Eos

발행: 1894년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ESTIONES

CRETIANAE.

Inter veteres Graecorum et Romanorum Aeriptores celeberrimos vita quemquam alium reperias, de cuius ita et Scripti tam pauca, tam incerta, tam contraria exstent veterum auetorum testimonia, quam

de Tito Lucretio poeta, de rerum natura carminis auctore. amque iis antiquorum scriptorum locis omissis quibus potius poetae laudes celebrantur, quam vita illustratur, quaecumque de eius Vita et carmine comperta habemus, Donati, Hieronymi, incerti glossographi nituntur testimoniis. Quorum gravissimum Donati' et Hieronymi, minore auctoritate glossographi est tostimonium, quod nec per se sit perspicuum nec nisi variis et incertis coniecturis adhibitis intellegi possit in Tertio igitur neglecto duobus prioribus utemur testimoniis, eum Varius ad vitam carmenque Lucretii poetae quaestiones pertinentes movebimus et solvere conabimur. Heronymus, cuius testimonium principem obtinet locum, in Eusebii Chronicorum versione latina ad annum ab Abr 1923 - 4. a. ehr. M.' annotavit haec'): Titus Lucretius poeta nascitur, qui post-

Vita Vergilii, quae vulgo Aelio Donato indieatur. 6. p. 4. ed. ReifU:.Initia aetatis Cremonae egit scit. Vergili usque ad togam Virusm, quam XV. anno, natali suo, cepit isdem illis consulibus iterum, quibus erat natus, evenitque, ut eo ipso die Lucretius decederet. μὴ quod Usenerus invenit in glossario quodam codicis Monacensis saec. . numero 14.429 signati vid. us Rhen L XXII p. 444. et XXIII p. 679). Est

autem hoc: Titus Lucretius poeta nascitur sub consulibus, ann. XXV II. an Virgilium. In quo tostimonio nomina consulum missa videntur esse. R. quae V0cem,consulibus sequuntur verba, Significare videntur, Lucretium poetam 27 -- dis ante Vergilium natum suisse. Hoc loco satis dictum putamus de re, quam insta opiose explicabimus.

Exeopiis codicibus A. Amandino saec. VII. et F. Freheriano Baec. I ineuntis, qui idom laetum reserunt ad a. ab Abrah. 1922 95. a chr. Vid. Nolueri dissertationem in Mochelaon Annia Iaa philolog. t. 129. 1884ὶ p. 134 sq. In editione, quam A. Schoene curarit, Ol. II. p. 133.

42쪽

ea amatorio poculo in furorem versus, cum aliquot libro per intervallae insaniae conscripsisset, quos postea Cicero emendavit, propria se manu interfecit anno aetatis XLIIII . cui testimonio, nisi quaedam, quae illo continerentur, essent suspecta, magna sane tribuenda esset auctoritas, cum e nobis uti liceret non solum ad Lucretii diem natalem et supremum desiniendum, sed etiam ad alias, qua ad Vitam earmenque poeta spectarent, rationes explicandas. o autem Hieronymo nimium credamus, multis causis cogimur; atque primum suspicione, quam movent nonnullae res testimonio cit comprehensae, DR a Veritate prorsus abhorrere et quodam modo labellas e libello, qui inscribitur noctes mille et una', depromptas redolere videntur deinde Donati verbis, qui Lucretii mortem ad alium atque Hieronymus refert annum, denique vehementer inter se dissentientibus iudiciis quae nostra aetatis viri docti de fide et auctoritate testimonii Hieronymiani protulerunt. Cum enim alii, quorum princeps Lachmannus ille, carminis Lucretiani ingeniosus editor et commentator, in Hieronymi, bis omnino nihil, quod fide indignum esset, viderent, alii, Velut S. eustilus ), illo viro non minoris auctoritatis arbiter in gravissimis quaestionibus diiudicandis, Hieronymianae narrationis fidem in dubium Vocaverunt. Neque, ut rum sententia propior sit vero, acile perspici potest, cum quae alii probantur, eadem ab aliis addubitentur aut prorsus refellantur. Quae cum ita sint, certe operae pretium est, difficilem illam de fide et auctoritato testimonii Hieronymiani quaestionem diligenter retractare eamque omnibus subsidiis et sontibus, quae nobis suppeditantur, ad usum vocatis luculenter illustratam, quatenus fieri potest, ad finem perducere. Quam quaestionem tractantes eam Viam et rationem persequemur, ut imprimis de rebus, quae ab aliis non satis explanatae vel leviter tantum perstrictae vel prorsus sint

praetermiSSae agamus.

