장음표시 사용
21쪽
prandii Alexander Stephanum adoriebatur , et studii fructum ex iuvene
postulabat . Recitante Stephano quae didicerat , Alexander vel menda castigabat , vel juvenem dilaudabat , vel obscuros locos expediebat et illustrabat, vel denique veterum Sententiis et eXemplis confirmabat . Hinc in Stephanum transfusa fuit admirabilis illa et prompta eruditio , et doctrina , quam deinde in illo litterati viri suspexerung et admirati sunt a Id quod in hac lectione singulare fuit , et memoriam mer tur, est e e pediebantur in illa non solum romana et domestica monumenta, sed etiam linguae, ritus , mores, et relationes Asiae et Affricae ; quod Ste Paanus mihi saepenumero narrabat, librumque P. Costantini ab Asculo, in Tibeto olim fidei praeconis , quem sub Alexandro censore legerat ,
Commonstrabat . Quamvis universum genus humanum ab una matre et
artifice prodierit Natura , attamen ita singulas genteS assicit caelum sub quo habitant , ut decem leucae in earum mores , ritus et jura variationem inferant , et unam ab alia ingenio et indole secernant . Acutis hoc perspexerat Alexander , atque ideo Stephani animum non solum incognitionem patrii juris et morum , sed etiam per Asiae et Affricae climata, mores , ritus, et jura traduxit , ut collatis gentium monumentis eo tutiuS certiusque statueret , quidquid in humana natura. ejusque legibus fas vel nefas esset . Hac domestica velitatione jam pro-hδ exercitatus Ste'hani animus , in publicam concertatio aem exire gestiebat . Nos breviter publici illius exercitii seriem exhibebimus , ne tam diu scholastico pulveri insistamus - Anno 17so. litterarii honoris gradum , quem iaceutiatum vocant , in Philosophia accepit . Hoc eodem tempore socius Cortonensi academiae adscriptuS fuit , Statimque elucubravit primum sui studii partum , qui inscribitur : Moramento diripa Giovonni X m Roma i so. Numerabat Stephanus Suae aetatis an num decimum nonum, dum hoc opusculum publicam ducem aSpexit , et tamen enitet in eo senilis quaedam erudito , et non ambiguum excellentis cujusdam mentis indicium . Hic est primus ille fructus , quem Stephanus ipse attribuit praeclarae suae institutioni ab Alexandro Borgia acceptae . Secundus est , quem is anno insequente potulit , quique in Scribitur: Dissertaetione sopra uu' antica horizione riuuenula ueli' iso Iadi Malia uel i749. , quae assertur in ephemeridibus litterariis ad an . IIII., editis Romae apud Palearinos - In utraque hac dissertatione Stephanus eloquendi genus secutus est candidum , elegans , ac temperatum, imitatusque fuit octavium Augustum , civem Suum , de quo SuetoniuS Scribit : Praecipuam curam duxit, seusum aπimi quam apertissi-ine exprimere . Vertente anno MDCCLII. Stephanus in Firmanam Ρhilo-1 gorum academiam receptus fuit d i s , ediditque insigne opusculum, quod
cis Philologi dicuntur , quos multipIex , vagiaque doctrina ornat . C. Suet.
