Jus Belgarum circa bullarum pontificiarum receptionem

발행: 1665년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

tura di justicia ha commessa per qVanto

242쪽

CAPUT III.

Ostenditur hoc jus de non adeundo Romano foro consentaneum esse veteribus Ecclesiae Canonibus ; agnitum quoque Zc sancitum a Romanis Pontificibus, ratione denique

. di illustribus Aemplis niti. I. Sensem priυilegii Belgici ea, ut per Deleg

rum in Provincia eognoscat Pontifex. 2. Nicaena Synodin statuit negotia in quibus locis orta fiunt, 'nienda esse , is admitti Pontificiam delegationem tantum in Provincia. 3. Aarianus. I. Papa idem Canonibus suis sanxit, maxime circa Episcoporum accusa

iiones.

uissensin Clausula Canonibus quibusdam

inserta , Salva Sedis Romanae. reverentia. s. Belgica Eo Aesia turbari in jure isto u queunt , ex vi Nicoena Θnodi , qua inve terata Privilegia omnibus Ecclesiis mandat fervari. 6. Habitum seuper irritum , is nullam , quo fieret eontra Nicoenos Canones. 7. Etiam Pontifices volunt viribus carere, contra Canones istos elicita. s. Id non esse dedecori S. Sedi. s. Celebre exemplum resecta Evorationis Romana in ea a Laudunensis Episcopi An. 87l. IO. Iniquum, imo contra jus natura, Roma myationem institui in prima instantia coη-pra Belgam. II. AB

243쪽

I r. Alia exempla, ubi Pontificiis morationibus obviam itum est. I 2. Varia forma, quibus se adversus evocatio nes tutati suut Episcopi. 13. Ostenditur Pontifices olim per delegatos Iudices in Provinciis judicasse. I . Singulariter id aqvum, , observatum est in regionibus procul ab Urbe dissitu. Is . In causis eriminalibus id Canones ct Pontifici pectasim inculcarit.

T. ' ' On istud agitur, neque hic

I sensus privilegii Belgici est,

ut Belgae exemptos reddere se st deant, a suprema Sedis Apostolicae Iurisdictione, quam per universum orbem terrarum a fidelibus semper agnitam fuisse, nemo inficias potestire. Provocationes a sententiis Ordinariorum ad Romanum Pontificem quotidie sine dissicultate admittuntur: Uiget non minus apud nos , quam alias gentes illud D. Ber- nardi ad Eugenium Papam , a q-pellatur de toto mundo ad te , id quidem in testimonium singularis primatus tui.

Non recu famus etiam , ut de causis

a Lib. 3. δε considerat cap. z.

244쪽

τα .Episcoporum , praesertim in gravioribus cognoscat Pontifex ; agnoscimus rursus hoc Bernardi ad eumdem Eugenium, Nonne si cause extiterit, tu Epscopo coelum claudere, tuismab Episcopatu deponere etιam, is tradere satanae potes λ sine haesitatio. ne Antistites nostri dicturi sunt, quod olim Hincmarus Rhemensis. Archiepiscopus , cujus tunc auctori. tas in Belgicam se diffundebat, iis praeivit : si omnes scimus nostras E aesas subditas esse Romana, ct nos Episcopos in Primatu Petri subditos esse Romano Poni ci , ct ob id silva yde, qua in Ecclesia semper viguit, ct Domιno cooperante florebit, nobis est , vestra Apostolica auctoritati obediendum. Hoc tantum pertenditur, ut cum de arpellatione, vel de Episcoporum caussa Sede Apostolica cognoscendum est, judicium per delegatos in partibus seu in Provincia eXerceatur, qui

245쪽

qui si negotii gravitas ita postulare

videbitur , ad ejus cognitionem rem referre non prohibentur, priuLquam controversiam sententia sua dirimant. Aliud est, inquit Chopinus de S. Politia lib. 2.cap. .n. 8. Romanam Sedem agnostere superiorem, aliud Romanum forum adire teneri. Monasteriorum & Ecclesiarum exemptiones hanc semper habu runt interpretationem , ut licet proxime Romano Pontifici subessent, non tamen in Urbe forum sortirentur, sed ex Pontificio rescripto Dpud Patrios & ProvincialesJudices causas suas discept Mnt. Chopin. dict.

2. Aded vero non laeditur delegatione Iudicum in Provincia illius sedis auctoritas, ut ab hac moder tione potissimum aequitas, lenitas que ejus, in cuius spiritu cuncta facienda esse monet Apostolus, commendetur , quod cum in omnibus negotiis valeat, tum vel maxime in D cau-

246쪽

74. causis primariis, seu ut loquimur, inprimis instantiis & criminalibus judiciis obtinere debet, idque ab exordio Ecclesiae tam justum & discuplinae Ecclesiasticae consonum ubsum est, ut & sacris Canonibus prumorum Conciliorum religiolissime sancitum sit, & optimorum Pontificum Decretis atque exemplis non semel confirmatum.

