장음표시 사용
11쪽
menta, et procul a me pellere alia, quae aliqui intemperanti potius propriae laudis dilatandae cupiditate conciti , quam de Stephani gloria solliciti, mihi in hanc Uitae suopsim referenda attulerunt. Si ego luxuriantibus horum virorum animis votisque satisfacere studuissem , enascebatur ex mea lucubratione Cerberus septiceps , monstrum horrendum , errans,
deforme , et lumine rationis expers . Quare depositis inutis libus sarcinis , abjectisque falsis mercibus , a diυerticulis et portentis studiose declinaυi , atque breυiori , qua potui , Diae me commisi . Si qui sunt , quibus haec mea lucubratiuncula non sit ad palatum, errores ac defectiones meas
suppleant ; et si quidem illi aliquid aequi bonique protulerint , id ego libenter et ex animo comprobabo . Quis nescit, Stephanum Cardinalem cum Uariis varia, et in Dariis urbibus ac locis pertractasse , atque multos amplis beneficiis auxisse λ Si haec illi animo in suae fortunae auctorem grato, ut honestos Diros addecet, diligenter enarraverint, citra dubium maximam laudem merebuntur . Ego , quem Stephanus dilexit , et faυoribus cumulavit , hoc illius Ditae compendio exposito , etiam post illius obitum insignis in me beneυolentiae memor, honestissimo Viro , eas quas possum , grates refero, et persolυo . Quod quidem ut alii quoque mei socii, et illius amici praestent, vehementer desidero et exopto . Dabam Romae in aedibus S. Pancratii M. Kalend. Octob. anno MDCCCH
12쪽
Si videbitur Rino P. Mag. Sac. Palatii Apostolici. Benedictus Fen a Archiep. Philip . Vices erens CGNSORIS APPROBATIO
I Ubente I mo P. Vsgistro S P. A. perlegi opus cui titulus. Vitae synopsis Stephavi Horgiae S A L. Ccrdinatis Ampiissimi , S. Cougr. de Propa
ganda Fide Proesecti, sapienter , ac naviter elaboratum a fimo P. Paulino a S. Hartholomaeo e Carmelitarum Discalceatorum Familia , Auctore clarissimo quam plurimis jam editis doctis operibus . Ista S autem partes eo libentius suscepi , quod in eius praestantissimi Viri meritis persequendis hoc opus versetur, quem mirifice Semper Su Spexi , et colui, eiusque perpetua fuit, quoad vixit , in me benevolentia, et necessitudo, quae mihi cum eo intercessit arctissima , Jucundi SSimum vero omnibuS, imprimisque externis hominibns futurum arbitror tanti Viri pientissimae memoriae, reS ge Stas , omnemque eius vitae rationem Singillatim cognoscere , apud quos jamdudum doctrinae eius fama perVa Sit, tum Uero qualiS eXtiterit erga Romanam Ecclesiam amplissimus Cardinalis Horgia, ubique gentium innotescat. Nam eo de iuncto haec Sancta Sedes amisit Orthodoxae Religionis et elatorem maximum , iurium B. Petri , et Pontificiae Auctoritatis intrepidum defensorem , Ecclesiasticae Disciplinae Assertorem sortisSimum , magnum Sacri Senatus lumen , et ornamentum . Itaque cum nihil in Libro occurrat, quod Di dei, Principibus , bonisque moribus adversetur, illum et vehementer Probo , et cen Seo posse evulgari . Romae Kal. Octobres 18OS.
A. Nuzzi Prior ad S. Mariae in Via Lata, Proth. Apost. Honor. et a Secretis S.C. Disciplinae Regularium .
ῬMPR I TM A T U.R .Fr. Thomas Vincentius Pani ordinis Praedicatorum Sacr. Palatii Apostolici Magister.