22쪽
inseribitur : Breve Istoria deli' a Utica citiis di Tadiso neII' Umbria, es
e alta Relaetiove delle ultime ricerche falle suile sue ruine , Romae I sa. e, Τypogr. Palladis ς quod quidem nostri Philologi opus majorem lueem accepit a Doctissimo Gorio Florentino , cujus amicitiam jam tunc sibi Stephanus paraverat similitudine stadiorum . Enimvero Gorio ille nuncupavit hunc sui ingenii partum , ut ejus judicium exploraret , et
veteranum pugilem in Palaestra haberet de sensorem ipse tyro et juvenis. Labentem hunc annum Clausit publica et solemnis scholastica concertatio ex Theologia, ex qua Stephanus varias proposuerat theses in Doctorum coetu ventilandas et discutiendas, quas ipSe acri mente et prompta
lingua honestissime defendit . AccessisSet adolescenti major gratia , ni vox gracilis et Subrauca fuisset , quod naturae vitium ob imbecillitatem pectoris, qua ille laborabat, ipSum persaepe vexavit . Aderat huic comcertationi Alexander Borgia , qui velut alter Cato , Senatui assidebat , atque Stephani ingenium, Sagacitatem , et promptitudinem exploraverat . Nec multo post Stephanus in numerum Theologiae Doctorum publice adlectus fuit . Quae quidem doctoralis laurea eum a Studiis non rein traxit , quod plerisque Doctoribus indoctis accidere solet, qui sepositis libris solo Doctoris titulo popularem auram aucupantur , et quae nostrorum temporum Calamitas est, prima in gymnasiis subsellia occupant . Propulit Stephanus Suam cymbam veliS et rem re , atque ardentius per altum aequor excurrere coe Pit . VetereS numi, manuscripta , codices , inscriptiones , historicae et legaleS quaestiones, gentium ritus et mores , romana et graeca monumenta ejus palatum titillabant, et animum vehementer movebant . His ille Suam curam, aeS, et diligentiam impendere , et iis nocte dieque occupari . Nondum ille ideam conceperat i struendi aut instaurandi alicujus Musei, quod is deinde mihi libere et ingenue consessuS est, Sed quasi per ludum , et ex antiquitatis genio qui quid aquirebat , aut eruebat, in Suum privatum studium Seposuit, ut iis monumentis in suis lucubrationibus uteretur . Excrescente deinde monumentorum numero aliqua Spes affulsit , privati alicujus Museoli instruendi . Moritur interea Fabricius Borgia Episcopus Ferentinus , aIter Stephani Patruus , quem Alexander Borgia sub Benedicto XIII. P. M. in Ecclesia Veliterna solemni ritu consecraverat , et Ferentinati Ecclesiae desponderat . Hic vir pietate et profusa in suos Ferentinates liberalitate insignis , in omnium oculis et votis erat , indoluitque Vehenius Tranq. Iib. I. de IIIustribus Gramatteis et claris Rhetoribus , Philolosi appeIIationem primum sibi vendicasse seribit
Eratosthenem , quem Secutus est Atteius .
Philolosi , inquit , revellationem assum siue videtur c Atteius , quis sicut Er
rosthenes , qui prImus hoe cognomen sibi vendicavit , multiplieἱ , variaque doctrina
23쪽
menter ad illius obitum aon solum grex ille praeclarus suae dioecesis, sed etiam cives Veliterni, qui eum Summopere diligebant . Ut Stephanus horum moerorem diminueret, Fabricii Borgiae claram memoriam funebri laudatione proSecutus est ἰ quae Oratio edita fuit typis Uelit eruis anno 17s . Ex hac oratione cognoscimus Fabricium aliqua opuscula ascetica scripsisse , et homilias adornaSse, quas ille typis vulgaverat, ut per illas in sua dioecesi divinum cultum pietatemque promoveret . Tanta est in gerite Borgia Religionis cura et studium , ut inter ecclesiasticos ejus familiae viros vix aliquis reperiatur, qui aliquid in Ecclesiae decus non contulerit IO . Anno insequente I7ss. Stephanus Firmanae Eruditorum Academiae a secretis Iam electus, ejus Societatis leges, jura, privilegia collegit, auxit, et instauravit, atque in ea varias dissertatio. nes recitavit , quarum duae typis excusae in lucem prodierunt . Prima
