Albii Tibulli Quae supersunt omnia opera varietate lectionum novis commentariis, excursibus imitationibus Gallicis vita auctoris et indice absolutissimo instruxit Philipp. Amat. de Golbéry ..

발행: 1826년

분량: 705페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

12쪽

SOMNIIS agitatus quam infestissimis, de typographo uitu me deliciis integram noctem cogitabam. Illi enim nuper lineolas aliquot mihi ita deformaverant, ut sere jurassem me in posterum a stylo ac charta manus procul habiturum. Nihil omnino est, quod aegrum scriptorem magis excruciare possit, quam ineptiae istae, quibus, velit nolit, onustus, in medium prodire cogitur, inscitiae atque insulsitatis accusationibus ipse obnoxius, dum illi euris soluithoe tantum in animo habent, ut jam novum auctorem dilacerent. Erat sane, cur memet auxius hue illuc in lecto volutarem; typographi enim tota Cattorum quos inter Persas ortos , in Germauiam migrasse dixeram, Celtas nostros ad orientem solem relegaverant. At ista dum trepidam mentem exagitant, pressis languentis lumina sera quies ' : ecce Τibullus ipse est insus nostra ρonere sede pedem *; hune pone sequebatur venustissima puella : quis non primo adspectu Deliam agnovisset' Glis enim erat, qualis describi non potest; vel qualis tibi, amice lector, inter ferventes amoris aestus illa videbatur, cui primum dixisti, tu mihi sola plates . Post januam Nemesis adstare, juxtaque imago vaga

ac lucerta, modo GlJeerae, modo Neaerae nomen mentita. Nullus sere aberat eorum qui in poetae earminibus memorantur, nisi sorte Marathus, quem abesse gaudebam, et Messala, qui

13쪽

L PRAEFATlo EDITORIS.nune , inter heroas Versatur, neque quidquam horriduli poematis, quod Τibullo obtrudunt, compertum habet. Nam latet eum, tam foedo carmine sua facta celebrata fuisse, ne triumphis mala precatus, Sese potius deVictum voveat, quam

ita cantatum victorem.

Delia, rubore subfusa genas, pudoris aliquid retinebat; Τibullus vero leniter irati vultum prae se serens, his verbis me obstupentem alloquitur: O bone, typographis nunc sollicitus tu maledicta ingeris quorum minima culpa rationis expertem te facit. Quid vero si tibi eadem, quae mihi, accidissent ' Me, quem in deliciis

habuerunt romanae puellae; me. quem , propter dulcia in mina, tot sibi amatorem exoptarunt, quot in circo speetaturae vel spectandae sedebant, nunc, una cum Delia mea, viginti abhinc saeculis, me tenet vinctum dises in ignaua lur dus Orcus aqua', et mei praeter nomen nihil superest... Quo animo me putas in interpretes esse, quorum nullus exstitit quin me aliquo vocabulo spoliaret ' Quo in librarios, qui codicem super codice coacervantes, ne litterarum quidem ductus servare idonei, Elegos, quos cecineram, scedum in modum deformarunt 8 duo tandem in ipsos editores, qui nihil non secere, ut mala, vel potius , ut calumnias de me deque Delia pervulgarentῖ Nunc rumor apud in- seros est, te quoque nugas tuas illorum delictis addere velle, novamque moliri editio uena ; quae causa fuit, cur te conveniremus. Praedico, et Precor, a tanto vulnere abstineas; nam si propositum eodem modo, quo reliqui editores, persicis, res prorsus in desperatis atque perditis habenda erit, ut lubenter quidquid papyro mandaveram, igni devorandum concesserim. Ferrem tameti, si truncata, si manca

Lib. III, El. III, v. J8.

14쪽

PR EPATIO EDITORIS. xi tantum essent carmina: sed quod stultissimus quisque lacunas ra ingenio resarcire ausus sit, illud me maxime torquet. O terque, quaterque felices, qui altas turres . quique Deorum immortalium templa exstruxeret ni pristinam majestatem, inter ipsa rudera, retinent: neque ullus ad hanc usque diem eo audaciae venit, ut Superbam Jovis statoris domum lignea sulciret columella. erum audaculi homunciones. ubi disticha mea uno vel altero pede claudicare arbitrabantur, conjecturas mihi suas, infausto labore, dono dederunt; quorum in malam crucem abeat sinistra liberalitas, cujus ope carmina mea non absimilia sunt militibus qui e bello ligneis cruribus redeunt. Cave itaque, iterum

moneo, cave ne conjecturis indulgeas; sin minus, Deliate. Olim ad inferos descendentem, curvis unguibus excipiet, tibique adhuc vivo nocturnus occurret furor', non ea forma, qua nunc insignis placet, Sed o α μο v xx v tου, ut

Lucianus ille protervus, qui binis post saeculis ad nos venit, Helenen describit. - Haec Τibullus. Facile intelliges, lector humanissime. qui me perculerit horror: es, o Deorum quidquid in coelo rexit terras et humanum genus', quantum humeris onus suscepit Ignosce, Tibulle; ignosce, tu quoque Delia. si majora. quam pro viribus, adgressus sum : non proprio Marte mili laturus, auspiciis magni magistri gaudeo. Hie. Galliarum nunc maximum decus, Scriptores Optimose veteri Latio Lutetiam, ante pedes regis optati simul et patroni reduxit, BIBLIOTHECAE hujus CLAMICAE diligetis EDITOR , qui mihi. . . .

