentii LM. IV, p. 36 sqq. Collignon, iude sur Petrone p. 36 sqq. 8apit igitur eruditum luxum poemation, quod apud Blesium in Anthologia latina L 79 insignitum invenimus: Non est forma satis nec quae vult bella videri Dpbet vulgari more placere sibi.

Dicta, sales, lusus, sermonis gratia, risus Vincunt naturae candidioris opus.

Condit enim formam, quidquid consumitur artis Et nisi velle subest, gratia nuda perit. )Praeterea halaecios priapeae indolis, quos apud Blesium sub n. 700 impressos legimus, iam inelus Petronianos esse censuerati; Blesius eius iudicio subscripsit. Atque sententia illa Foeda est in coitu et brevis voluptas Et taedet Veneris statim peractae digna est profecto arbitro Neronianae elegantiae et mire congruit elumbi principis luxuriae. Nimirum candidioris naturae opus iam non

sussiciebat ad torpescentes ganeonum senSus excitandos.

Pro seu subest coniecit L. uellerus mutus ideri, fortasse recte. CL de huius arminis etroniana origine Colligno P c. p. 8 d.

14쪽

Habemus igitur tu Satirarum fragmentis quaedam vestigia et rustula eiusdem eruditionis', qua Τacitus etronium, eronis amicum ebconsiliarium viguisse contendit ). Quamvis vero longe absim a credendo his observatiunculis nubila omnino esse discussa tamen, si aliis et prolatis iam argumentis addantur, eas quoqu3 ud quaestionem Solvendam aliquid esse conaturas confido. II. Cum in cena rimalchionis repositorium cum apro pilleato illatum esset, pueri caryotas et thebaicas cenantibus dividere coeperunt. Quo acto Encolpius in multas cogitationes deductus est quare aper pilleatus intrasset c. 1). Ροstiluam itaque, ait, omnis bacalusias consumpsi, decreri interrogare etc. etc. Haeremus hic in voco baca lusiarum, quae omnes editores et interpretes paritor torsit Attamen ii recte iudicasse mihi videntur, qui, ut Orioli apud orcellinium et Geor-ges, hoc nomine edule fructus omnigenos significari contendunt, id quod Germani Nessehwer nuncupare solent. Mir autem casu etiam usus nostratium hominum, qui eius modi cenae condimenta Gallorum quatre meridianis), ut ficus caryotas, nuces uno nomine ah alio hodie quoque designant, rectam interpretandi viam quodammodo commonstrat. Quae quidem vox, unde in Poloniam pervenisset, eruere

mihi non contigit; sed de italica eius Origine potissimum cogitaverim. Minus vero placet Friedlaenderi opinio, qui in egregia cenae editione p. 101 etronii verba ita est interpretatus: nachdem ich nun alio Moglictaeite orschopit attes et in commentario p. 230 uecholeri

sententiam commemoravit, qui priorem vocabuli partem eum adiectivo baceolus - stultus cohaerere suspicatus est.

1ΙΙ. Quae sata post mortem Petronii habuerit Satirarum clibellus, quam cito misere mutilatus sit et paene obrutus oblivione, qui denique

Auctoris satirae veram indolem lepidissima narrationis ironia luculentissime prodit. Velim animadvertaa, quam aspe ineptus ille rimalchionis luxus lautitiarum . sive elegantiarum nomine designetur. s. c. 32 In seramus lautitiis e. 34 laudatus propter elegantias dominus: c. 7 nec adhuc sciebamus nos in medio lautitiarum clivo laborare; c. 20 has lautitias aequavit cocus. In Ascylton usque ad lacrimas ridentem unus ex Trimalchionis colli- hortis acerrime invoetus c. 57, quid rides, inquit, vervex, an tibi non placent

lautitiae domini mei γ

15쪽

auctores medii aevi et recentiorum temporum fragmenta illa inspexorint aut imitati sint, haec omnia in dissertatiuncula a. 189 s editu succincet enarravit A. Collignon trone a moyen age et dans a litin-lure ranqaise, aris, Nanc I 893). Explicantur igitur ibi controversiae, quae medio saeculo decimo septimo, cum codexaraguriensis in lucem esset protractus, exarserunt inter Viro doctoS, sustus exponitur,