inscripta est et Apologia des Ponti ato di Benedetto X. gia Veseoso diriuetri, edita Mutinae an. I s6. in Ephemeridibus Litterariis perdoctae Societatis acade inicae Mutinensis , in qua Stephanus juvenili a
dore contra Eruditorum communem opinionem evincere studet, Joannem Mincium , Episcopum Veliternum Stephano IX, Papae legitime successisse , eumque Sub Benedicti X. nomine in legitimorum Romanae Ecclesiae Pontificum Catalogo collocandum esse . ci Nobis vitam Stephani scribentibus hanc litem dirimere non licet , ne a proposito et scopo nostro quam longissime divagemur . Altera dissertatio inscribitur :Dissertazione Hlologica sopra un' antica Gemma scolpita con il Ritratio delf Imperatore Eliogabalo . Haec dedicata fuit Academiae Hetruscae Cortonensi et Florentinae , insertaque opusculis philologicis Ab. Angeli Calogera, Venetiis I s7. apud Simonem Ochium , tom. III. p. gi Haec fuere prima studia et opuscula, quae Stephanus Firmii sub dis-eiplina Alexandri Borgiae absolvit . Ex quibus patet , eum Sacra profanis consociasse ; et optimo quidem consilio , cum ea sibi invicem lucem praebeant, et Sine erroris periculo vix disjungi possint . Qualis S. Scripturae interpres fuisset S. Hieronymus , si ille profanam eruditionem sacrarum rerum cognitioni non addidisset λ Videri is potest epistola XIII.
ad Domnionem, ex qua rabulis illis indoctis , qui Stephani profanam
ci6 Petrus Antonius Borgia , alter stephani nostri Patruus , postea P. Fclix a S. Catharina , Carmelita Discalceatus , et Conventus s. Mariae de Seala Romae Moderator , qui obiit anno I 764. aetatis suae an. LXVII. , in lucem edidit Vitam F. Bonaventurae Theuli, Archiepiscopi Mirensis, celebris Historici Veliterni, cujus reus exeat sub lemmate : Teatro Isto las di Velleret. Velletri r94 . Fabricius Borgia anno IIII. vulgavit opusculum . in quo erudite deserihil transIationem corporis S S. Gerardi Episcopi, Urhis UeIiternae Patroni . O7 Vid. Berti , Melesiastieae Historiae Breviarium , edit. Bassani I79r. Pag. Si. Parte II.
24쪽
i aeruditionem , tamquam viro Ecclesiastico indignam , arrodere , et in circulis vellicare ausi sunt , illud S. Doctoris effatum accinimus : O tima quaeque, ut ait Pliuius , maluot coutemnere plerique , quam discere . Et aliud Epist. XIV. Vitetis eorum supercilium , judicare tau- tum de aliis , facere nihil norunt . Omni illo tempore , quo Stephanus sub disciplina Patrui sui, Alexandri Borgiae , Firmii versatus est , praeter litterarioS circulos vix aliam domum a divit , exceptiS aedi hus Clarae Spinu iae nobilis , et Spectatae virtutis feminae , quam unicam assentiente Archiepiscopo ob singularem illius ingenii vigorem , vocis Suavitatem , et Summam modestiam aliquando invisit . Hujus virtutibus Captus et allectus est illustris Saxoniae Princeps Xaverius Augustus , eamque Sibi legitimo matrimonio despondit , ex quo natae Sunt res illae radiantes stellae , et romanae Urbis hodierna decora , Maria'na Ρrinceps de Alteriis , Cunegundis Marchio de Patriciis , et Antonia de MaXimis, treS germanae Sorores, et Principis Xaverit Augusti, atque Clarae Spinucciae nobilissimae filiae . Hanc e Germania in Italiam reducem Stephanus, iam Cardinalis , anno I 92. iterum Firmii invisit , in quo itinere me sibi comitem adjunxerat . Haec est unica illa semina , in cujus gratiam Stephanus e domo sua aliquando egressus est , vitavitque
Conspectum mulierum ac blanda earum vitia , quas numquam sine teSte in sinam praeSentiam et alloquium admisit - Π mio ouore non ha maiarso , mihi dicebat ipse ; et credibile est , eum numquam perniciOSO aliquo amore exarsisSe , neque enim bene componitur cum litteriS et assiduo studio semineus amor, Eleganter canit Ρropertius:
Ruicumque ille fuit, puerum qui pinxit amorem .
