Jus Belgarum circa bullarum pontificiarum receptionem

발행: 1665년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

BELGARUM

BULLARUM PONTIFICIARUM

RECEPTION NE

Editio altera , auctior o correctior.

5쪽

Epist 238. ad Paschalem Papam. Quod hactenus cum pace o utilitate

Ecclestia observatum est, humiliter petimus , ut de catero observetur , ct Regni pax ctflumini Sacerdotij nulla obrepti ne disolvatur. Nopit Paternitas Vesra, quia cum Regnum is Sacerdotium inter se conveniunt, bene regitur Mundin, foret is fructi cat Ecclesa: cum vero inter se discordant, non tantum parra res non crescunt, sed etiam magna res miserabiliter dilabuntur.

6쪽

BELGARUM

Circa Bullarum Pontificiarum Re

ceptionem.

Occasiae scriptionis, EXQRτα nuper turbae inter Theologos , de dissicillimia

quaestionibus, non in eo tantum exaestuarunt immoderatius,

-quod studio vincendi plus quam portuit certatum sit ; quod etiam in Catholicis acerbius oppugnantibus haereticos, reprehendit olim Sulpitius Severus: sed quod praeterea fi- nes Regiae Potestatis perturbare, dcantiquissima Iura Belgarum reUel-dere , quidam hac occasione aggresi

7쪽

si sunt. Nam clim Edicto Regil,& publicationibus Episcoporum,

veteri ritu per Dioecesses peractis, contentionis fervor repreuus esset, adhibitis cautionibus quibusdam, quibus privilegia , atque vetustimores Regionis servarentur illaesi; obtrectatum & obmurmuratum est ab hominibus exteris, rerum Belgicarum ignaris , qui amplificandis pomoeriis Romanae Curiae adscripti sunt. Hi protestatione typis mandata, auctoritatem Regiam, & receptissimos mores nostros sugillare, verbis parum civilibus ausi sunt, in hoc potissimum intenti , ut solam publicationem Romae factam novarum constitutionum Papalium, sufficere obligandis Belgis persuaderent, exploso usu tam Placiti Regii impetrandi, tum particularis per singulas Dioecesia publicationis: quem, Velut erroneam usurpationem, & s, crae auctoritatiinimicam traducunt, consue-

8쪽

BELGARUM. s

consuetudinibus vetustis opponentes hoc velut oraculum a D. Gregorio petitum , quod schismaticus Episcopus protulit, in illegitimo Africae conventu , ad convellendam Ecclesiae Romanae traditionem , de Baptismo non iterando, H In EP angelio Dominus, Ego sum, inquit, veriIas, ct non dixit, Ego sum consuetudo.b Atqui traditiones Majorum , hoc est consuetudines, custodiendas esse, non minus quam ea, quae Veritas verbis enuntiavit, & scripto consignari voluit, Apostoli praecepto money ur e atque ad eb uti dificordiam pariunt novitates, teste Honorio Papa ; ita ad retinendam se-Vendamque publicam tranquillit tem , nihil aeque facit quam majorum instituta& patrios mores tumri , quos ingenio populi convenire longaevus usus , & subsecuta quies . Reipublicae comprobavit.

A 3 Quin

a Apud August. ι 6. eontra Donatis . c. 27.b Epiri. x. ad Thessal 2. I.

9쪽

si . . IUS

in & inde Ecclesiae pacem pendere, Symmachus Papa, epistola sua ad Episcopos Galliae, testatur :Concordia universalis Eccisa tum pra-cipue adolescit, s qua a Patribuι satura sunt, alia subsequens reverenter observet. Ut non frustra primorum Conciliorum Patres , receptarum consuetudinum summam rationem habendam esse decreverint. Nicaena Synodus generali essato pronuntiat, sutiqui mores obtineant. Ephesina sanxit, omnibus Provinciis Iura intemerata servanda esse, qua ex antiqua confluetudine iis competunt.

Atque apud Belgas , peruliari

quadam ratione inveteratae consuetudines, sanctae habentur. Quod aliis leges, hoc iis mores sunt: Mpud majores eorum plud mores bonos, quam leges semper valuisse, H Tacitus auctor est. Principes in novi Imperii au spiciis, jurejurando solemni adstringuntur, de Privilegiis & in-

. Vetera- a. De moribus Germanorum.

10쪽

BELGARUM. I

veteratis usibus, sartis tectu custodiendis. Idem sacramentum Principum Consiliariis imponitur. Ordines , Primores , Magistratus, Populus universus, praecipua cura in hoc incumbunt, ne quid eX Vetustis institutis violetur; ut, si usquam

verum sit, quod Sapientes monuerunt, ex intempestiva rerum receptarum mutatione, magnos su binde fluctus in Republica excitari, id hic in primis cavendum atque prospiciendum sit. Omnium maxime interesse sua Belgae existimant, ne publicae leges sibi imponantur noVo ritu, spreto more majorum; id enim velut ad basim Reipublicae movendam pertinet. Ecclesiastica Decreta, hactenus placidἡ tranquilleque admis, si sunt, quae ingenio populi, tempori, locoque congruere judicata, &populo deinde per Dioecesis proposita sunt. Nunc quidam novarUm rerum studiosi, inaudito ausu, le-

SEARCH

MENU NAVIGATION