13쪽
Stephani Borgiae Prosapia , Ortas , et merit7a . itae synopiam scribere aggredior viri , non praeliari ingenio comspicui , atque a fusis trucidatiSque hOStium cohortibus omnium sermonibus celebrati, sed viri in oculiS Europae virtute ac doctrina praeclari , et in luce totius Asiae propagandae pacis, et Religionis studio notis6imi - Stephantis Borgia is est , amplissimus S. R. E. Praesbyter Cardinalis tit. S. Clementis, S. Congregationis de Propaganda Fide Praesectus,
Purpuratorum Patrum , qui publicam oeconomiam curant, Summa cum
authoritate Praeses , gymnasii Gregoriani , quod Collegium Romanum vocant , in urbe studiorum moderator HujuS clara et honesta nominis fama non tantum in Italia , Gallia et Dania statim ab ejus obitu funebres laudationes emeruit, sed etiam COStantinopoli et in aliis Orientatis regionibus concelebrata fuit Ι - Me, qui Stephani auspicio , imperioque jam Anno MDCCLXXIV in Orientalem Indiam missus sui
et iterum in Europam redux in illius gratiam incidi, haec et iam exempla movent , ne post tanti viri obitum sileam, et quae praeclara sunt illius facinora sine memoria et laude decurrere Sinam . Quatuordecim fere annorum spatio illius itinerum per Italiam Socius et comes fui cum ipso saepe Velitras , Praene Sten, Viterbium , Narniam , Tu derium, Perusiam , Tolentinum , Firmium , Asculum JuStravi , ac denique Anno MDCCLXXXVIIII Roma exul, cum Stephano Patavii et Venetiis diutius commoratus sum . Hac arcta et familiari consuetudine inter nos ambos intercedente , nemo inficias ibit , me nonnullas amplissimi viri publicas et privatas actiones riti observas e , ejus Studia inspexisse, amicos Dum eraSse , mores et indolem eXplora.se , ac ea, quae ille in publicam salutem , S. Sedis decus, atque ReligioniS Christianae augmentum con-
co Constantinopoli et Smyrnae in sa-ίra ΡP. ord. S. Francisci aede Stephaco
Cardinasi honestissime et amPlissime P 'Tenta tum fuit. δ
14쪽
tulit , naviter adnotaSSe . Haec ego Simplici et ingenua narratione ex qui statui , majora et sublimiora iis relinquens , quibus per otium vacat , sumini viri gesta uberius et penitius describendi . Velitris , olim Volscorum Metropoli , nunc florentissima Latii iam he, natus est Stephanus anno MDCCXXX s. ad D. III. Decembris . Fuit haec urbs jam anno CXXXVI. sundationis Romae, id est, DCXXI. annis ante aeram vulgarem viris et armiS potens, utpote quae, teSte Suetonio, Saepius peue ad exitium sui cum populo romauo belligeravit ca) .
Nec minor est hujus urbis gloria a natalibus Caesaris Octaviani Augusti, quem in ea in lucem editum esse contra Suetonium ex Dione Cassio prodiderunt viri antiquitatis apprime periti Havercamp.et Echel . Stetit ex animo jam aetate maturior in hac sententia Stephanus ipse , atque Angustum, civem Suum, sibi imitandum proposuerat in cibo, in potu, in strato , in philan tropia , liberalitate , comitate, aliisque virtutibus, quae CaeSarem Singulariter ornabant . Qua de causa collocaverat ille in procestrio Augusti Simulacrum ex marmore, cujus frequenti intuitu ad exprimendas in Seipso CaeSaris virtutes excitaretur . Non defuere in patria alia Volscae virtutiS illustria monumenta , quibus Stephani animus
sapientia erudiri , atque ad gloriae fastigium efferri posset . Undecim Episcopos potulit Ecclesia Veliterna , qui ad Summum Romani Ρontificatus gradum fuerunt evecti ῖ Quanta in hoc acervo virtutum Semina , et quam ampla materies praeclara Majorum studia et laudes aemulandi l At vero si his patriis decoribus ipsius gentis Sotaiae , et domestica virtutum exempla adjicias arbitraberis , Stephanum fortuna et gloria obstetrice in lucem editum fuisse . Est gens Borgia ex Hispania oriunda. Pace, an bellorum motibus in Italiam perlata, Velitris consederit, incertum . Primus Veliternus Borgia, de quo certum extat monumentum , eSt Petrus Horgia , cujus epitaphium affert ad annum MDX.