Nonne putas miras hune habuisse mauus in primum vidit siue sensu vivere amauteS , Et levibus euris multa perire boua . Ceterum , maxima oblectationis pars, qua Stephanus capiebatur Firmii, erant deambulationes ad ripam maris Adriatici, praecipue in loco , qui Portus Firmii dicitur , ac mira caeli clementia atque aeris temperiegaudet. Ibi Stephanus autumnalibus seriis , et alias per annum Saepi sime placidos maris fluctus spectabat , piscatorum cymbas, et piscandi dexteritatem examinabat , pisciculorum genera et specieS pernoscebat . Hinc iterum ad studia regredi solitus , Omnem conatum exeruit in Ueteribus manuScriptis , codicibus , sigiis , inscriptionibus rite legendis , ac interpretandis . Variabat studia , et sacra profanis intermiscebat, ne idem continuum studii genus stomachum moveret, aut nauSeam a Lferret . Cibus ei parcior tempore prandii , et coena non nisi duobus autaribus pisciculis apparabatur . Vinum aqua dilutum , et semper tempe
25쪽
ratum apponi jussit, Imitabatur ille hac temperantia Augustum , civem suum , de quo Suetonius: eum sublude tam diligeuter jejunasse , quam Iudaei Sabbati jejunium servare solent . Neque sine consilio Stephanus sibi a graviori cibo potuque temperabat, is enim semper vel ad legendum,
vel ad lucubrandum promptus et expeditus esse voluit. Horologium manuale numquam portavit, et prandii atque coenae horam a vacuo StΟ-macho sibi persecte indicari dixit . Lectus ei durior , et taliS , ex quo ille se facile ad lucubrandum proriperet . Paraverat illi D. Petrus Paulus de Leonardis , Episcopus et Princeps Asculanus , anno 1792 autum mnalibus feriis nobilem , sericis stragulis et plumeis cervicalibuS in Stratum torum , quem cum Stephanu S conspexisset , et digito tentaSSet, conse Stim ad me conversus : sum iste , inquit , tibi hunc tectum , πequσenim tam mollibus assuetus sum . Postquam illum instruendi novi Mu-sei cupido incesserat, is aliquando aureas vel argenteas pixides, et ipSasperiscelidum aut calceorum suorum fibulas vendebat, atque ex iiS eXacto aere vel vetus aliquod monumentum comparabat, vel lucubratiunculas Suas typiS mandabat . Ipsum meum S)stema Λrahmanicum non nisi di vendita una aurea pixide Fulgonianis typis excusum fuit. Ex Patrui sui disciplina castus , liberalis, et sui custos severus , pecunia Sua non tam quam domina , sed ut ancilla uti didicerat . Pecunia , inquiebat ille , ire, et redire solet , gyrumque Suum perficit; at vetera monumenta,
et litterati viri , qui ea illustrant , rarb veniunt , et quasi numquam revertuntur. Illis itaque , dum amicis ad praesidium praesto Sunt, uti
Stesanus Sorgia Romae, ae deinde beneventi Reetor . 2xnno MDCCLVI. Firmio se Romam contulit Stephanus , ut Pro
pius accederet Principis solio , a quo in excellentes viros favores , munera, et dignitates dimanant . Collocatur in academia ecclesiastica nobilium juvenum, in quam omnes illi se conserre student , qui publica munia ambiunt, et gravissimis disciplinis institui ac expoliri peroptant .
