Jus Belgarum circa bullarum pontificiarum receptionem

발행: 1665년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ulterius hoc discrimen, inter leges saeculares & Ecclesiasticas dedu-Cunt, ut hae sola promulgatione in Urbe Roma possint fidelibus imponi , si appareat id enixe Pontificem Velle: nequeant vexo Regum Placita, nisi particulari per Provincias publicatione, sibditos involvere, etsi maximε velint una insinuatione

in Urbe principe defungi, quod

non intelligatur populus tam immoderatam &essulam potestatem in Principem contulisse, ut ex longinquo plures populos, moribus dissi-- dentes , uno programmate queat obligare. Quam satis abnormem sententiam, nec ratio, onec auctoritas defendit: cum id quod aequo durius existimatur esse in humana dominatione, & ideo non comprehensum generali collatione supremae Potestatis, non possit dici mitissimae auctoritatis institutione , quae pastendi Vocabulo Apostolorum Principi est:

32쪽

BELG ARUM. 29

collata , esse comprehensum , nisi prorsus invertere velimus hanc ipsius Institutoris sententiam . a B ges Gentium dominantur eorum, pos aurem non sic. Quam veterum Patrum conseritus eb pertinere docet, ut rigor & severitas, quae Regibus propria est , ab Ecclesia asticae potestatis exercitio abesse debere significetur. Ita enim eum locum b Origenes enarrat : Principes gentitum, non contenti tantum regere suos pubjectos, violenter eis dominari nituntur. Inter Pos amrem qui estis mei, non erunt hac. Ne somte qui videntur habere aliquem in Ecclesia Principatum, dominentur fratribus propriis, vel potestatem in eos exerceant. uoniam ficut Omnia carnalia in neces iatate sunt posta, non in voluntate ; spiri-rualia autem in voluntate , non nece trare : sic ct Principes spirituales, Principatus eorum in dilectione bubditorum debet esse positu , non in timore corporali.

33쪽

JUS .

Cui consentit haec Gregorii Naziangeni sententia μ : Vel maxime id lex nostra, ct legi tor noster sanxit, ut grex non coacti, sed stonte, is libenti animo pascatur. Quodque Hieronymus scribit, si hanc inter Reges MEpiscopos esse disterentiam, quod Reges nolentibus, Episcopi volentibus praesint. Quibus similia apud Chrysostomum reperire es , &Ber nardum in libris de consideratione ad Eugenium Papam, d ubi de hac Divi Petri sententia, Non dominantes in Clero; sed forma facti gregis Et ne dictum , inquit, sola humilitate putes, rox Domini est in Evangelio: Reges Gentium dominantur eorum , & qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. Et imos L. Vos autem non sic. Planum est, Apostolis interdicitur dominatus. I ergo

a orat. I. Apolog.b Epiri. 3. ad Heliodorum. C Bomil. II .morali in Epist. ad Ephesd Lib. 2.cap.6. do considerat.

34쪽

BELGARUM. 3

tu, o tibi usurpare aude , aut dominatis apostolatum aut Apostolicus domina Ex quibus corruere necesse est dogmata, quae Imperium sacerdotale absolutius faciunt, & magis de Dpoticum Regio, dc plus aliquid rigoris inesse volunt Ecclesiasticis le- gibus, quam Civilibus, cum rectius de istis, quam de his dici videatur.

leges, quae nimia asperitate dc duri- . tia offendunt & incommodant, pro non scriptis esse habendas. In quarum numero sine controversia collocandet sunt, quq vetustissimas consuetudines , nationum non adhibita cause cognitione,Una clausula evertunt. Cujusmodi imperiorum impatientes ab antiquo sunt Belgae , quorum majoribus Germanis Reges prς- erant auctoritate potius fluadendi, quam cogendi potestate, si Tacito fides. a Neque illa tantum veterum est doctrina , leges Ecclesiasticas invitis

a De moribuo Germanorum.

35쪽

& reluctantibus subditis imponi non posse , sed inter modernos eam tradit Eximius Sorbonici Collegii Doctor a Duvallius, lucubrationibus pro tuenda Pontificia auctorit te editis clarus, Vna, inquit, e prac puis legis conditionibus est, ut lex si utilis ad bonum publicum ordinata : atquium potest esse uillis, s per vim o violem iam populo imponatur: neque enim expedit, ut homines ita inviti ct coacti gu

bernentur.

Cui etiam sententiae adscribi possunt Auctores omnes, qui nullam legem, etiam Ecclesiasticam, nisi a subditis receptam, obligare existimant, de quorum numero Cardin iis Cusanus, b ait : Ad validitatem saturi tria sunt necessaria, Potestas in f tuente , Publicatio flat uti, is ejusdem approbatio per sis.1n: unde videmin innumera Apostolica statuta, etiam a principio psquam edita fuerint, non fuisse a

ceptata.