insignis vir, Bonaventura Theuli, Archiepiscopus Mirensis , in suo Theatro Historico Veliterno 4 . Longe hunc praecessit Romanus Borgia , Episcopus Venafri , urbis in Campania felice sitae , qui An. MCCC. episcopali insula exornatus fuit, et a Ricchio in suo Theatro illustriumvirorum gentis Vol Scae, Veliternae Borgianae prosapiae adscribitur . Si Tabularia et publica urbis Veliternae monumenta inspicias, ea a primisca Suetonius in Aususto , cap. 94. 3 Confer. SS. D. N. ΡP. Ρii VII. Litteras in forma Brevis ad d. II. Martii a MDCCCIV., quibus Cathedrali Ecclesiae
Veliternae titulus praee minentiae , et Privilegia Basilicarum Minorum Urbis conceduntur .
Teatro Histori eo di Velletri , ininsigne Citta , e evo di Volsci . Velletri
16qq. , Iib. a. c. 5. inscriptio est haec . His Reetu es It Nob. Et Strenuus Eques , Dom. Petrus Horsia Cataphractor , Locum . tenens et Signipher Caesaris Dorsiae , Is-pani Valentini Due7s , Qui obiit Aa . Uni . m. D. X. U. PM. Men. Feb.
15쪽
suis incunabulis gentis Borgiae meminerunt; iamque vix dubio datur
Iocus , hanc gentem e X eodem genere descendere , cujus erat Callistus III. Pontifex Maximus , qui Valentiae in Hispania natus , summum Pontificatum adeptus est An. MCCCCLV. ; stemmata certe, Seu insignia utriusque gentis , Hispanicae nempe et Italicae , eadem sunt, et conjectandi dant locum , ambas hasce familias ab una eademque antiquissima stirpe
procedere . Haec esse videtur ratio, cur Stephanus noster veterem Callisti III. Ρ. M. e figiem in suo conclavi expositam honestissimoiloco collocaverit, et tamquam suae stirpis hominem , Callistum III. singulari veneratione prosecutus fuerit s) . Non vacat heic longam illam seriem virorum illustrium producere, quos utraque gens Borgia civili et ecclesiasticae reipublicae subministravit . Recenset illa in numero istorum sex Cardinales, nempe Johannem , PreSb. Card, tit. S- Susannae , Casparum , Franciscum, alterum Johannem, Diac. Card. tit. S. Mariae in Via Lata, Johannem Nubanum Borgiam , Presb. Card. tit. SS. IV. Corona torum , Ludovicum Card , electum Archiep. Valentinatem, et Stephanum nostrum patria Veliternum . Hic in Suam et domo exoriri, ac longe lateque splendere vidit Fabricium Borgiam , Episcopum a Benedicto-XIII. Ferentinati Ecclesiae praefectum , virum litteris et vitae sanctitate praeclarum ; Alexandrum Borgiam , patruum suum , Archiepiscopum et Principem Firmii , et Petrum Paulum de Leonardis , Sibi sanguine con. junctum , Episcopum et Principem Asculanum Sequitur hos ingens et illustris turma Equitum Hierosolymitanorum , quorum aliqui exercitum in hostem duxerunt , alii vero Sua virtute et robore bellicis in Turcas
s Illi , qui Alexandrum VI. P. 11.