Ad rem propositam accedentes, omnium primum hoc explicau- dum sse arbitramur, qua fide in eis, quae in Eusebii Chronicorum versione latina de universis scriptoribus Romanis tradidit Hieronymus dignus sit. Atque consentaneum est, eum, qui circiter a P. Chr. n. 331 Stridone, quod est oppidum in confinio Illyrici et annonias situm, natus posteriore quarti saeculi p. Chr. parte floruit, in suis ad usebii Chronica additis supplementis veterum auctorum libros

Quare ad alteram, quae cum superiore quam artissime cohaeret cogimur transire quaestionem, quae in eo Versatur, quos Hieronymus in Eusebii Chronicorum supplementis, quibus Romanorum insigniores ab antiquissimis temporibus res gestas et scriptorum vitas breviter perstrinxit, potissimum secutus sit auctores, et quae cuiusque sit fides atque auctoritas.

3ὶ C. Lachmanni comment ad Lucr. I. V. 922. p. 63 4ego vero in Hieronymiani nihi omnino, quod credi non possit, invenio neque enim totam poesim per intervalla insaniae compositam dicit, sed aliquam partem

In liter Roman. 3. d. g 203. notes. sub finem et in allis libellis.

43쪽

- 33

Quam rem ecclesiasticus scriptor latinus illustrat ipso in Chronicorum versionis prooemio p. 3. Schoene): Sciendum etenim est, me et interpretis et scriptoris ex parte officio usum, quia et graeea fidelissimis expressi et nonnulla, quae mihi intermissa videbantur, adieci. in Romana maxime historia, quam usebius, huius conditor libri. . perstrinxisso mihi videbatur. Itaque a in et Abraham usque ad Troia captivitatem pura graeca translatio est. A roia autem usque

ad XX. Constantini annum p Ch 325 nunc addita nunc mixta plurima, quae de ranquillo et ceteris inlustribus in historicis curiosissime excerpsi A Constantini autem supra dicto anno 325 usque ad consulatum Augg. Valentis sexies et Valentiniani iterum a 3783

totum meum est. μQuae verba docent, Hieronymum in supplementis ad res gestas vitasque scriptorum Romanorum spectantibus et Suetonii pus, quod de viris illustribus urbis Romae inscribitur, et aliorum histori- eorum scripta respexisse Eum a Tranquilli opere Aene totum pependisse, comprobatur verborum ac rerum similitudine, quae inter notas Hieronymi et aliorum scriptorum, velut Aelii Donati i Diomedis sententias intercedit, quos Suetonii libris usos esse constat. Hoc etiam apparet ex Hieronymi notis vita rhetorum, grammaticorum, e-rentit' poetae perstringentibus, quae ex Suetonii, qui aetatem tulerunt, libellis de grammaticis et rhetoribus et ex Suetoniana vita erentii iadumbratae sunt. In illis patris ecclesiastici notis omnino nihil, quod Suetonii libri laudatis non contineatur, reperias adde quod apud utrumque auctorem easdem sententius iisdem fere verbis expressa S deprehendiS. Quod tamen, quae apud Hieronymum de Remmio Ρalaemone . . ab Abrah. 2064 commemorato leguntur verba: - qui Scit Palaemon quondam interrogatus, quid inter stillam et guttam interesset, gutta, inquit, stat, stilla cadit, ea in Suetonii de grammaticis libri cap. 23' desiderantur hoc sententia, quam supra protulimus, non evertitur. Ρalaemonis enim dictum Hieronymianae notae insertum multifarie X-plicari posse contendo. tiam us Chron. loco ab Abr. 936), quod L. Voltacilioliolo agitur, quique ex Suet de rhet. cap. 3. Si ad umbratus, Hieronymus salsa veris admiscuit, ut recte perspexit Reis sorach. Sueton. p. 124. l. Illa illisque simili errata, quae in chron.