36쪽

BELGARUM 33

ceptata. Et hanc esse communem opianionem , a firmat o Covarr. addita ratione, unod max me praeflumendum sit, eam legem, qua a Republica non recipitur, minimὸ ei convenire: & alij, L ges dicunt a Principe dari ea conditione, o intemtione, ut non aliter obligent quam si fuerint a Republica recepta. IO. Haec omnia,quae ad stabiliendam necessitatem particularis prinmulgationis per Provincias, adducta sunt, ut & caetera noVarum legum solemnia, veluti quod Placito Principis muniendae sint , priu quam in publicum edantur ; si quis

contendat locum habere non posse in iis Constitutionibus Pontificiis, quas Dogmaticas Vocant , quibus prohibentur libri tamquam improbatam doctrinam renovent , quae videntur accedere fidei definitionibus, quae infallibiles habentur, dc exemptae ab aliarum legum solemnibus apparent; cogitet, cum in f, B s . cto

37쪽

cto consistat , quid quispiam seria

bat, quas propositiones tradat, an illae, quas attulit Scriptor aliquis ,

consentiant cum ante damnatis am

que ea qua factipunt, etiam prudenti=mos fallant, non esse Pontificem in condendis hujusmodi Bullis , immunem ab omni subreptionis perbculo, nec hec Decreta eXempta ab iis incommodis, quibus particularis publicatio , quaeque eam pretcedit cognitio, mederi potest. H. Non tantum Pontificem, sed MConcilia Generalia, errare posse in Auctorum & Scriptorum Condemnatione, ac aliquando re ipsa errasese, confirmant duo eximia Apostolici Senatus columina, Turrecremata& Bellar minus, dum Honorium Pa pam ab haeresi Monothelitarum, quam ei censura sextae universalis Synodi impegerat,eximere student.

Confitetur enimTurrecremata, .. . . tres

38쪽

BELGARUM. 3s

tres sexta Synodi damnasse Honorium ut Monothelitam, sed exsaj a informatione, ac proinde in eo judicio errasse. Quamvis enim Generale Concilium non post errare in dogmatibu/ fidei doniendis; tamen errare potes in quastionibus de facto: atque ita dicere possumus, hos Patres deceptos ex falys rumoribus, ct nouintellectis Honorii epistolis, immerito eum

hareticis conmmer e. Quae ita ex Turrecremata refert & approbat o Bellarmin US.

Nec verbopus est rem hanc pluribus illustrare exemplis , cum

idem Cardinalis Bellarminus eodem traEL Cap. 2. ejusdem libri, diserthasseveret, Conpenire omnes Catholicos, , ct hareticol in duobus: Primo, posse Pontiscem,etiam ut Pontificem, o cum suo co tu Confiliariorum, vel cum generalι Concilio,errare in controversius facti particul ribus, qua ex informatione testimorvisque hominum praecipve pendent. Secundo, posse Ponti cem , ut privatum Doctorem, B 6 errare,

a Lib. . de pom. Pontis cap. I.

39쪽

errare, etiam in quastionibin Iuris inirem salibus tam silet, quam morum, idque ex gnorantia, ut aliis Doctoribus interdum accidit. Dupliciter porro istiusmodi error Pontifici obrepere potest. Primo, si ex falsis allegationibus, aut informationibus ei persuadeatur, quempiam docere errorem , quem revera non doceat e sicut in causa Honorii accidisse asserit, cum Tur- recremata Bellarminus supra adductus. Secundd, si ex falsis similiter informationibus , existimet quempiam Catholice sentire vel docere, qui tamen haeretice sentiat, aut doceat. Sic erravit Papa Zozimus in

causa Celestii Pelagiani , quando ejus Librum venena fiat continentem pronuntiavit Catholicum i prout indicat August. & post eum Facundus Hermianensis, . ubi inter alia

ait: Invenient Beatum Zozimum, Αρο- solica Sedis Antistitem, contra Innocen

. . .

40쪽

BELGARUM 3

tii decesseris sui sententiam , qui primus Pelagianam haresim coηdemnarit, bdemi in Pelagii, ejusque complicis Celestii, quem in Ecclesta Carthagineψ conrictum , atque appellantem ad Apo Iolicam Se em , ct ipse gestu discusserat, tamquam veram ct Catholicam laudantem, instuper etiam Africanos culpantem Episcopos, quod ab illis haretici crederentur. Huic non absimilis est error Papae Zephyrini in causa Montanistarum haereticorum , de quo Bellar minus eodem libro a in responsione ad sextam objectionem sic scribit: Credibia is est Zephyrinum Pontificem a Montaniliis perfluastam fuisse, doctrinam Μοntani non ebe diversam a doctrina Romana Ecclesiae: ct ideo eum de Pontifcrm voluisse

eis pacem tradere, quam abstulerant ipsin pradecesseres: non quidem quod approbaret errorem, quem sui majores improbaverant, bed quod arbitraretur, falso de illis erroribus accusatos fuisse Montan M. Hoc autem non es errare circa s-dem s

SEARCH

MENU NAVIGATION