genti Borgiae adscribunt , meminisse de-hent , Alexandrum Patre Gosedo Lenaeolio Valentinate genitum fuisse, atque adeo Paternum genus non ex stirpe Eorgia trais here t Sed cum ex sorore Callisti III. naistus esset , Lenetolii nomine dimisso , Eorsiae cognomen et insignia assumPsit, Postquam Callistus III. sibi eum iure sororis in nepotem adoptaverat . Videatur P&eina in Alexandro VI. edit. Ven. I7OI. Pag. 47a. ad I 492. Hie velat Pontificatus Romani ingens procella , atque honOxum morum turbo , traducitur a Gordonio , Du-Chesne , et Guicciardino , quorum hi- Iem diluit et attemperat Raynaldus . Id de hoc Summo Pontifice certo statui Potest reum ingetatibus vitiis excellentes virtutes adiunxisse . nam Is ex Urbe et S. Petri di tione siccarios sustulit , vias Publicas stravit et ornavit, molem Hadrianam instauravit , publica tribunalia purgavit et auxit . anathema in eos Librarios intorsit, qui manuscriptos codices typis excudunt non impetrata ab EpiscoPis facultate et et quod
rei caput est , praePotentem aliquorum Ita- Iiae Dominorum in suos subditos tyranni dem compressit , corregit , et castigavit. Vid. Platina in Alexandro VI. , et Petrus de Bour ille , in opere inscripto : Immo i res contenans Ies Vies des Homes Illuseres et franeis Capita ines etravers de scin temps . Α Leyde MDCLXVI. , tOm. a. Pag. 2II. seqq. , ubi de Caesare Borsia et Alexandro VI. PIura memoratu digna referun
16쪽
expeditionibus interfuerunt, atque magnam Sibi nominis gloriam com pararunt . Ρrimum locum Sibi vendicat Clemeus Hermiuius Sorgia , nostri Stephani avus paternus , vir rerum civilium peritia , et militari scientia apprimδ excultus, cujus historia Urbis Veliternae laudibus effertur a viro doctissimo , Alexandro Borgia , Archiepiscopo et Principe Firmano, in suis annalibus Ecclesiae , urbisque Veliternae, editis Nuceriae An MDCCXXIII. Hic est ille auctor et primus iustructor domeStici Borgiani Musei , cujus avitae diligentiae , sagacitatis , decoriSque vestigiis sedulo insistens Stephanus Borgia , illud incredibili monumentorum copia et delectu auxit , atque ad aeternam nominis celebritatem
perduxit . Crevit item jam antea opera Caesaris BOrgiae , alterius Equbiis Hierosolymitant , et singulari studio Clementis Borgiae , nostri Stephani fratris majoris optimi, qui dum eruendis antiqestatis ci meliis diligentem navabat operam , praematura morte correptus decessit 6) Commemorare non piget alios illustres domus Borgianae Equites Hiero Soli myta nos , et cumprimis Johannem Ρaurim , Stephani germanum D trem , veram honestatis probitatiSque essigiem , ad cujus exemplar componunt tar ejus filii , strenui viri , Camillus Borgia , Caesar et Alexander ' et primus quidem in curando , augendoque patrio Museo Stephani Cardinalis , patrui sui , acer aemulus, at ii Uero solenni emissa ita equestri ordine hierosolymitano votorum professione in arma parati , Singuli maxima spes Parentum, et ingens gloria domus Borgianae . Ne huic domui aliquid ad commodum et splendorem deesset , jam antiquitus fuit fundata et constituta dup lex aeriS portio, quarum una ejuS-dem familiae hierosolymitant Equites aluntur, altera illi communiuntur, qui se litteris dedunt, et ad ecclesiastica munia aspirant . In his sortunae praesidiis , et domesticae gloriae luce natus est Stephanus Camillo Borgia Patre ex Magdalena Gagli ardi, Spectatae nobilitatis et pro hi talis semina . Nulli operae et diligentiae pepercit Camillus Pater, ut Stephanus ab ineunte aetate optimis disciplinis institueretur . Ρrimum illius tyrocinium incoepit a linguae Italicae et latinae rudimentis , quae domi suae seliciter posuit , regente , et animum illius instituente egregio moderatore , qui pacta mercede, ut apud nobiles viros moris est , Pueri curam gerebat , Geographiae principia ei Pater Camillus , quasi
per ludum tradidit, neque enim tenerum pueri ingenium auStera Se Ueritate regendum esse existimavit , sed molliter a filantis naturae viribus ipse oleum et operam affudit . Asservabatur jam in domestico Mus eo numorum veterum aliqua series , ad quam Camillus puerum nondum Posita praetexta conducebat. Heic Stephanus veteres Imperatorum Romanorum namoS manibus contrectare , inspicere, ex vallus serma diaco Placentini in commentaris Graecae Pronuntiationis . Romae 17s.