quantopere Cenae rimalchionis editio prineeps, a Frambottio a. 1664 consecta, auxerit famam etronii. Inter admiratores et imitatores e tronii laustra tamen quaesivi nomen celeberrimi comoediarum scriptoris Molieri, cuius sabula e boumeois gentimosnme acta est a. 670. Quod quidem mea opinione silentio praeteriri non dehuit. Nam n id primam, quod in hac comoedia homo a Trimalchionis stirpe oriundus deluditur, insunt quaedam in ipsius sabulae compositione . quae Scaenas a Patronio vividis coloribus depicias in mentem revocant. - Cantu, saltatione et omnigenis sonis perstrepunt usque parietes aedium Trimalchionis. ad symphoniam affertur ille in cenationem c. 32 . ad symphoniam auferuntur repositoria sc 36), mundantur quoque ad symphoniam mensae c. 7); servi eius cantant, licet molestissima exsequuntur IIIcia c. l. 33. 35. . denique dominus ipse in balneo di. ducitis ebrium et coepit Menecratis cantica acerare c. 3). Simili vero morbo vel insania laborat ourdain Molieri. b initio fabulae usque ad calcem deverbia cantibus et saltationibus identidem interpellantur, comicus ille Senex novicia Vestes induit a la cadanes de ovi la simphonie' A. II, 3, coqui, postquam cenam paraverunt, choreae indulgent, ipsam inter cenam emtatur usque ad nauseam. Sicuti enim in domo Trimalchionis artes et litterae condimentum convivii praestant, ita quoque in sabula Gallica artem musicam ad villas has partes detrusam invenies. σοι meroeliuSemen assais ne la bonne μῆre que dry ester a musique IV, 3. In quarto igitur comoedias actu, qui totus cena expletur, musices haec intemperantia maximos movet tumultus Molierum vero hac in re secutum esse exemplum nuper inventa Cenae Trimalchionis, admodum est probabile. Quod si recte statui, inter praecipuos etronii imitatores erit ille numerandus.

16쪽

Cn. Naevium, Belli poenici auctorem, inde a saoculo XV praeter Clussmannum et Berchemum omnes, qui de eius vita scripserunt, in Campania natum esse narrant Clussmannus atque Berchemus , eundem civem romanum suisse Romaeque natum esse censent. In eorum numero, qui aevium Campanum fuisse putant, Baehrius ' eumque secutus Schuettius' poetam Graecum genere, in Campania genitum suisse suspicantur, ceteri Φ Μοmmseno ' praeeunte eo potissimum inclinant, ut eundem Latinis quidem ingenuisque parentibus in Campaniae colonia quadam latina natum esse neque tamen civem O- manum optimo iure suisse perhibeant. Res mihi videtur digna, quae retractetur; nam et genu condicioque poetae, qui genuinae gentilisque poesis romanae conditor Vere dici potest, ad origines eiusdem poesis recte aestimandas nonnihil consert, et nuperrime in hac quaestione ea praevaluit opinio, quae etsi ferri potest, tamen non est veri simillima. Neque ego in hac re multa' Cn. Naevii, poetae romani, vitam descripsit ceti. Jenae 843. De Cn. aevi poetae Vita et scriptis. onasterii 1861.3 Geschichte de roem Litteratur. De Cn. Naevio poeta Herbipoli 84 I. articula prima. Bemhardy, Grundrisad roem Litt. 6A. Teusset Schwabe, Gesch. d. Oem

17쪽

novaque argumenta ad convincendos logentium animos apta allaturum me esse confido, sed plerumque eis, quae alii iam protulerant, quasi sub unum conspectum collectis atque dispositis aequis iudicibus sententiam meam probari posse spero. Ac primum aevium Graecum non fuisse et nomen et sere omnia, quae de eius vita rationeque poesis ab eo tractata traduntur,

satis declarant. Unde linguam graecam didicerit, nescimus hoc tamen ex multis vestigiis colligi potest notitiam eius linguas iam antiquitus inter Romanos non adeo raram, indo a Pyrrhi bello etiam vulgatam fuisse. Sed ne in Campania quidem natus esse videtur aevius, siquidem inde, quod Gellius N. ait. I, 24, 2 epigramma ab ipso scriptum plenum esse superbiae campanae dicit nihil

eius modi concludi potest. Nam ut perfidia punica Liv. XXI. 4 9: XLII, 47, 7 Cic. de leg agr. II, 36, 95 Florus Epit II, ri 11), ita superbia campana Cic. de leg. gr. II, 35 95; post red in Sen. 7, 17; M. IX, 6 5 Sit Ital. VIII, 545 apud Romanos in proverbio

erat, unde etiam homo extra Campaniam natus facile plenus superbiae eampanae appellari poterat, aeque ac siquis apud nos aliquem plenum subtilitatis atque diligentiae germanae dicat, inde eundem esse Germanum non sequitur. Ceterum superbiam illam Romani imprimis ipsius Capuae urbis incolis imputasse videntur ita ut si ex Gellii verbis domaevi patria concludere liceret, Capuae potissimum natus esse videretur. Sed si aut capuae aut in colonia quadam Campaniae latina natus esset aevius, vix fieri potuit, ut hoc ab antiquis reticeretur, cum Livii Andronici, Ennii Plauti aliorumque huius aevi poetarum patria a Sto Hieronymo secundum Suetonium satis diserte nuncuparetur. Mnno illud stlontium inde ortum esse veri simile est, quod poetarum alienigenarum patria notabatur, aevii, utpote Romani Romaeque nati poetae, inde ab initio praetermittebatur quippe quae aequalibus satis nota minimeque notabilis suisset Etenim eadem ratione actum esso videtur, ut Catonis maioris, M. Varronis, Lucilii, Ciceronis incunabula memoriae proderentur, Fabii Pictoris, Gracchorum, C. Iulii Caesaris in occulto manserint. Quin etiam Gellius, ut est in omnibus rebus et euriosus et dicax, cum saepius de Naevio scriberet, si eum Campanum fuisse alicubi traditum invenisset, vix sibi temperasset, quominus