Heic Stephanus tanta animi contentione se studiis dedit , .ut ipse deinde aliquando fassus sit, se pera rh domo egressum fuisse'. Dissertationes in historiam ecclesiasticam varias summo cum applausu recitavit, et maximo studio connisus est, sui moderatoris et Praesulis Erbae , ac
deinde Uiseontii benevolentiam emereri ; cum sibi optime perspςς tum
26쪽
I4 exploratumque eSSet, ab eorum favore et commendatione apud Summum Pontificem suae fortunae et dignitatis maximam partem repetendam eSSe . Uexantur, ut ait Lucianus, litterati viri perpetuo Jovis odio, et nisi Principis gratia eis aecedat , in diuturno pulvere versantur . Hunc pulverem et propria VirtuS, et amicorum commendatio , et Principis benignus aflatus discutere debet; namque his rectδ petitur Consulatus , et Principum imperia quam maxime exornantur. Privatis studiis, et academicis exercitationibus Stephanus addidit celebrium virorum , qui tunc Romae versabantur , circulum ; ae praecipue Marchionis Locatelli , et insignis Equitis Hierosol . Motorii , qui eidem ad graecam , romanaesque archaeologiam , atque ad intima antiquitatis studia supremum aditum aperuerunt . Languent plerumque , et facile emoriuntur etiam praecalidi animi nostri conatus , et molimina, nisi illa ab hac cote acuantur , incitentur, et quasi a rubigine perpurgentur . Calcaribus et stimulis incitati equi celerius currunt , et juvenum mens animusque doctis vexatiOnibus propellitur , et eruditur . Et accessit Stephano ex hac doctorum virorum familiaritate et consuetudine mira eruditio , sagacitas , et judicii Vis tam persecta , ut jam ipse pleraque Vetera monumenta per se me tipsum aequo sensu et sapore dignoscere ac dijudicare sciret . Quare
Vertente anno I7s s. ob praeclaram honestamque sui nominis famam accademiae Pater mitanae, quam ab aequo gustu nuncupant, deinde Immobilium Alexandrinae litterariae societati adscriptus fuit . Anno proxime insequente MDCCLVII- , Romae in Archigyinnasio, quod vulgo Sapientia nuncupatur , in jure canonico Doctoris lauream accepit ; in quam juris scientiam illius animus maxime propendere videbatur , stravitque illi viam ad Pontificis, Ecclesiaeque Romanae iura penitius investiganda . Et vero huic deinde studio ille se totum consecravit , ae vindicem, assertoremque illorum jurium is se semper ostendit , quotiescumque illa vel in dubium vocabantur, vel incauta libertatis audacia publicδ infringebantur . Eodem anno vertente, festa luce Servatori in caelos ascendenti sacra , in sacello Pontificio coram Purpuratis Patribus, et ipso Summo Pontifice solio insidente orationem in laudem Christi Servatoris in Coelum contendentis recitavit, in qua is , si non vocis pectorisque Vires,
certὶ ingenii sui , animique pii facultates amplissime et honestissime ostendit , impressitque sui vivam imaginem in animo illius doctissimi Pontificis Benedicti XIV., qui eum exinde singulari benevolentia prosecutus est, Sub hoc ipso, Stephanus , instructo, ut ajunt , suae nobilitatis processu, habitum praelatilium assumpsit, et summo cum decore Ecclesiae Romanae Praesulibus adnumeratas est . Ex hoc praeclaro Praesulum coetu Nuncii Apostolici, Praetores Urbis , aerario Pontificio Praesecti , urbium S. Petri ditionis Moderatores , consularium viarum Curatores , rei frumentariae Praesides, aliique publici Rectores seliguntur;
27쪽