3 cons. vitam Vergilii - vulgo Donato vindicatam, in qua plurima Suetoniani ingenii vestigia sunt manifesta, cum verbis, quae Hieronymus Suetonio duco de Vergilio commemoravit s. a. ab Abrah. 948, 960 1965, 2003. Vid. Reiff. Sueton pag. 4 -- Bochemillier praes edit Lucret. p. 3 sq. Chron Hier. s. a. 1859.: P. Terentius Carthaginensis, comoediarum Scriptor, ob ingenium et sormam libertate donatus, in Arcadia moritur; qui primum Andriam antequam aedilibus Venderet, Caecilio multum se miranti legiti Quam notam si cum Vita erentii auctor Suetonio p. 292-295 sed Roth comparaVeris, ieronymum et universas sententias et nonnullas locutiones a Suetonio mutuarisse quam maxime tibi persuadebis. 3 Quam ex ranquilli libro de poetis depromptam Donatus integram sereeommentario suo in Terentium praefixit.

44쪽

versione deprehenduntur, vel memoriae lapsu vel ostinatione ieronymi, qua illud opus Scriptum esse ipse profitetur Eus Chron. Ol. II. p. XXVIII. not. 2. d. Suhoene), acile excusantur. In universum tamen aestimantes haud iniquos nos praestare videbimur iudices, si Hieronymum de temporibus vitisque Romanorum scriptorum in Chronicis exponentem Suetonii libris potius accurate et diligenter, quam temere et neglegenter usum esse statuemus. Suetonianos autem Viros illustres Hieronymi de scriptoribus Romanis commemorantis principem gravissimumque sontem suisse, praeter Superiora argumΘnta etiam hoc confirmatur, quod ille de iis scriptoribus Romanis, quos, utpot suos aequales necdum tempore, quo libros de viris illustr. eonficiebat, mortuos, Velut Tacitum, Iuvenalem, silenti praeterierat Suetonius, in Chronicorum supplementis nihil meminerat. Si igitur certum exploratumque esset omnia, quae Hieronymus 'hronicis Eusebianis admiscuisset, ex Suetonii de viris illustribus libris fluxisse, tota quaestio de fide et auctoritate notarum Hieronymi ad res Romanas spectantium et simplex et facilis et perlucida Maetet paene absoluta rideretur; non enim amplius opus esset quaeri de Hieronymo, sed de Suetonio, num fide dignus esset in eis, quae deseriptoribus Romanis in libris do viris illustribus tradidisset. Ηο -- tem haud ita difficile esset ad solvendum constat enim, Suetonium in vitis illustrium virorum adumbrandis Optimos et incorruptos somtes secutum omnino raro nec nisi inscium atque invitum salsa tradidiss0. Sod dissicilior est de fide Hieronymi quaestio et efficitur imprimis eo, quod ille in Chronicis supplendis praeter Suetonium, ut supra cognovimus, alios quoque Romanorum scriptores, PIOS tamen nominatim laudare omiserat, se respexisse profitetur. Hoc praetor ipsius verba p. 33. laudata manifeste etiam nonnullae Chronicorum notae probant, qua ad Suetonium auctorem reserre Vetamur eo, quod

spectant ad homines, de quibus Suetonius in libris de viris illustribus nihil commemoravit. 3 Quos tamen alios scriptores praeter Suetonium respexerit Hieronymus, certe definiri nequit. In eorum numero Eutropium suisse, recte monuit Roth, Sueton. p. LXXII. not. 63. Νεres incertas incertis conlocturis investigemus, hoc pro certo assimari posse arbitramur, Suetonii de viris illustribus libros Hieronymo Ε ε-bi Chronica supplenti sontem fuiss primarium; alios autem sontes illum adiisse suspicamur, cum, quae Suetonii libris non continebantur,

narrando erat pereecuturUS.