17쪽
gnoscere didicit . Hi ne prima romanae historicio rudimenta, hinc arde nurerum antiquarum Studium pueri animum invasit . Sunt pueri lepidi, sestivi , et quasi quidam Simii , imitatores, atque facile in ea incidunt, quae a Parentibus fieri Vident . Animum contra vitia certissime obfirmant, si quotidiana, eaque levi e Xercitatione ingenii et indolis vires in sapienti rerum delectu occupentur . Et talis fuit animus Stephani nostri . Accepit is a Camillo Patre ex usu et quotidiana consuetudine in rebus agendis perspicaciam et Sagacitatem , in tolerando virilem quamdam patientiam , in dicendo divinam illam veritatem , a qua numquam ampliuS
recessit. Ex matris moribus castus atque pius , religionem , sine qua nulla certa et pura animi honestas con Sistere poteSt, ceterarum erga Deum et homines virtutum , tamquam fundamentum posuit, et religione comite maxima et ardua quaeque molimina , laboresque aggressus
est, quibus ille tandem , ut nos paulci infra ejus praeclara facinora edocebuut, ad maximum gloriae gradum ascendit . Specimen propositi , semper et ubique dicendae veritatis , ego in pervetusta illius pagella deprehendi , cui puerili manu inscriptum erat ROMAE VERITAS . Uidebatur mihi Stephanus adhuc puer arma caepisse , quibus ipse Se contra palpum et ossicias praemuniret , mendaciam debellaret , et praesertim
Romae , ejecta aut Contempta aSsentatione, veritati trophaea statueret.
Et eventus nos edocebit , eum ab hoc principio numquam deflexisse . Sagacitatem pueri, quod attinet, libet unicum exemplum proferre . Magno hominum plausu celebrabatur illa aetate quidam religiosorum virorum coetus . Sed , ut in humanis rebus accidere solet, fuere aliqui , qui applaudentibus contradicebant. Haec eadem contradictio enascitur in Stephani domo , quam ut CamilluS Pater componeret , et attemperaret , ait Re,igiosi illi viri vivere sciunt, sicque ille statim conticuit. His Camilli verbis auditis , dubitatio et curiositas subit animum Stephani , quid illud scire vivere significaret . Rem ille pro modulo suo considerat , sed eriti sensum nequaquam asSequitur . Ergo socios.inquirit , viros doctrina praestantes adit , quibus ille dictum Camilli Patris aperit et exponit . Ab his tandem ille percepit , vivere scire idem esse, ac in utramque partem, probam, et improbam velificare , nulli certo divino humanoque praecepto inniti , sed quasi semper ex proprio arbitrio et libidine operari .. Et revera hujus flagitii accusabatur coetus ille . Quamobrem hoc Camilli Patris dictum Stephanum cautum reddidit in illius farinae hominibus pertractandis , ac deinde instituta per Se ipsum
certiori investigatione animum illius ab hoc virorum genere per totum reliquum vitae tempus penitus avertit ..Tantum valent in puerorum ani
mis tropi , atque ipsi Parentum mutili et dimidiati s mones , quos nisi hi ad rectam rationis et honestatis regulam exigant , incendunt et
18쪽
6 ilabefactant filiorum mentem , ut nulla deinde iura, nulIas leges agnoscant, nullique hominum vitae sua improbitate parcant
CAPUT II. Stephani Boetiae Educatio , et Prima Studia Firmit . Exacta inter domesticos parietes pueritia Camillus Pater Stephanum
mature severioribus disciplinis instituendum esse duxit, ne primus juventutis flos inter Iud rica et inania periret . Erat tunc Firmii Alexander Borgia, Archiepiscopus et Princeps, Stephani Ρatruus , vir divinis humanisque litteris pene ad miraculum excultus . Enitebat in illo prisca illa morum gravitas, summum Religionis Studium , prudentia , eximia doctrina , liberalitas , justitia, comitas, animi candor , et purissima vitae honestas ς virtutes non magis Venerabili Antistiti propriae , quam ad