Nicoena Synodus in qua, ut S. Leo M. ad Pulcheriam Augustam scribit: Venerabiles illi Patres,mansturas usque ad ynem mundi leges Ecclesaincorum Canonum condiderunt. ) Negotia Ecclesiastica ii suis quaeque Provinciis terminanda elia decrevit. Cum vero ipsi Canones Nicoeni,injuria temporis magna parte interciderim , testis nobis istius regulae sit Adrianus I. Papa , qui Cant. 12. inter eos , quos contra falsos ac-Cusatores condidit, Prudentissime, in

cana Decreta definierunt, quacumqης

247쪽

Notia in suis locis, ubi orta suritat Z

menda. a

Sardicensis Synodus,in quati pleraque capitula ex Nicornis transata esse patet ex a Decretis Gratiani can.

docti viri observarunt. De provocationibus Episcoporum jam in Provincia sua judicatorum a Comprovincial1bus suis, tractans, eas quidem

ad Romanum Pontificem fieri posse decernit ; sed ita, ut det Judices eos, qui in proXima Provincia sunt,uel ut a latere suo aliquos mittat, c. I. b Ethocplacuit, inquit Synodus, Wν Episcopus accusatus fuerit, ct omnes judica- perint congregati Episcopi regionis mus, ct de gradu suo eum dejecerint, si appel- Iaperit qui dejectus videtur, o confugerit ad beatismum Romana Ecclesia Episcopum, O miserit se audiri:=justum pGraverit, ut renovetur examen ,scribere his Episcopis dignetur Romanin Episcopud , qui D 2 in

248쪽

iηynitima ct propinqua altera Provincia sunt, ut in diligenter omnia requirant, ct juxta bdem veritatis doniant. Quod fis, qui rogat causam suam, iterum audiri, deprecatione sua morerit Episcopum Romanum, ut de latere fluo Presbyteros mittat, erit in potestate ipsius quid velit, o quid astituet. Et si decreverit mittemdos esse, qui prasentes cum Episcopis judicent, ut habeant etiam auctoritatem persona illius, a quo destinati sunt , erit in ejus arbitrio. Si vero crediderit sufflcere Episcopos comprovinciales, ut negotio te minum imponant, faciet quod sapientis imo Concilio suo judicaverit. Hoc ipsum vero quod inter capita SardicensisConcilii refertur alibi, ut in commonitorio ZoZimi Papae, quod insertum est cap. 3. Concilii

6.Carthaginensis totidem verbis expressum,Concilio Nicoeno tribuitur. Tantum abest, ut secundUm eos Canones in prima accusationis instatia Episcopus causam dicere cogeretur in Urbe ; ut nec in appellatorio

249쪽

iudicio alia , quam judices dandi aut mittendi licentia, ad missa sit, idque

ex proxima Provincia, quando jam omnes iudicaverant, qui in eadem Provincia erant, vel si id censuerit Romanus Episcopus, Presbyteros ex suo latere eo destinet. Quamquam hoc postremum de mittendis a latere Presbyteris, a Concilio a Africano admissum non fuerit, uti liquet, ex Epistola ejus ad Caelestinum Papam : Vt aliqui , inquit Synodus, tamquam a tra SaηαιMM latere mittantur, uuila inνιnimiis Patrum Synodo coψιt tum, qaia illud quod per Coepiscopum n Brum Faudiuum tanquam ex parte N rani Concilii inde transmistis, in Conc his Ferint,in ex auιhentico misi, non potuimus reperire. Quae controversia, de missione a latere , & de authentico exemplari hujus canonis Nicaeni in Florentina' Synodo Sess. 2 o. rursus instaurata est

Sed utut ea res se habeat, illud D 3 eAtra

a Tomo I. Cone H

250쪽

extra dubitationis aleam manet V

teribus Canonibus Nicaeni sive Africani Concilii , ut bene Adri rius Papa cum disiunctione loquitur , cautum esse, in fluis locis , ubi orta sunt quaque negotia, terminanda esse. Unde & Adrianus, quem dixi Papa , Canonibus suis, quos contra falses accusatores scripsit , hunc quoque inseruit , cap. Io. Ultra Provincia terminos accusandi licentia non progrediatur. Omnis accusatio imna PNνinciam audiatur , ct a Gmprovincialibus terminetur. Et cap. 18. Nullus Epistopus extra suam Provinciam ad judicium derecetur. Quos Canones apparet Adrianum ex Stephani priami, aliorumque veterum Pontificum scriptis & sacris Canonibus Concinnasse, uti doctissimus Hisi Panorum Antonius Augustinus in

annotationibus , quibus eos Can nes illustravit , singulatim oste dit.

. Quod vero & ipse Adrianus &

SEARCH

MENU NAVIGATION