statque in eorum bono laeta tota Romanae Ecclesiae, ac S. sedis temporalis prosperitas, decor, et salus. Felix , et beatus est ille Princeps, qui eorum indolem, scientiam, et mores maturδ perSpicit, et aptos, idoneosque rebus gerundiS admovet ς ab hoc enim bonorum perspicaci delectu summa totius populi selicitas pendet . Numerat 'bbius duas potissimum causas, quae bono Rectori obsunt, et populum vehementer conturbant , scilicet : ovaritia , et injuriae , quas ille plebi irrogare solet ig) . Haec ergo vitia bono regimini quam maxime perniciosa sunt, atque velut lanesta pestis Praetoribus , RectoribuSque summopere Sunt evitanda . Non fugit hoc Stephanum , qui publico muneri jam maturus , per amicos apud Pontificem , triennio in nobili illa palaestra academica jam eXacto, commendari , ac dignitate aliqua augeri peroptabat . Perspecta erat illius liberalitas , et ab avaritiae Sordibus liber animus ,
quem comitabatur naturaliS quaedam Viri comitas, et morum suavitas: dotes ad demulcendam plebem quam maxime accommodatae . Et verti obtinuit ille , anno MDCCLIX. exeunte , praefecturam Urbis et Ducatus Beneventaui, munus non tam gratiosum et illustre , quam negotiosum et valde molestum . Est Beneventum urbs Italiae perantiqua, provinciae Metropolis, Ecclesiae Romanae vetus possessio, in regno Neapolitano sita , aprica et opulenta planille ita circumfusa , ut ex labore et industria incolarum , quam maxima vitae commoda proferre posSit . Multitudine pecorum partim ad vescendum , partim ad agrorum cultum , partim ad corpora Vestienda abundat , eaque crebra cum vicinis commercia pandit
et firmat . Clara est plurium in Signium virorum prosapia , Sed cumprimis natalibus Orbili , Grammatici dicacissimi , serula et Scutica semper armati , quem Horatius plagosum appellavit . Extat ejus vitae compendiolum apud C. Suetonium lib- I de illustribus Grammaticis , qui eum Cicerone Consule Romam adveniSse Scribit . Hanc provinciam Stephanus temperandam suscepit eum ea prudentiae et moderationis laude , ut exacto suo gubernio , inde non ditior , sed houestior Romam reverteretur . Et verb reliquerat is Beneventi apud omnium ordinum cives quemdam in se benevolentiae et laudis stimulum, atque perpetuum honestatis ac amicitiae somitem , quo factum est et ut illi ipsum etiam posito regimine , atque longe absentem amarent , dilaudarent , et vehementi
illius desiderio tenerentur . Quod quidem amicitiae ac desiderii genus,
18 Polyhius lib. de moribus , in Ioeis
sesectis , edit. Rom. I 783. p. I . Edidit
hoe opuseulum suo nomine suppresso Do-eiistimus ι et in Graeco sermone versatisin
simus MichaeI Angelus Luehi, Monachus Benedietinus , deinde S. R. L. Cardinalis , Stephano Borgiae firma amicitia coniunetus. Vide Caraloso delle opere det fu Emo Cardinale mehelansolo Luehi , qui extat ad calcem funebris orationis in ejus laudem dictae, et Romae editae an. agoa. vud Maariatum.
28쪽
mea sententia , certissimum est rectδ administratae provinetae argumen. tum ς quemadmodum e X ad Uerso certum esse solet indicium pessimi gubernii, atrox et constans in populo memoria injuria rumi, quibus a Praetore affectus est . Quatuor potissimum modis Stephanus summam intemperanda Sua provincia laudem assecutus est . Bona populi studia promovendo , constanter et assidue jus dicendo , urbem exornando, et pacem , caSto Sque mores inter cives propagando . Jus dixit quotidie : et, ut is aequitatem, quae vinculum civitatis eSt, civibuS Suis a SSereret,