temperandum ecclesiasticum principatum quam maxime accmomodatae . Summa et admirabilis fuit ejus eloquendi copia , et facultas , qua hominum animoS movere et ducere novit, quaeque hodie dum ita ejus homilias ac alia ab eo elucubrata Opera ornat, ut sine placida animi emotione vix legi possint . Edidit ille Annales Ecclesiae et urbis Veliternae ) , homilias sacras ad populum Firmanum 8) , in quibus excellunt paraenesis in extirpationem detestabilis blasphemiae criminis , dilucidationes in articulos fidei et virtutes theologicas , instructiones pastorales inconstitutiones pontificias , et praestantissimae exhortationes in cultum et venerationem Virginis Dei parae . Latino pereleganti sermone is in lucem protulit vitam Benedicti XIII. P, M. , viri morum probitate , et insignium gestorum gloria clarissimi , Adest quin imo in Museo Borgiano Alexandri Antistitis commentarius manu scriptus de rebus suo aevo Firmii, ac in tota pene Italia gestis, qui tanta latinae linguae elegantia et nitore , tam mira Sententiarum varietate, et pondere resertus est, ut prima T. Livium , secunda Tacitum superasse videatur . CodeX iste exaratus
est in solio, seu, ut aiunt, in charta regia majori; atque jam dudum Stephani cura typis editus fuisset, nisi ille improba aliqua facinora illorum belli ducum contineret , qui anno MDCCXXXXIV. Italiam cruentis caedibus , et agrorum depopulatione vastarunt 9 . Ut horum nomini pameatur, codex ille adhuc in gurgustio latere cogitur, alioquin dignus quic7 Isto Ia della chIesa e Cirta di Vera co) In hoc hellieo ineendio direpta Rieletri. Nocera I 723. urhs Veliterna , et clades illata domesties 8 Borgia AIessandro omelle tom. III. Borgiano Museo. Ferino Ir36., et saepe alibi typis editae .
19쪽
aureis typis excudatur, et omnium manibus teratur. Hunc Stephanus jam aetate provectus perlegebat, dum aliquando animi moerore opprimebatur; et ex eo tanta mentiS voluptate assiciebatur, ut inde recreari
et palam gestire videretur . Huic igitur praeclaro Antistiti et gravissimae auctoritatis viro anno I 4O. Camillus Pater Stephanum tradidit in disciplinam ; et si quidem verum est, quod ajunt : primum discendi ardorem esse nobilitatem Magistri , non potuit non proficere Stephanus sub
tanto Socrate , ingenii sui moderatore . Primo ei traduntur sacrae et profanae historiae elementa , ut iis positis mens Stephani vitae humanae, orbisque universi theatrum conspiceret, et in illo erudiretur . Est enim , teste Cicerone , historia temporum testis , lux veritatis , vita memoriae, magistra Vitae, quam nisi consulas, altero oculo e fronte amisso, uno Solo vitam auspicaberis, et per avia et devia abripieris . Huic scientiae Stephanus non confuso, sed dilucido rerum ordine operam dedit, constitutis Omnis aevi majorum gestorum epochis sacris et profanis, ad quas omnes incidentes eventus facile revocabat . Enim vero ex hac temporis incerta intervalla separatione orta est in ejus mente clara et distincta annorum notio, quibus praecipua omnis aevi gesta adscribuntur, fuitque in his recensendis Stephanus tam promptus et expeditu S , ut quaerentibus ex eo alicujus eventu S annum , ille extemplo satisfaceret , et eos fa cile de rerum serie condoceret . Non didicit ille in historia contem plari nuda rerum gestarum simulacra , quod Sterilem quamdam cognitionem potius , quam historicam disciplinam inducit , sed , quod doctε praecipit Polybius io) : inquisivit in rerum causas , et quomodo , et quem ad suem , quidqu- actum fuerit, atque utrum hoc ipsum optima ratione et consilio ad eX tremum usque finem processerit, maxima mentis attentione investigare solitus erat . InduXerat ad