eam rem accuratius exponeret.

Accossit, quod Naevius Romae ea condicione degisse videtur, ut neque alienis opibus ad vitam sustentandam egeret, neque cuiquam

civi romano riuro concederet Suetonius libri de arammaticis

18쪽

cap. 1 eximit eum satis diserte ex numero poetarum semigraecorrum, quos Romae primos grammuticam docuisse resert neque usquam

quicquam traditur, quod eum quaestum aliquem secisse ut operam Suam lucri causa locasse indicet. Quae cum de Livio Andronico, de Ennio Plautoque memoriae mandarentur, vix fieri potuit, ut de aevio, qui nobilitati in odio fuisset, non proderentur si re vera ita suisset. Livius Andronicus atque Ennius in clientelam nobilium sese receperunt, de aevi non solum nihil eius modi accepimus, sed etiam pluribus antiquorum scriptorum testimoniis Gell. . . III 3, 15; VII, 8, 5; seudoasc. ad Cic. Verr. aci prim 10, 29 RiΘronym. chron ad an. 8l6-201 a Chr edocemur, eundem liberius in nobilissimos potentesque Romanos carminibus invehi solitum esse. Ac sa- ciebat quidem centum fere annis post idem C. Lucilius, Suessa Αumne ortuS secitque impune eque tamen erat Bomanus Scipionisque Aemiliani amicitia protegebatur. M. Varro teste Gelli N. A XVII, 2l 4 Naevium primo punico bello stipendia fecisse memoriae prodidit; unde necessario quidem non equitur veri simile tamen est eum legionarium militem fuisse, quoniam in ociorum auxiliis eum militasse Varro non adnotavit. Adde quod Gellius N. A III 3, 5 Naevium ex ineuis, in quae propter

probrosa armina coniectus esset, a tribuni plebis exemptum esse narrat iam lacile civem romanum plebeiumque eum fuisse Suspicabere, quoniam illo tempore tribuni plebis sociis Latinisve auxilium tulisse non videntur. Ceterum animus ille, quo poeta et sui aevi homines resque publieas audacter carminibus εrstringebat et memoriam rerum Romanis gestarum primus cum epico carmine tum etiam sabulis Scaenicis studiose recolebat, vere romanum civem prodere testarique

videtur. Eodem ducit testimonium quod Cicero duobus locis De orat. III, 12, 4ι Brut 60 de lingua carminum aevianorum facit.

Nam et urbanum et purum et plane cum aequalium Romanorum sermone eonsentiens Naevii genus dicendi fuisse scribit, et cum altero loco lautum et Naevium puri sermonis latini quo Bomani, Omae urbis ineolas, stiam doctissimis ceterarum urbium latinarum incolis praestent de orat III, 1l 43), exempla proponat altero tamen solum Naevium nuncupat, ita ut aevium ipsi lauto in hoc genere praeserre videatur. Qua sermonis latini elegantia nativoque colore etiam ipse aevius in epigrammate a Gellio Ν. A. I, 24, 1 servato gloriatus esse traditur. Iam si fortasse quaeris, sueritne Romae temporibus illis gens Naevia, ex qua ortum esse nostrum poetam credibilo esset, post ea,

19쪽

quae Clussmannus pg. 9 sq. ei Berchemus spg. 12 et T attulerunt, de ea re non est dubitandum. Inter alia gentis aeviae vestigia Livius i. XXIV e. 40 commemorat a. l a Chr. n. Q. aevium Cri-βiam, praesectum sociorum, satis autem constat praesectos sociorum

vulgo e civibus romanis a consulibus creatos esse Cons. Liv. XXXIII, 36 5ὶ idem Livius i. XXXVIII c. 56 a. 185 a Chr. n. mentionem facit . aevi, tribuni plebis. Quod si plebeiam gentem aeriam Romae tum temporis suisse inde colligi potest, ne patricia quidem eiusdem nominis gens antiquitus defuisse videtur siquidem nomen avii illius Atti, qui Tarquinio Prisco regnante Romae augur fuit Liv. Ι,3M, eiusdem atque aevii originis est, similiter a Caeciliae gentis nomen interdum aciliae formam in inscriptionibus induit, vel ut Sae- turnus pro Saturnus, gustus pro Augustus ibidem hae illac legimus.

