De variolis et morbillis, arabice et latine,...cura et impensis Johannis Channing

발행: 1766년

분량: 291페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

'θ I. e. dibs, sive mel dactylorum coquitur, quousque nigrescat; et ad stagulas hujus libras, miscentur Muri libri decem, cui additur crocus, vel cinnam mum, et reliqua aromata odorifera.

132쪽

β VARIOLA quidem, qua in tunica ad- Cap.VII. nota exit, visum non omendit: quae vero variola in tunica Cornea erumpit, lumini fit obstaculum, quatenus oculum contegit, pro ratione Crassitiei ejus vel tenuitatis Νecessarium est igitur, ut posthac Curetur, remediis quae dissolvant maxime, et sortiter, ex iis quae memoraturi sumus. Fortasse prosperum habebunt eventum et sertasse secus etiam, pro Crassitie ejus, vel si fuerit in corpore duro vel annoso Et si prodierit variola una magna in tunica oculi rhagoide, Collyrium cum aqua rosarum conteras, et oculo instilles saepius in die, et pulvillum et ligaturam oculo infigas: vel instilles et ex ' Sis

cipio variolarum, prohibet enim pustulas in oculo

oriri. si Varisia quidem, etc. Haec ex Graeca interpretat. supplentur-ἡ λοιμιικη η εεινα θεισα εν - εοπιπεφυκοτι,

collyrio

133쪽

. . -

134쪽

ebllyrio) supra memorato, postquam Cap.vII. erocus inde isit ademptus, et addita sit una pars lapidis haematitae, ne accidat prominentia magna. Et haec sunt, quae in hoc loco, de negotio oculi scitu necessaria sunt. Post hanc oculi curam, de

gutture etiam, et Ore Curandum est, ne

quid in alterutro erumpat, quod aegrotanti noXam afferat gravem, vel respia rationem ejus praepediat. Saepius enim cum variolis pravi moris, accidunt strangulationes dissiciles, vehementes; et Cum res ita se habet, de salute et convalescentia aegroti nec minima spes restat: qua- propter Oportet, quamprimum signa variolarum coeperint apparere, ut gargari-Zet aeger, et colluat fauces, succo mali

Ρunici acidi, vel infuso sumach, vel robde moris, vel his similibus, ex iis quae in ' capitulo de extinguentibus jam re

censuimus; vel aqua pura frigida, si nihil aliud praesto sit,) multis vicibus,

ne quid in gutture et ore ejUS erumpat, vel ut id quod erumpat non sit nimium.

Ideoque haec loca corroborato, ne reci- . Vide cap. V. p. 46, et seq.

136쪽

piant, nec plures sint pusulae, unde Cap.VII. strangulatio oriatur; ad hoc igitur remedium celeriter Confugias, et sedulo utaris, quando Variolarum signa comi tem habeant Vocis raucedinem, et angustiain in respiratione, et in isthmo faucium ; et ' gutturis aspredinem et dolorem. Porro, si observaveris limo inploma a vehementia Valde, etiamsi eruptio

pustularum jam sit absoluta, nihilominus ex cephalica fiat sanguinis detractio. Et si quid sit in ore aegroti, Vel in gutture ejus, quod illum laedere possit, et non sit ibi multa caliditas, et alvus non laxa sit; fac lambat aeger paulatim, de butyro recenti et saccharo δ' candio Tabarza . Atsi caliditas adfuerit et inflammatio, fac lambat Iohoc ex semine psyllii, amygdalis decorticatis, et saccham candio

138쪽

f iij I

SUMATUR amygdalarum dulcium de- Cap.VII. eorticatarum pars una; seminis cucurbitae partes duae; sacchari candit i a bum V partes tres , mucilaginis seminis psyllii quantum sufficit ut fiat lolioc.

Quodsi alvus lina sit, paretur Iohoc ex gummi arabico, amygdalis decorticatis, ii semine Cucumeris anguini, et amylo, quae omnia mucilagine seminum Cydoniorum subigantur. Postea Curam geramus articulorum: nam fortasse in illigerumpant Variolae plurimae, admodum praVae, quae articulos Corrumpant, adeo ut inde ossa et ligamenta et tendines patefiant. Festina igitur quamprimum signa variolarum Conspexeris, et praecipue si fortiora et vehementiora esse Videris, et humore refertas pussuas; festina, inquam, ad articulorum Curam, eos que illinito sandalo, Μamithia, luto Armeno, rosis, Camphora, aCeto, et aqua rosarum : at illinendo, ultra articulos ne multum progrediaris. Et si pustulae in

140쪽

iis magnae prodierint, Cito propera illas Cap.VII. perforare, et humorem educere; δῖ nec in hoc perficiendo longo tempore Cuncteris, inde enim periculum erit mag

num.

Pos TE A ad nas et auris curam accedamus, ne quid in illis magnum pro deat; ex larga enim in his eruptione, aegroto damnum Oriturum est. EX eruptione etiam in interiore auris periculum est manifestum. In nasum igitur quotidie immittas oleum rosarum Calidum, in quo camphora soluta sit: et in interiorem aurem instillato acetum rubrum

tepefactum, cui admistum fuit Sies)collyrium ex mamillisa, vel lycio Indico, superimposito goΘpio modico. Hoc bis vel ter quotidie fiat. Et si acciderit in

planta interiore pedis dolor vehemenS, illico des operam huic inungendae Cum oleo tepido, et cum aqua calida fovendae,

Ne panni gossipini. Quodsi dolor hac

' ab Arab.- et non cum cunctatione in illo, longo temporς.

medela

SEARCH

MENU NAVIGATION