Huc pertinere videntur omnes res in Chronicis commemoratae, quae anno . Chr. at 106. Sunt posteriores, quo Suetonius de viris

illustribus libros edidisse perhibetur.3 Verbi causa de linio inore, imperatore Traiano, quorum apud Hieronymum fit mentio. Bic lectorem monitum velim, Hieronymum nominis similit dine deceptum, nonnullas vitae Plinii aioris ratione Plinio Minori vindicarisso rebusque utriusque propriis confundendis et contaminandis effecisse, ut ex duohua Pliniis unum, nempe Plinium Minorem, effingeret et Roth, Suet. p. LXXVIII .

45쪽

Quae cum ita sint, fieri non potest, qui Hieronymi laud. locum de Lucretio poeta ex alio sonto atque ex Suetonii de viris illustribus

libris fluxisse credamus. His pro certo positi necessario Sequeretur, ut, cum Suetonium veritatis studiosissimum auctorem esse monuissemus, Hieronymi laud. testimonium de Lucretio poeta summa fide signum esset. Hoc tamen testimonium, si accurate ac diligenter po serutamur, quam maximis difficultatibus obstrictum et admodum suspe tum reperimus. Hulta enim, quibus vehementer offendimur, in eo, prehen simus. Ac primum, quod ad ipsam testimonii formam pertinet, neminem sane sugere potest nimia rerum, quae in illo testimonio de Lucratio poeta nurrantur, ubertas atque abundantia, quas mirum quantum abhorreat ab Hieronymianae narrationis brevitate ac parcitate, quam in plerisque Chronicorum notis vel ad celeberrimos Romanorum scriptores spectantibus videmus. In plurimis enim notis praeter scriptoris diem natalem et supremum Hieronymus nihi amplius meminerat, in nonnullis scriptoris vitae spatium certis annorum numeris adscriptis definivit et de moris, si insolens vel violonta erat, quaedam brevitere0mmemoravit; ita ipsas rationesque scriptorum rarissime atque summatim tantum et quam paucissimis perstrinxit lineamentis. Ad quae laud. testim externa, ut ita dicam, suspicionis indicia, accedunt interna Singulorum membrorum, quibus Hieronymi testimonium ossicitur, sententias dico, quae cum rebus de Lucretio aliunde proditis auteoniectur repertis nullo modo consociari posSunt. Neque igitur mirabimur, quod tanta est inter doctos viros dissensio, quamnam testimonii laud. sententiam eram, quam Suspectam vel falsam dicant, et quid de universo illo testimoni iudiconi. Quae, cum nondum ad liquidum perducta sint, diligenter perquiremus a Lucreti anno natali incipientes.

Hisronymus Lucretium anno ab Abr. 1923-94 a Chr. natum aetatis anno M. mortem sibi conscivisse tradit. Quos numeros Omnes eudices exhibent praeter cod. A saec. . t F. saec ineuntis, qui Lucretii annum natalem ad 192 ab Abr. α 5. a. Chr. reserunt. Ex testimonio illo apparet, Hieronymum Lucretii annum natalem aua ante Chr. 6. vel 94. supremum ad a. a. M. 1. vel 50. rettulisse.

quibus numeria repugnat γ. Donati, qui Lucrotium eo anno et die, quo Vergilius aetatis anno v exacto togam virilem sumpsissot, decemiam ait Vargilium autem Issibus otobribus anni 70. a. M. en Pompeio agno M. Licinio crasso consulibus natum esse incor-

, id nostrae dissertationis p. 31. n. 3. 3 id nostra dissertationis pag. 31 no 1.' Me enim tempus signifieatur Donati Verbis supra laudatis: quam na

46쪽

mptis veterum testimoniis corfirmatur. Ex quibus verbis cum Donati et Hieronymi loco laud. coniunctis necessario sequitur ut Lucretii momnon ad annum qui apud Hieronymum traditur, b0 vel l . sed ad Idus Octobres anni 55. . Chr. sit reserenda quo anno mortis posito porro efficitur, ut poetae tempus natale non in annum 4. vel 95.) quem Hieronymi testimonium exhibet, sed in a. 99. exeuntem Vel Otius in annum 98. ineuntem incidat. Hieronymus enim in vitarum spatiis computandis hanc secutus est rationem, ut vitae quemquΘannum initum, quamVis non esset exactus, pro finito poneret Oomultis argumentis ex Chron versione petitis demonstrari potest. Ut alia omittam, duo gravissima asseram exempla nempe ad numeros Vit-

