장음표시 사용
31쪽
ratio ; nempe, aqua aere fixo impraegnata bibenda: Vel detur salis aikalini solutio, et dein illico acidum sic in ventriculo effervescentia fiet, et aer fiXus extricabitur. Haec methodus vomitui compescendo, illa corpori roborando, respondet. Frigus. aud dubium quin sapiente consilio natura, corpora nostra frigidioriaere circumdederit. Thermometri a Fali-renheit inventi, quivis sexagesimo secundo superior gradus stimulans est; ideoque vi tandus. Quatenus hoc inferior esse debeat, futurae experientiae sit decernere. Gregorius junior, Med. Theor. Pros. et ProfGin. plerosque aegros, febribus continuis laborantes, quos in Nos comio Regio Edinensi tractavit, ita decumbere curavit, ut cubicula, quam is media hyeme, aer purus
et gelidus libere perflaret, quod quidem saepe insigniter prodesse vidimus. In variola, praesertim confluente, nihil magis quam aera frigidum juvare, eXperientia docemur. Neque aer tantum frigidus in typho utilis
erit, sed lavatio quoque frigida, quae ab antiquis,
32쪽
tiquis, quibusdam partibus feliciter, saepe admota est, et a recentioribus toti quoque corpori; sed in hac insula nondum, teste Culleno, praxis ista obtinuit. At in Anglia sagax quidam medicus ' aquam frigidam
cum aceto toti corpori in typho feliciter admovit. In Nos contio Regio Edinensi, aqua frigida cum aceto, capiti, cruribus Ue, AC manibus, prospero cum eventu, in typho, saepe adhibetur. Potus quoque frigidus ad vires reficiendas commendatUr. Stimulantia.-Ad h inc titulum perti
ui asica.-Haec equidem, non Ut commendem, hoc in loco memoro; quippe longo et exquisito stimulo saevum dolorem creant, somnum arcent, et stranguriam saepe inducunt; contra, si, delirium mite levando, quid boni afferunt, id vino ac fotu, et citius et multo jucundius, obtinebi
33쪽
tur. Neque Vero levi momento haec opinio pendet: Gregorii etenim nostri non modo praeceptis sed felici quoque experientia confirmatur '. Vinum .-PIoc nullus melior neque gra tior stimulus; fibras leniter excitat, VireSalit, et putredini occurrit. Sed ne parcaministretur manu. Ad libras duas in dies, vel foeminis delicatis in typho datum, Optime saepe cessit. Irritationum absentia.--Omnia, qUae Vel quietem rumpunt, Vel animum turbant, debilitatem augent. Summa igitur ope irritatio omnis amovenda. Quicquid sensum assicit, praecipue si angorem creet, arcendum. Si, igitur, aegri amicis calamitas aliqua accidat, tristis supprimatur historia; si ipse mortis metu trepidet, dulci spe erigatur animus, blandisque sermonibus mulceantur curae. Si porrecta recuset medica
menta,' Parum in typho valere epispastica, experimentis accuratis monstravit illustris Home. Vid. Clin. Expe-
34쪽
menta, iterum atque iterum, donec arrideant, mutanda sunt; nec Vi, sed precibus, ut medico pareat, alliciendus est; in cubiculo amplo, nec ullo igne accenso, decumbat aeger; simul lectus stragulis leviter sternendus, cum nihil calore immodico pejussit. Musculorum, respirationi praesertim inservientium, nimia vitetur actio; quod quidem assequemur, si aeger silentium servaverit. Alimentum parcum, et ex re Ve
getabili, esse debet; potus tenuis et aqueUS; siti diluentibus obviam eundum, iisdem quoque corrigenda in fluidis acrimonia; quae, etsi multo minus frequens quam illustri Boerhaavio placet, esse videtur, in febribus tamen haud dubio obtinet. Alvus leniter soluta semper servetur. Ad hoc
clysmata eX aqua tepida vel oleo accommodantur. Ubi stimulo opus est, salis communis pauxillum addendum. Si enemata aversetur aeger, dentur ore mitissimi generis laxantia, qualia tamarindi, cremor tartari, Vel manna. Acria, quippe quae nimium irritent, rejicienda. Ubi, provecto morbi stadio, aeger
35쪽
aeger insomnis et irritabilis est, laudano liquido, summo cum fructu, utitur Grego
Praecavebitur a putredine, Vel haec cor rigetur, Munditiis. Aere Puro. Anti septicis. Munditiis. -Ex gangraena in militi. membro febrem malignam Ortam, memorat celeberrimus Pringle; cura igitur adhiberi debet, ut munditiae in cubiculo semper coetlantur; febre correpti manus ac pedes statim Iavandi sunt aqua tepida, cui admisceatur aceti pars aequalis, antis eptica utpote futura ; quamprimum amOVenda eXcrementa omnia, et saepe mutanda lintea, tam lectum, quam aegri corpus, ProXime tegentia. Aere puro.-Nihil magis putredini favet quam aer impurus; nullus autem nocentior egri ipsius emuviis, quae ne accumulentur diuturna ventilatione caVendum.
