Jus Belgarum circa bullarum pontificiarum receptionem

발행: 1665년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

Regulares, pro quibustumque casstis, foram Ecclsasticum quomodolibet concernentibus, quarumcumque lιtterarum Apostolicarum praetextu, extra loca, Archid

si Carolo subjecta in prima instantia citari, quomodolibet ad judicrum compocari non possint, sed in partibus illis in prima instantia cognostantur, ctc.

Frustra vero contendunt Romanae aulae a Tentatores, ipsum Pontificem evocantem , non Comprehendi generali hujus Bullae constitutione: quod ut loquuntur , persona loquentis, & statuentis , semper intelligatur exempta ; sed pertinere privilegium tantum ad privatos, pertrahentes Belgas ad Romana tribunalia in beneficialibus, ac similibus privatis causis e Pontificem sibi ipsi non strinxisse manus , nec ademisse successoribus suis , imo nec adimere potuisse auctoritatem a Deo datam

cognoscendi, & judicandi, ubi negoth qualitas id exigeret. Haec enim de his si milia, quae spe-C ciose

222쪽

s ciose disseruntur, sponte sua evunescunt, si quis non una Bullae particula , sed tota integre perspecta, Judicium ferat. Diserte profitetur Pontifex, sua quoque decreta, hac constitutione comprehendi , imo quascumque litteras Apostolicas, quascumque etiam fori imas, ac derogatoriarum derogatorias clausulas, in se conti-

- nentes.

Sed fortassis nullum, vel irritum est, si Pontifex suprema potestate

usus, aliud decernat. Audi ipsum aliter pronuntiantem : Decernentes, omnes, o singulas procesin, ac censuras, quos is quas contra praesentium tenorem, quapis etiam Apost sica auctoritate, absque praesentium allegatione θ expostulone, seu productiose haberi, o promulgari, nec non quidquid alias secus a quoquam, ETIAM

PER NOS ATTENTARI , ET SEDEM PRAEDICTAM , o quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit, inlim roboris, vel momentι existere.

223쪽

Αt aiunt, de Pontificis mente, hic satis superque liquere , eumque in hoc negotio derogatum voluisse contrariis omnibus consti tutionbbus, & privilegiis. Verum hanc derogandi potestatem, ipse sibi eadem sanctione praeripuit, nisi observaret modum ibi

praescriptum : Decernentes praesentibus, PER NOS, AUT SEDEM PRAE DICTAM , etiam motu proprio, o ex

certa scientia, ac de Apostolica potestatis plenitudine , etiam de consilio Fratrum, nullo modo derogari posse, vel derogatum senstri, nisi id per litteras Apostolicia, sub plumbo, tribus vicibin, ita ut semper qualibet vice trimestre intercedat, idem Carolo Archiduci inseratum fuerit, ct nouasiter, alias, nec alio modo. Irritum rursus declarans , quidquid etiam PER Nos, inquit, Avae SEDEM PRAEDICTAM contigerit attentari.

Verum, aliqui negant ad criminales causas pertinere Bullam, quod

224쪽

id nominatim dictum, expressumque non sit. Sed quae ratio, quis color est, eximendi ab his generalibus verbis, pro quibuscumque caufis, forum Ecclesiasticum quomodolibet concernentibus, illud genus causarum, quod jura omnia civilia , bc Canonica prae caeteris ininculcant , in proprio foro tractandum esse λ Ita Fabianus Papa scribit, Non oportet acιusitum alibi, quam in foro suo audiri. Stephanus Papa decemnit : Vltra Provinciarum terminos, accusandi licentia non progrediatur, sed omnis accusatio intra Provinciam audiatur. Quae loca, cum aliis pluribus, refert Gratianus Causa 3. quast. 6. Aliam fui dem anni, & Pontificis constitutionem , si milibus verbis conceptam , ita interpretatur Erasmus a Ch6kior, loco jam desiginando , Ut comprehendat etiam criminales cau

Denique mera cavillatio est, hanc evocataonem, quae facta est , a re-

225쪽

gulis communibus , & privilegiis ideo velle exemptam, qudd non eX- primat, quibus accusantibus , seu ad quorum instantiam citentur Episcopi: id enim si suiu ceret omittere in litteris citatoriis, nemo non Videt, quam levi negotio everti, & eludi totum privilegium possit. Satis noti s uni calumnios Delatores , patent omnibus importunae instantiς, praestigiae, quibus aures Pontiῖcis fatigatae, & obtusae, Epis copis, etsi submisse deprecantibus, jam clausae sunt. Quam vero ridiculum est dicere . quia non memoret decretum evocationis ullius nomen, aut instantiam , hoc ipso totum privilegium Leonis, cum clausulis Omnibus, & cauti 'nibus suis corruere,

atque ita gratiam Belgis, tam sollicite procuratam & amplissim h conceς sam, levissima techna posse subverti:quod non aliud fuerit, quam Pontificem, ut in proverbio est, pro thesauro carbones Archiduci obtrusisse.