Ciceronis Sueton. d. oth, p. 289. et Horatii ib. 296 spectantia

quorum alterum aetatis ann 64, alterum T. decessisse HieronymuStradit, quamquam neuter numeros ab illo allatos expleverat Quae si respicimus, Donati et Hieronymi de Lucretii vitae tem pore testimonia inter se repugnare videmus. Viri docti, qui de eorum fide disseruerunt, difficili et obscurae quaestioni non multum luciSattulerunt. Cum enim alii numeros ab Hieronymo traditos tueantur, exstiterunt alii, qui eorum fide in suspicionem vocata solos Donati numero Vero eSSe censeant. InVeniuntur etiam tales, qui ad discrepantiam tollendam, quae inter testimonium Donati et Hieronymi intercedit Hieronymi numerum 44. Lucretii vita spatium definientem, in

quo vitium latere suSpicentur, corrigendum Sse proponant. Ut quid in utriusque veteris scriptoris testimonio verum, quia sit suspectum Vel salsum, cognoseamus, SSe certum atque incorruptum necesse est indicium, quo tamquam fundamento et principio nostrae investigationis uti liceat. Atque accuratiu rem erutatuS, tale indicium reperio numerum 44, quem Hieronymi exhibet testimonium. Nam illum numerum e Suetonio fluxisse suspicor, in cuius VitiS praeter Scriptorum anno natale et Supremos nominibus consulum dosinitos, annorum quoque numeri, quo unu alterve Scriptor explevit, allati reperiuntur. Vid. Suetonii de rhet et gram. de vitiSCaesarum, eiusdem vitam erentii a Donato servatam, quas in Horatii codicibus exstat et vulgo Suetonio vindicatur). Hic tamen numerus, Uamquam certus est, Solus non sufficit ad obscuram quaestionem expediendam ignoramus enim, utrum Lucretii annus natalis ab Hieronymo traditus, an Supremus, quem apud Donatum reperimus, certior sit aut probabilior, et simul haeremus, utrum numerum eligamus, a quo proficiscentes Lucretii vilao

spatium computando definire possimus. Quod ut ad liquidum

perducamus, ad Donati testimonium supra laud. transimus accuratiunperquirendum. Atque primum non alienum videtur esse monere, vitae Vergilianae, qua testimonium laud. continetur, auctorem esse Donatum, praeceptorem Hieronymi Quam vitam non integram, sed variis media

i Os Ribbeckium, Vergilii opera ed. min. ubi p. VIII testimonia veterum allata inVenies.

47쪽

aetatis scholasticorum commentis inquinatam et contaminatam ad nos pervenisse, iam multi docti viderunt. Quae tamen bona frugis vita illa amplectitur, ea cuncta e Suetonii de viris illustribus libris, quibus

Donatum saepius usum esse constat, sumpta videntur esse. Quod

et ex erentii vita. , quam integram sero Donatus e Suetonio in commentarium suum ad Terentii comoedias transtulit, perspici potest, et ex similitudino' elucet, quae intercedit inter vitam Vergilianam a Donato descriptam et inter notas Hieronymi ad Vergilii vitam spec

Inde autem, quod Donati testimonium laud. e Suetonio, quem magna auctoritate scriptorem supra diximus, fluxit, Donati verba laud. fido digna esse iam recte concludere possemus, nisi iudiciis doct. virorum prohiberemur, qui Donati laud. testimonium commenticiis interpolationi-hus inquinatum suspicantur. Quibus adnumerant imprimis verba: . quam Scit togam virilem XV anno, natali suo copii scit Vergilius isdem illis consulibus iterum duobus quibus erat natus evenitque, ut eo ipso die Lucretius decederet', eaque de causa quod i l Vergilius togam virilem XV anno, qui annus Romanorum mori repugnet, isumpsisse dicatur quodque testimonium laud. manifesta mediae, quae vocatur, signa atque indicia exhibeat. Contendunt enim, res natali suo', isdem illis consulibus... decederet eo tempore, quo Vergilius pro mago et miraculorum auctore habitus divino quasi honoro coleretur, commenta esse ab homine quodam superstitioso et mira assectante hoc scilicet consilio, ut insignibus et miraculosis eventibus, quibus Vergilii natales exornavisset, poetae celebritatem et gloriam