TIBULLUS.

Novimus hunc; quamvis nomen. olim Romae inauditum.

15쪽

xii PRU, FATIO EDITORIS.IIunc sequere, si potis es, et vestigia semper adora Hie interpretum turbam longe pone Se relinquens, poetarum in docto choro constitit; et lyram ipse, ρlerim modulatus eburno. non semel felices cantus ore sonante dedis

Gli duce, per me licet, Tibulli mei Elegias notulis illustra ; ipsa nunc faveo : at, quaeso, dic mihi, amicissime editor, nonne contigit illi fratris situ, 'EDITOR. Ita sane: neque hunc ignorant Musae, patruo tam benignae. DELIA.

Nuper in Plutonia loca descendit Graecus quis a Turcis quum pro patria dimicaret, occisus: is perelegans carmen,

eodem nomine signatum, nobis ad verbum recitavit. EDITOR.

Athenarum Punoruma dicis, o puella; sed hoc quid ad rem p

Nonne intelligis. nostra multum interesse duplici lauro tantum nomen insigniri ' O utinam, patrui vestigia premens. nova luce Romanas exornet Musas bonus ille iuvenis l

Neque vana voveris, Delia ; nam Fortuna , quasi in his praecipue luderet, binos triumphos iisdem nominilius

16쪽

PRAEFATIO EDITORIS. Hii semper voluit assingere; duosque Maligeros protulit, Stω

Vae mihil vae Tibullol quae dixisti nomina '

EDITOR. Doctorum certe, praestantiumque Virorum. DELIA. Immo potius audaculorum et protervorum. TIBULLUS.

Nolito mirari, quod mea Delia illis insensa sit. Soligerenim carmina, e quibus aeternum sibi nomen fore exspectabat, in minutas discerpsit partes; deinde, quasi in urna schedularum fieret sortitio, omnes versus ita miscuit ac confudit, ut jam nullam Elegiam integram sineret, somniis conssus suis. Hunc autem facinoris apud inferos valde nunc paenitet, licet olim magnifice iactaverit sese viginti dierum spatio haec perpetra Sse.

DELIA.Majori adhue damno me affecit II. Voss. nam, quod ad Maligerum attinet, Vulpio Heynioque poetias luit : at ille qui tamen Germanos, eleganter metrica versione, amoris nostri participes fecit me lecto descendere, ut mos est puellis, non patitur ; totisque ingenii viribus contendit Tibullum scripsisse derepere, quod anum infirmam sortasse decebat, minime vero iuniorem puellam.

TIBULLUS. Praemoneo, editor, ne talia admittas. Brouckhusio pe

17쪽

xiv PRAEFATIO EDITORIS.quam iratus sum : parum absuit quin, in ipsis inseris, mihi vultus unguibus lacerarent Nemesis et Delia, quum me ille ad summaenianas uxores seduxerit, quarum janua Romae in Suburra omnibus patebat. Delia, simul ac compertum habuit surrexisse interpretem, qui haec serio assereret, non potuit sibi temperare, quominus aliquid de mea fide suspicaretur merum autem esse meudacium nullo modo existimabat, firmiterque in opinione remansit, haee clam

se, et clam Nemesi, a me revera commisSa esse. DELIA.

Id etiam cave ne, quod Codicis Lipsiensis librarius inepte secit, Lydiam pro me nescio quam Τibullo submittas, qui se satis insidum erga me praestitit.

TIBULLUS. Nimium diox evadis. o semper carissima; iocaris certe. DELIA.

Seria loquor; id te fugit nunc, quod cecinisti quondam perfide iactabundus; stirpe aliam tenui.

TIBULLUS.

Tu quoque oblita quod sequitur, haec taces,

sed iam, quum gaudia adirem, Admotiisti dominae desertiitque Venus

Ceterum pudet dicere, quae damno meo subintellexerinthie pravi ac perditi homines : Di mel ra ρiis, erroremque hostibus illum 'l

18쪽

EDITOR.