in proxima villa , ad quam ille se clauso tribunali ad vesperum conferre solebat, ut ibi animo pacato boni regiminis consilia secum ipso agitaret , varias juris aequitatisque sententias , ac gravissimorum virorum effata parieti inscripsit , ex quorum norma iurgia et lites componebat, ac judicia instruebat. Ut is causas , crimina, eorumque adjuncta rith cognosceret, utebatur con Silio et exquisito delectu paucorum Virorum, quibus et municipalia jura , et mores urbis ac provinciae perspecti erant; adhibuitque suae diligentiae et sagacitati socium virum Omnium lictorum coryphaeum, mente acerrimum , moribus honestum, et litteris excultum, utpote qui de praetorii juris adminiculis , ac ratione inquirendi reos opusculum conscripserat . Nullus acciderat in urbe eventus , nullum in provincia delictum , quod Stephanus hujus viri diligentia et sagacitate palam et aperth non detexiSset . Severis et acerbis poenis cohibiti fuere illi , quos Suetonius in Augusto grassatores appellat , homines nempe, qui aliena bona invadunt , et vi diripiunt, et civilis societatis ac publicae tranquillitatis prima et maxima pernicies esse Solent . Occultae caedeS , quarum origo et circum Stantiae maxime implexae , Praetori et judici fastidium , dissicultatem , et multiplex dubium
creare solent, tam acri indagine antecedentium , et Subsequentium actionum arguebantur et dilucidabantur , ut certum appareret rei crimen ,
nec jam aliqua tergiversatione , aut maligno artificio caelari posset . Detinebatur in carceribus Stephani auctoritate insignis vir admissi homicidii accusatus . Is ex alto carcere , certa in longinquo campo conSistentibus sociis signa daturuS , tubum visorium a Stephano poposcerat, tamquam illo carceris molestias , huc et illuc spectando , sibi diminue re vellet . Concessit Stephanus detento tubum , Seu partem senestrae inferiorem ipsius carceri S obstrui curavit, jussitque reum oculis Suis tu-hoque Caeli spatia metiri , et mentem inter astra divertere , quibus inspiciendis libere occupari posset . Eivero malitiam viri eventus comprobavit, instructo enim acri judicio , criminis commissi convictus suit , a cujus poena , opulenti licet eius socii et parentes, qui causam Romae discutiendam et defendendam celeberrimo patrono et causidico tradideraut , eum eximere non potuerunt . Tanta fuit in hoc , et aliis eventibus Stephani sagacitas , prudentia, et virtus, ut in semel assumpti.
29쪽
megotiis se vinei et debellari non saeῖle assentiret . Agriculturam , quod
praecipuum est populi et provinciae Beneventanae studium , promovit, auxit , et rem frumentariam diligentissime curavit . Perspectum illi fuit ea lucra , quae ex agrorum cultu percipiuntur , minora quidem esse, quam quae eX maritimo commercio, aliaque hominum industria obveniunt, sed eadem et diuturniora, et tutiora esse solent, atque hominum mores, castos, Sobrios , vitamque ipsam inter labores pacificam reddunt, ne facile in vitia et intestina bella prolabatur . At vero externa et maritima commercia, quamvis urbes cito opthus augeant, finitimorum invidia , moribus corruptis , luXu, et superbia laborant, at que cives externis bellis saepissime exponunt . Cecidit Drus et Carthago , atque nostro aevo T6sippo , Ianua , et Amstaelodamum vehementer correptum est - Haud diu tenetur, quod a multis petitur . Si frequentium bellorum calculum a duobus seculis in Europa, Asia, et America geStorum ineas, pauca Sunt, quae maritimum commercium, et vi cinorum invidia non excitavit ; at agricultura , et ex ea dimananteSopes , Vix unum . Ergo agriculturae promovendae , et rei frumentariae servandae studio in Cubuit Stephanus Beneventani Ducatus eximius Rector
Hoc suo studio et diligentia is anno MDCCLXIV., dum horrenda annonae caritas et fame S circumfusas provincias , ipsamque Neapolim , portubus , navigiis , et maritimo commercio instructam urbem , de-PaScebatur , Beneventum , eique annexam ditionem a tanto malo incolumem servavit , et sapienter distributa annona , Benevento Omnem