36쪽
Anti plicis.-Praecipua sunt, Acida. Fructus maturi acescenteS. Vapores anti septici. Acida.-Quomodo motum quo nimius calor gignitur, Vel calorem ipsum acida mi nuant, nemo adhuc dicere potuit; certe cum
ventriculo gratissima sint, et sitim tollant, utilia esse satis probantur. In statu tantum diluto usurpari possunt; vitriolicum saepe adhibetur. Cum vero acidum fossile fluidis nostris assimilari nequeat, vegetabile, quod in sanguinem facile recipitur, anteponendum: Forsitan etiam evolutione aeris fixi, qui in acido fossili nullus continetur, proficiet. Gratissimus erit succus limonum cum infuso hordei. Simul quotidie dentur aurantia duo vel tria. Ubi aeger liquida deglutire recusat, aurantii frustulo super linguam posito, sitis ardor feliciter tempera
Fruritus maturi acescentes.-Caeteris antecellunt poma et pyra, Vel forma solida, vel more infusi, usurpata. Lenem sudorem sae- Pe
37쪽
pe promoVent, vel saltem subducendo leni
ter alvum, ad athalinam humorum naturam corrigendam conferunt. Vapores anta plicL-Omnibus, quOS ΠΟ-Verim, praestat aceti Vapor, Vel purum vel cum aqua miXtum acetum, in Vase aperto super lenem ignem maneat, ut per totUin
cubiculum diffundatur vapor, qui putridaemuvia corrigat.
Quoniam quicquid tonum solidis suppeditat, secundaria saltem actione antis epti- cum est, corticem Peruvianum, aera siXUm, et Vinum, hoc etiam in loco memorare forsitan non absonum foret; horum Vero, cum jam antea mentionem fecerim, iterum meminisse supervacaneum. De symptomate autem quodam mitigando, pauca dicenda :Haud raro, scilicet, hoc in morbo invadit diarrhoea, cui optime subvenit ipecacuantia parvis admodum dossibus, ad lenem sudorem, ministrata. Ex vino danda videtur; sic namque, quod ex aegri viribus absumitur, melius pensabitur. Ubi ex sordibus, in primis viis, irritantibus
38쪽
irritantibus diarrhoea oritur, rheum recte adhibetUr. Aliquando in typho medicum fallit con' juncta pulmonum affectio, quae tamen non ipsi febri, sed aegri temperamento, Vel Pre-vio catarrho, referri debet, nec sanguinis detractionem postulat. Ad finem jam perducta, etsi numeris omnibus minime absoluta chartula, quid superest, nisi ut, si quid in ea laude dignum
inveniatur, Almae Matri, quae praecepta dedit, id omne acceptum retribuam ' Diu sane Academia Edinensis, arte salutifera, per orbem celebris, floreat; nec unquam tales viros gremio fovere desinat, quales ego artem Medicam docentes audivisse mihi gratulor :Felix, si tantis Praeceptoribus haud indigia is olim discipulus evasero l