226쪽

Ea quidem forma concepta est Bulla, non posse Belgas citari extra fines Regionis , ad cujuscumque demum instantiam, quia scilicet plerumque sic judicia instituuntur, parte una citationem procurante . sed addit constitutio, aut alias quomodolibet, ad judicium convocari non psint. Quod etsi etiam additum non foret,

manifestum est, non in eo fundamentum Bullae ressidere, nec momentum omne inde pendere , an exprimat incitatione Pontifex, quo instante injus vocetur Belga, an id reticeat.

Sanh majores nostri, in discussione Canonum Concilij Tridentini, non

dubitarunt aliter, ac generalius interpretari, hanc Leonis concessi

nem, ut jam jam dicendum est. . Sed videntur huic expositioni o strepere adhuc Magistelli quidam,

qui negant Pontiliciam auctorit tem sic posse constringi, praesertim in Episcopos , singulari obedientiae juramento Pontifici authoratos , ut

227쪽

nequeat in jus vocare contumaceS,& laesae supremae dignitatis, quam tueri ipsi promiserunt, reOS coercere. Discant vero a Iurisconsultis, jurisdictionem son intelligi interverti ei , qui per Delegatos cognoscit,chmipsia definitio juri id ictionis sic in libris Iuris expressa sit, ut sit, Iudi-

αι dandi licentia. Cognoscere Vero Pontificem per Delegatos , illo ipso in loco, ubi crimen dicitur admiLsum , adeo non minuit aut laedit jurisdictionem,uel auctoritatem Pontificiam, ut si aliter eam exerceat, &de crimine Velit cognoscere procula loco perpetrati delim, ubi proba- . tiones tam criminis, quam innocentiae haberi vix possint, non tam jus dicere,quam despotice, rigidh, dc incongrue DOMINARI, dicendus sit, quod a suis abesset& ad Reges gentium tantum pertinere , Christus Dominus voluit. Itaque cum melior, aequabilior, S mitior reddatur juris' C dietio,'

' a' Iurisdictione.

228쪽

6 dictio , si in partibus delegetur j

dex, ubi id moribus,& ingenio gentis congruit, augeri potius, & perfici dicenda est hac ratione, quam im

Recth proinde Leo Pontifex eis

Vocationes, quas in prooemio, Indebitas rexationes vocat, a Belgis gener timavertit, coinentus eXercere Pastoralis Uscii partes, prout personarum, o locorun , ct aliis qualitatibur diligenter consideratis, conspexerit in Domino sal

briter expedire.

Qui jurejurando Pontifici obedientiam addixerunt, & jura, dignitatemque ejus propugnare polliciti sunt, an ita demum religioni suae facere te credunt satis, si imperium nullis privilegiis alligatum, nullis

regulis adstrictum , hoc est absolu- tam pro libitu DOMINATIONEM illi procurentλ Iuramentum , Ut con sentiunt Iurisperiti , interpretandum est, secundum naturam actus, cui apponitur, nec mutat, aut tran format

229쪽

format negoth qualitatem,' eXtra te minos jure constitutos. Ita qui jur

Vit , pecuniam numeratam creditori sim solvere, non prohibetur eXceptionem non numeratae pecunis intra biennium opponere, quia haec eXc ptio naturae negotii, secundum ob quitatem congruit, i. ult. Cod. De nonnum. pecunia. Qui obedientiam jur,tus promisit, sacratiore quidem vi culo adstringitur , sed aliud genus obedientiae, quod abeat a communi norma, addixisse non intelligitur,

non remisit nuntium Nicqnis Cano ribus, privilegiis , aut moribus regionis,nec renuntiasse censetur exceptionibus , aut temperamento, quod ratio, & sequitas dictant. Protecto

insulsus sit, qui dicat, Episcopos,

. quia juramento se mancipaverint obedientiae Pontifici se,non posse,Vel Bullae Leoninae implorare beneficium , vel Conciliorum regulis, aut Patriae privilegiis se deinceps tueri, atque admittere debere Bullam Coe-C 1 nae

230쪽

contraria.Haec inepta,& a communi

sensu aliena, sapiunt disputandi sccontradicendi illam pruriginem , quae a pulvere Scholastico , etiam provectis subinde adhaerescit. R,

tum proinde maneat, etiam Episcopos in causis criminalibus, & evocante Pontifice , etsi ad nullius imstantiam conceptae sint citationes, Leonis privilegio tutos esse. IO. Nemo ignorat , quantum momentum fit in idem consentientis utriusque supremae potestatis. Ηilarus Papa ad Episcopos Galliae scribit, a Conpelli non posse,quis θ' facem dotali Ecclefiastica praceptione fulcirentur, o Regia. Ut non sine causa MDjores nostri intercesserint contrariis

Decretis Concilii Tridentini, quibus negotia quaedam cognitioni Romani Ρontificis in prima instantia permittebantur ;justa scilicet nisse

SEARCH

MENU NAVIGATION