famem depulit . Hoc nos edocet insignis inscriptio marmori in Sculpta, quam Senatus BeneventanuS Stephano Borgiae in grati animi testimonium in ipsa publici palatii externa fronte collocari curavit , quaeque rei ge- stae memoriam hodie lum asservat . Est autem illa his verbis concepta Stephavo Horgiae, Patricio Velitervo - Firmauo - RomaNo-Mπeventano ,
Equ . Hieros. H. S. R. Proton. Apost, Pontificio Beneventani meatus Rectori . Rui Delegati Apostolici munere auctus , tu maxima rei frumentariae inopia , ita annonam defendit fortiter , sapienterque distribuit, ut famem Italia fere omni grassantem viciπis civitatibus lenierit, Benevento depalerit, Se vatori Trbis S. P. S. iuperpetuuμ gratiarum motaumeutum A. M. DCC. LXHIL Singulare Stephani facinus in hac frumenti penuria , e panis cibarii 'inopia fuit, quod is publico edicto caverit, ne Beneventani pistores populo recentem , mollemque panem divenderent, sed eum , qui pridie ex furno
extractus Jam Induruisset . Hac agendi ratione is populi voracitatem atque edenda panis desiderium cohibuit , non subtracto necessario ad
aulam alimento , sed duntaxat immutato ; ex quo illud publico hono
30쪽
emolumentum accessit , ut homines parcius pane vescerentur , lentius reoncoquerent , azrminori quidem, sed firmiori portione panis fami ob. niterentur . Duplo minus frumenti quam antea , hoc duro panificio in usum populi insumptum fuisse Stephanti S Saepenumero narravit . Arca num hoc ille a quodam mendico didicerat , curus tamen ignarae non sunt pauperes religiosorum virorum domu&, in quibus semel tantum quavis hebdomada cibarius panis conficitur, et raro recens ac mollis apponitur Exornavit StephanuS urbem Beneventanam aliquibus veteribus monumentis instauratis , Sed multo magis praeclari sui ingenii documentis . Is quippe manum jam admoverat Conscribendae Beneventanae Historiae , ad quam ornandam , atque Omnis generis doctis monumentis confirmandam adirit tabularia et in Si em bibliothecam Montis Cassint, or d. S. Benedicti, lustravit alia permulta Regni Neapolitani oppida , congessitque manipulos et fasceS notaminum , ex quibus ille hoc doctissimum opus concinnavit . Et Verd haec est secura historiam scribendi ratio,. nam ut Polybius ait i 9 , Scriptori historiae ex ipso rerum usu ac tractatione gentis , ejusque monumentiS habitu S quidam Comparandus est , quo ille ad elucubrandum accedere debet . Infiniti sunt eorum errores iatopographia , in gentium historia , qui hac regula destituti, nobis quotidie oscitanter et negligenter voluminosos variarum gentium annaleSobtrudunt . Stephani opus inscribitur : Istoria della 'utfeia Gittis di Lenevento dat Seeolo VIII. at Secolo XVIII. divisa in III. parti . Romadalle Stampe dei Salomoni au.. I 76ῖ. - 64. - 69. In fronte primi tomi apparet icon Stephani, Sed parum correcta , et quae quam longissime a Prototypo abludit . Inscriptio , quam Senatus Beneventanus grati animi ergo Stephano in Curia Senatoria apponi curavit , ea est, quae Se
Stephano Borgiae Patr- Rom. Qu. Hieros. V. S. R. et beria Ruod fiene utauis Pontifeii aevi antiquitatibus Felici eouatu summa eruditione erutis illustratis Supremam Patriis decoribus mauuin speudidis adhibuerit S. P. B. lauti benescii memor H. G.A. u.'
EX utraque inscriptione, honori, dignitatique Stephani a praeclaro u bis Beneventanae Senatu in curia Senatoria collocata , jam plan E et aperte conficitur, Stephanum cumulate praestitisse, quod Plinius Caec. Secundus in Panegyirico ad Traianum , a Rectoribus provinciae poStulavit : Volo ego , inquit, qui proviuriam rexerit , non lautum codicil
cis Polybius lib. de Historis , Pag. 9s. tu opusc. supra citato .