Woluer, in istaeis annal phil. t. 29. a. 884. p. 36 q. -Fr. Bochemulier. Lucretii carin, Om. . . . q. s. etiamin. Saupys, Quaestiones Lucret. in indice scholar Univ. Gotting. 1880. Sem aest. Si vero omnia, quae cistra Donati idem disputata sunt, acriter perpenderis, plura sane in eis speciosa inesse quam vera lacile tibi persuadebis. Ac primum quod ad annum 5 , quo Vergilius togam virilem cepisse traditur attinet, mihi subesse, quo viri docti itandantur

' Vid. Sueton ed. Roth p. LXXVIII sq. t 291 sq

id nostrae dissertationis p. 33. Ol. 1. ubi similes utriusque scriptoria locos collatos reperies.

Sic iudicant oluerus i. c. et alli exemplis enim ab ipso Cicerone eiusquo et Quinti fratris filio sumptis, qui togam virilem 6 anno exacto ceperunt, probare conantur, aetatis Ciceronia Romanos Vita 16. anno exacto togas Viriles capere solitos esse. Teus elus in Encycl. real. s. V. tirocinium origΜarcum oratoris filium anno aetatis XV exacto togam virilem cepisse tradit et recte quidem nam arcus, qui auctore Cicerone in p. ad Att. I. 2. 1. L. Iulio Caesare C. arcio Figulo coss. designatis 698 a. u. 55 a Chr. natus erat, testseodo Cicerone in p. ad Att. IX. . 1 et IX, 19. l. togam Virilem sumpsit a. u. 705 - 49. a. Chr. mense Martio. Quam ob rem olueri verba supra asserentea voci eiusque' 2 apposuimus.

48쪽

eontendo. Becte quidem monent, primo a Chr. saeculo Romanorum adulescentes togam virilem anno 16. exacto sumere Solito Bsse

quem morem ieeronem et Quinti atris filium secutos essθcomperimus Errare tamen videntur, cum hunc morem a Romani Saee. I. R. Chr. tam stricte servatum censent, ut nemo umquam ab eodem

descivisset. Immo vero ex ipsis exemplis, Imae Suetonius Tacitus, Tertullianus, alii veteres scriptores exhibent, maxima cum probabilitato colligi potest, nonnullos Romanorum adulescente primo ante Chr. saeculo togas viriles ante l6. Vitae annum exactum sumpsisse,' quem morem imperatoriam Bomanorum temporibus iam pervulgatum videmus. Itaque admodum verisimile est, tempus togae sumendae, quod nullis certis legibus praescriptum esset, a primo ante Chr. Recul mobilo fuisse et nonnumquam variis de causis vel ante o. annum Vitae exactum vel post incidisse. Vid. eusset Encyol reat. S. V. tirocinium fori.)Quae si respicimus, non habemus, cur Vergilium anno 6 ineunte togam puram cepisse negemus. Potest etiam esse, ut poeta ad togam ante tempus sumendam adductus sit voluntate parentum, qui filium longae peregrinationis causa Andes patriosque penatΘ relinquentem sui iuris esse vellent Cui sententiae neque numertis XVII. annorum, in c0dicibus vitae Vergilianae a Donato enarratae allatus. quem viri docti subsequentibus illuin numerum vocibus offensi Reifferschsidio duce in v. correxerunt, neque verba Hieronymi, i repugnant, quibus otherus illam sententiam infirmari censet, cum numerum 3 ab Hieronymo traditum tantummodo ad tempus, quo Vergilius togam virilem cepit, reserat. Fugit autem Virum egregiumst de Lucreti illustrando optime promeritum annum a Chr. 53. potius ad tempus, quo Romam contendisset Vergilius, reserendum esse. quod iter poeta biennio post togam sumptam ingressus Videtur. Quaestione ita explicata emcitur, ut numerus 3 ab Hieronymo traditus cum tempore allat in Donati testimonio optime congruat. Quod autem ad supra laud. numerum XVII attinet, quem Woluerus Verum genuinumque AS contendit, quoque annum, quo O-gam virilem cepit Vergilius, definiri colligit, non illis, quae uno

numerum Sequuntur, verbis, quae spuria et interpolata esse dicit, illum numerUm verum esse neque oluerus . . certis argumentis demonstravit, et vix umquam alii, ut opinor, demonStrabunt.