est, poetam nostrum fuisse plebeium, Romae natum ac fortasse in numero eorum, quorum infantia caelum hausi et Aventini' ex Odio, quo in nobilitatem flagrabat una cum Clusamanno atque Berchemoeolligo. Restat, ut pauca, quae eontra opinionem, quam ampleXU Sum,

aut proseruntur aut proferri possunt, singilatim diluam. Ommsenus putat tacilius explicari, quo modo fieri potuerit, ut aevius primum in vincula eoniceretur, deinde etiam Roma pelleretur, si eum civem romanum non fuisse concedamus. At idem stiam civi romano legitime accidere potuisse multa declarant. am Cicero de rep. IV. 10, 12seons Tusc. disp. IV, 2, 4 reser lege duodecim tabularum capite sanctum fuisse, si quis occentavisset sive carmen condidisset, quod insamiam saeeret flagitiumve alteri Horatius Epist. II, 1. 15 malorum probrosorumque carminum conditores etiam sustuario antiquis temporibus Romae coercitos esse indicare videtur, neque unquam eius modi contumelias impune fuisse idem Sat. II, 1, 8 sqq. declarat. Quod si C. Iulius Caesar, praetor a 2 a Chr. n. L. Vettium, quod eapud ovium Nigrum quaestorem foetetatis cum Catilina initae insimulasset neque id declarare potuisset, et ipsum et ovium quaestorem, quod compellari apud se maiorem potestatem passus esset, inmmerem coniecit Sueton diu dul. 73, ceris idem in aevium civem duobus fere saeculis ante, cum etiamtum magistratus plus valerent,lieuisse eonsuli aut praetori romano acti perspicimus. Nam a trium iris quidΘm Mapitalibus Naevius in vincula propter assiduam maledi-

20쪽

centiam et probra in principes ciritatis iactata coniectus esse dicitur

Gell. . . III, 3, 15ὶ, sed nihil impedit, quominus triumviros iussa

praetoris aut consulis exsecutos esse putemus. Ad populi iudicium Νaevius non proVocasse Videtur, quoniam lare, ut absolveretur, desperasset; nam etiam ex vinculis a tribunis plebis tum demum liberatus esse sertur, cum duabus sabuIis in carcere scriptis ea, quibus multos ante laesisset, diluisset. Ceterum de tota hac causa tam exilis servata nobis est memoria, ut singula coniectando persequi Vix e is sit; qui tamen fieri potuisse negant, ut aevius, si civis romanus suisset, propter probrosa carmina ab ipso scripta et in vincula coniceretur et postea Roma pelleretur, oblivisci videntur aureum illud ad populum provocandi ius non aeque prosuisse civibus potentibus atque humilibus ex quorum numero aevius certe suit. Qui vero Naevium iure latino Romae degisse asseverant, respicere Videntur

imprimis locum illum Pauli eoit. Fest 36, 2), quo aevius latinus

poeta adpellatur. Sed sicuti latine loqui, latine scire plerumque indoab antiquissimis temporibus eadem vi usurpabatur atque romana lingua loqui, romanam linguam callere cons. eic de r. III, 3, 48), unde etiam ipse aevius post ipsius moriem Romanos oblitos essΘloquior lingua latina in epigrammate illo scripsisse fertur, ita latinus poeta apud aulum idem valet atqus romanus, praesertim cum ho loco aulus procul dubio non originem ipsam aevi sed linguam carminum eius respiciat. Quod denique superest, supervacaneum fortassis videbitur quaerore egeritne aevius ipse fabulas suas in scaena, quoniam ita suisse neque veteres diserte tradant et ommseno neganti

plerique adsentiantur. Sed tamen si Livii historie verbis fides est danda qui II, 2 8 Livii Andronici temporibus omnes carminum

suorum scaenicorum etiam actores fuisse commemorat, etiam aevium in eo numero suisse Veri simile est. eque tamen, si ita erat, indissequitur, eundem civem romanum non fuisse, quoniam, quo tempore

lex illa, quae civem in scaenam prodire vetabat cons. Com. ep- praef. si ), lata sit nescimus et ab iuvenibus civibus romanis principio aliquamdiu in scaena ludicra acta esse idem Livius ib. D et 11 testatur. Quod si etiam Augusto imperant institutum manebat, ut Atellanarum actores nec tribu moverentur et stipendia tamquam expertes artis ludicrae sacerent Liv. ibid. g 123, concedendum StBerchemo p. 11) fieri potuisse, ut idem institutum aevi tempore Romae aeque atque apud Graecos etiam ad cetera sabularum enora pertineret que enim principio Romanos in artes ipsas praeoceu

SEARCH

MENU NAVIGATION