hanc justam rerum trutinam juvenilem Stephani animum matura et exercitata virtus Alexandri Borgiae , quo auctore et moderatore juvenis perlegebat Ecclesiae, et Romani Imperii annales . Haec suere prima incunabula immensae illius et robustissimae doctrinae, quam deinde Stephanus sparsit in praeclaris operibus ab se in provectiori aetate elucubratis . Ab hoc historiae studio Stephanus se contulit ad Philosophiam , non illam quae hodie in usu est, Deo et generi humano inimicam, quae caelum terramque conturbat, sed ad illam philosophiam , quae in rerum naturalium
causas inquirit, et ex iis naturae Artificem ac rerum omnium supremum moderatorem agnoscere, admirari, et collaudare studet. Philosophiae
20쪽
partes, Logicam et Metaphysicam , is ita didicit , ut ex utraque recte et concinne cogitandi artem hauriret , quam nisi illi judicio , quo a natura instructi Sumus, ad icias , saepe in desectum mentis et errorem prolabimur . Logica , Logica, exclamabat Stephanus , dum is aliquem sermonem tortuosum , rationis vi et judicii facultate destitutum auribus exciperet , aut cum aliquo , his dotibus minime instructo , se monem conferret . Vetus eSt Turcarum adagium : Hli aqua hi geahel ssolibati narigehannam dan betar , id est : Indocti hominis consuetudo , Quis Inferorum igne prior est i I Hoc longe magis valet de Sermone et consuetudine viri , a quo judicii facultas , et rectae rationis vis abest . At vero praecipua judicii ,:Sanaeque rationis pars et munus est, ne quid temerarie et se Stinanter peragamus . Nihil minus in perfecto duce , quam festinationem , temeritatemque convenire arbitrabatur Augustus Octavianus ciet) , et sat celeriter flexi, quidquid fat satis bene. Et hoc exemplum civis sui Augusti secutus est stephanus , qui numquam temerarie et festinanter Se negotii S implicuit, aut cum gravi viro sermonem contulit , quin is antea rem accurath eXpendisset . Prudens dubium in negotiis saluberrimum est ; quod utinam Stephanus etiam in delectu amicorum suorum adhibui SSet , seque enim vertente adverSa fortuna, quam is deinde eXpertus est, tot profugos et ingratos ex castriS amicitiae discedere vidisset . Duorum certe virorum imagines, quos ipse antea dilexerat, ex Serie Suarum imaginum , quam is in sua bibliothe- . cu conservabat, ob improba eorum facinora expungere debuit . Non satisnrmiter menti ejus inhaesisse videtur illud Isocratis monitum : Nemi. nem tibi amicum facias priusquam quaesieris, quomodo aliis aute te amicis usus sit: et illud , Probat amicos ex vitae tu ortuniis, et communione periculorum . i ῖ) Haec quidem ad Stephani Logicae rationem spectant, at alia sunt quae ad Ethigam reseruntur . In hac ille excellentes Publii Syri sententias sequebatur i q), in quibus prudentis et honesti viri pene omnia ossicia, artemque regendi animi contineri dicebat, quam ille numquam dimisit, sed ad obitum usque firmissime retinuit . His
sententiis ille suoS SermoneS aSpergere solitus erat , quae aptἡ et extempore prolatae , .miram illius ori et facundiae venustatem conferebant .
Legebatur quotidie aliquid exi libris selectis ad mensam Archiepiscopi Alexandri , et Stephanus huis lectio Oi aurem accommodabat . Sub finem
cet 1 Probe 5Ii utiII e Dirtuosi in Isnsua Araba , Persinna , e Turca , raceolii da Timoleo Aenellini , Vescovo delia nesπο- tamia . Padova I 688. P. 29. ci ab Suetonius in Octrivio Augusto . i5 Deflexit heic Stephanus ab Octavio Augusto , Prudentissi ino cive suo , de quo Suetonius . amicitias neque facile n iis
εit , et constantissime tenuit .
cis Publii, Syri nimi averr et correetἐeum notis et Dariis lectionibus . Patavii anno 1769. apud Iosephum Cominum .