Suspicor, optime Τibulle, hic te majore in culpa versari quam editores. Ovidius enim hoc modo, quae dixisti, imi

tatus est, sed Postquam nullas confugere Posse Per artes .... DELIA. Possem et ego at

Si quis et imprudens adspexea ἰt, oeeulat ille ,

Perque Deos omnes se meminisse neget .

Sed Gebhardhum adhuc carpere libet; is enim, quia olim Isidis in fano pro Τibulli selici reditu volo solvi, me genibus

iussit, perinde ac scopis, humum verrere : quod deam hu-

landi genus sibi habeati

Diffcile est, mehercule, novam editionem proserre: praesertim post tot eruditorum virorum lucubrationes. Eorum nullus est, qui non me plurimum doctrina ingenioque , ineat. Quid proficiam, si Statium, si Brouckhusium, si ite uium vana elusit operat Quid ' si neque Η. Voss. neque Hun-derlich. metam attigere ' Nonne eadem persona sungar, qua , apud illustrem sabularum conditorem Gallicaronimusca illa celeberrima, quae, aurigae naso insidens, Drine ad equorum colla, nunc rursus ad rhedam volitat. Noliis sum , qui aliorum lucubrationibus provectus, subito exclamem, montis cacumen:nunc demum et mea ipsius opera superatum esse; incepto igitur labori renuntio : Ipse mihi si praescisses varias lectiones Τibullus.

19쪽

PRAEFATIO EDITORIS.

TIBULLUS

Ne animum despondeas, precor, amice. Licet enim illi homines. quos nominasti, te in omnibus longe praestent, sunt tamen quaedam in quibus nos adjuvare possis. Quod ad lectiones alliuet, sala invisa me loqui velant: necesse erit igitui, optimas ex illis, quas osserunt libri, seligas : saei lis et selix erit labor, dum simpliciores amplexus, tu sensum semper qui in promptu erit, Sequaris, et peritas atque longe pelitas lectiones latitare sinas. Elegantiae vel exquisitisennas nimia consectatio plerumque interpretes decepit, et a vera scriptura avocavit. Mihi. pariterque Deliae et Nemesie incede ut qui ele carminibus frui possimus; neque Lygda-niuui excogita, cui magnam eorum part em condones, quippe

qui L)g lanius ipse suerim, licet tuo Vossio illa rumpantur. De . aera quoque tace, quod suppositi lium nomen, aequeae illud Gl3 cerae, multos sesellit; quibus pro poena sit, ut

ei nullas, nisi quae nomine tantum exstiter;nt, in amplexisti, habeant. Ulere, quaeso, utere doctorum lucubrationibus. ut in commentariis plerumque Hus h hii vestigiis insistas, et n. Vossi urn praecipue refugias. Ille enim, ex quo me feliciter germanice loqui jussit, societatem carminum mecum iniisse ratus, et germanicis, quae ipse condidit, non satiatus, etiam tu la linis meis portiunculam sibi quaesivit, si ut saepe, in uno ac eodem versu, vocabulum ille locaret omnino suum, mihi vero caelera relinqueret: ut avis illa, quae ova in alieno nido ponit. Restat adhuc, ut de vita praecipiam : multa circumseruntur . eaque perabsurda. Hic me

adsiduo igne prohibet: ille mihi nobilioribus vinis interdicit:

huic Si accredas, ne torus quidem supererat; illi etiam Delia stola denudanda videtur, quam, iii telligo, lubenter veste exueret. Certe si nobis per mediam silvam iter satientibus Diuitiaod by Cooste

20쪽

PRIE FATIO EDITORIS. vii latrones occurrerent, non tanta de nobis spolia auferrent quanta interpretes: quamquam Horatius mihi mundum eo cesserit iactum. non desciente crumena . At audaculi pro ista iactura, tenebrionis cujusdam insic elum carmen meo nomine inseribunt, ubi ille ait:

Nune des; derium superest nam eura novatur,

EDITOR. Mirum sane donum. At tu, si vacas, precor atque it rum precor, omnia nunc ordine ipse enarres. De Delia deque Nemesi me recta via edoce . . . quae et quales sue

rint Sulpicia, Neaera, Glycera

TIBULLUS. Eheu... jam nullus sum e me revocat scelerata sedes, in

nocte prosenda Abdita, quam circum flumina nigra sonant Τ. Haec si tus, Deliam, reliquasque umbras caligine involutas secum abduxit, interque voces consums vix intelligere potui De Disa optime disinapis Θohn, licet musta evanescente paulatim Τibulli voce, ne syllabam quidem

ultra haec verba assecutus sum; at

Iam nox aetherium, nigris emensa quadrigis, Nondum eae leo laverat amne rotas 4;

et vana somnia mihi excussit aurora. Profuit tamen mihi frater dirae mortis, licet veris salsa miscuerit. Praeceptis enim a Τibullo prolatis, quantum seri potuit, obsequens.

SEARCH

MENU NAVIGATION