3 Vid. 'olue l. l. - Marquard. de vita privat Roman I. p. 120 I32. Sueton in vita Octaviani cap. 8. tradit, imp. Octavianum aetatis anno 16. ineunte togam virilem accepisse. - Tacito auctore annal. III, 29 et annal. XIV, 41 Nero togam virilem aetatis anno 4 accepit. Oga Virilis sumendae tempus mobile fuisse, idque inter aetatis annum 14 et I9. intercidisse videtur. Ita teste Suetonio Calig. 10, Caligula togam virilem 19. aetatis anno sumpsit. Adde Ciceronis silium, ersium poetam, imperatores Galbam, M. Aurelium, qui item ante 6.

vitae annum exactum toga Viriles ceperunt.

3 Sub a ab Abrah, 1961 53. . Chr: Vergilius sumpta toga scit Andibus Mediolanum transgreditur et post breve tempus Romam tergit.

49쪽

Εcpaidem cum Donati Verba quam XV anno, natali suo, cepit isdem illis consulibus iterum, quibus erat natus, Venitque, ut Oipso die Lucretius decederet, ' attente et diligenter perpendo nihil sanct quod suspectum et Donat indignum sit, in eis deprohendo. Me ni illis commemorantur res, quae per se credibiles sint, quaeque et exemplis depromptis Vitis clarorum cuiusque saeculi virorum et more Romanorum, qui superstitione impulsi cum insignioribus Ventibu et casibus suae vitas res notabiliores eodem tempore gestas conectere solebant, sufficienter comprobentur. Cuius rei testes sunt Tacitus et Suetonius, in quorum libris simile loci sunt frequentes. Tacit annal. l. 9. - Sueton. Calig. P. et alibi.)Ad quod accedit, ut Donati verbis laud. non fabellae sed diversa

ex litterarum et rorum annalibus facta deprompta enarrentur. Quae ita sunt comparata ut in idem tempua incidant aut, si adversariorum sequimur sententiam biennii vel summe quadriennii spatio secernantur. Hi causis adductus verba illa Dotiati conficta vel interpolata esse nego. Adde, quod ex ipsa talium historieorum quae voeantur, laetorum, quae in illo testimonio asseruntur, copulatione admodUm proba bilem facere possumus coniecturam, interpolationis auctorem satis in litteris versatum suisse hominem et rerum scientia excellentem; quam quidem Donatum, non ullum posterioris aetatis grammaticum, cui verba interpolata vindicantur, habuisse contendo. Qui vero verba laud. quodam posterioris aetatis grammatico interpolata esse dicunt,

concedant necesSe est, ignotum eundem grammaticum accurata rerum

ac litterarum scientis, quam Donati loc laud. probat, praestitisse. Quae quidem, quoniam imprimis libris legondis paratur credamu neeeSSe St. incerto illi grammatico interpolatori libros quibus variae Uaestiones ad vitas scriptaque auetorum Romanorum speetante tractarent Ur cognitOS suisso. Atque in illis eosdem, quos Donatus inieronymus Diomedes alii et aequales et posteriores grammatici ad Usum converterunt, non desuisse paene pro certo affirmari potest. Quoniam illos grammaticos Suetonii libris tamquam ex uberrimis rerum et litterarum sontibus hausisse supra diximus, non verisimile videtur esse laud. testimonii Don. int potatorem Suetonii libris, qui quidem apud Donatum saepius laudati reperiuntur caruisse aut eos ignoravisse Verba igitur in Donati testimonio c0mmemorata, quae nonnulli interpolatoris. equidem Donati ipsius esse contendo, ex eodem atque prior pars Donati testimonii sonte, nempe ex Suetonii de viris illustribus Opere, si isse videntur. Unde equitur, ut verbis laud etiamSi Uis ea non Donati sed incerti interpolatoris esse concedat, tanta quanta ipsius Donati sententiis tribuenda sit auctoritaS. Sed anisquam mea longius procedat disputatio. Od monere Velim me iudicium de verbis: quam XV. .... decederet . Supra proserentem locutione verba laud. e Suetonii libris luxisse videntur'

usum esse. Quam quidem consulto Surpatam SSe enuntio, eaque de 3 Exempla collogit r. olle in Philolog. 1867). t. 26. p. 56 l. q.

50쪽

causa, quia non omnes illius testimonii sententias pari loco et auctoritato habendas, sed inter eas discrimen quoddam esse faciendum contendo. Cum enim alias e Suetonio luxisse affirmari liosat, alias ab eodem auctore mutuatas esse coniectura quidem colligere, ne tamen, dum integris Suetonii de viris illustribus libris caremus, probare possumus. riori generi adnumeramus sententiam, qua de Lucretii

morte et de consulibus a. 55. a. Chr. agitur. Earum rerum certam

notitiam Donatus ex Lucretii vita a Suetonio enarrata in libro de poetis, qui unam peris, quod de viris illustribus inscribitur, partem

efficiebat, habere potuit. Namque non dubium est, quin Suetonius, cum in libro laud. 0 Lucretii vita ageret, illius poetae annum natalem et supremum num diem quoque statuerit, coniectura augurari dubito nominibus consulum adnotatis definiverit. Talem quidem Suetonius se praestitit in Caesarum, erentii, Horatii, quae aetatem tulerunt, vitis, in quibus similes nota reperimus. In posterius autem genus eam Donati testimonii sententiam referimus, qua de tempore, quo Vergilius togam virilem sumpsit, commemoratur. Hanc sententiam item a Suetonio potitam esse affirmare non ausim. am in vitis Suetonianis supra laud. togae sumptae tempus Vel omnino non legitur, vel sola generali sumpta toga virili locutione' adumbratur, cui passim vitae annum peractum nusquam consulum nomina reperies adscripta. Quod si respicitur, vix credibile videtur esse Suetonium in vita Vergilii diligsntiorem quam in aliis vitis se praestitisse tempusque togae a Vergilio sumptae tanta accuratione, quantam Donati testimonium exhibere videmus, definivisse Nec prorsus a veritate abhorret, ut opinor, id quod colligo, tempus, quo togam virilem sumpsit Vergilius, ne proximis quidem morti poetae annis certo notum fuisse, sed primum a posteriore quodam Vitae poetae scriptore, velut Q. Asconio ediano, C. Iulio Hygino, M. Valerio Probo coniectura investigatum et arbitrarie ad a. 55. . Chr. esse relatum, sive quod hic annus rationibus vitae poetae maxime conveniebat, sive quod ompeio et Crasso iterum consulibus si Lucretii morte nobilitatus, aptissimus, quo poetarum princeps togam sumeret, videbatur. Quae coniectura maxime hoc confirmatur, quod poeta sui iuris factus erat Andibus, unde certa de temp3re sumptae togae sama Vix in vulgus efferri potuit. Si tamen eam in vulgus elatam sumimus, Vix credi potest, eam propagando adeo invaluisse, ut ad notitiam posteriorum poetae biographorum et commentatorum pervenisset. Ut longiori discoptationi nostras modum ponamus, de Donati loco laud. Sic statuimus Firmis argumentis probari non potest, verba l. l. ad tempus togae a Vergilio sumptae spectantia ipsi Donat vindicanda esse. Neque procul dubio est, utrum illa verba a Donato vel incerio quodam posterioris aetatis scriptore coniecturis reperta, an ex antiquiore fonte sumpta sint. Quod denique ad annum, quo Lucretius est

3 Non videtur mihi verisimilo, Donati de consulibus et de Lucretii morio mentionem ex Vergilii vita a Suetonio enarrata petitam esse; cur ita iudicemus ociis, quae india exponemus, luculenter apparebit.

SEARCH

MENU NAVIGATION