Pharmacopoea Gandavensis nobilissimi Senatus jussu renovata

발행: 1787년

분량: 482페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

minora; coloris extus pallidi , Vel flavicantis, intus albi; odoris expertia saporis Vix ullius. Sub Dente tenacia se praebent, &vix in Pulverem redigi possunt: sponte tamen solvuntur in Muci laginem in ebulliente Aqua , Lacte, Vino. Grana laveo artificialia sunt: Medulla scilicet Arborum , quae ab Itineratoribus, & Bolanicis Palmae species statuuntur, contunditur, Aqua eluitur, & in Panes redigitur, ut Indis Nutrimento sit; vel in Grana figuratur, & ad nos sub nomine Sago tranSsertur. Circa initium hujus saeculi primum in Europa in usus medicatos adhibita sunt. Leve Nutrimentum praebent, quod InsantibUS praesertim & Phliscis commendatur. Caeterum nullas particulareS Vir tutes possident. SAL ΑΜΜΟΝIACUS. Ammoniak nut, Salmiah. Est Sal neutrum constans Acido Marino & Athali Volatili ad saturationem invicem unitis. Reperitur quidem Natisum; sed aliis plerumque junctum & in parca copia. Quod passim in os scinis prostat Artifciale est, & ex J gypto sub forma Panum rotundo

rum , Variae diametri; treS, quatuor, quinque libras Ordinario pen dentium; una parte conVeXOrum , altera concaVorum adsertUr. Paratur ope Sublimationis eX Fuligine combustorum eXcremen

torum , quiae Animalia multo Sale communi pasta deponunt. Sub stantiam exhibet salinam, ex striis paralelis concretam, pellucidam sed quae in Panibus ad nos allatis plerumque sordida, nigra , fuli' nosa admixta gerit. Saporem praebet salinum, amarum, Omni alio Sale neutro magis acrem, & penetrantem. Frigoris sensum Linguae imprimit. Solvitur in duplo circiter pondere Aquae , eamque subsolutione ad Thermometrum multo frigidiorem reddit. Evaporata solutione Sal Ammoniacus in Crystallos lanuginosas, pennis Ormes concrescit. Solvitur etiam in trigesies bis suo pondere Spiritus Vini

Reetificati. In Aere humido deliquescit. Calori perle QSpolit is non

182쪽

mutatur; sed majore, quam Aqude ebullientis, adhibito, sublima tur. Decomponitur tam Acido Nitros O quam Vitriolico. Huro, expulso Acido marino, se basi ejus jungunt, & cum ea Salia Ammoniacalia constitUUnt , ab adhibito Acido denominanda. Contra, Athali fixum, tam Vegetabile quam minerale, & Vi ignis Terrae calcareae se Acido Marino uniunt, ad Alkali Volatile expellunt; quod ita concretum obtinetur. Sal AmmoniacUS cum Calce mixtus,& Distillationi subjectus Alkali Volatile largitur magis causticum , semper liquidum , quod Nares sortiter serit , & in Osfidinis sub Spiritus Salis Ammoniaci Volatilis urtim i, Vel caublici titulo prostat. Plures praeterea Substantiae Metallicae hunc Salem decomponunt,& sub omni Decompositione a liberata volatili Bassi percipitur odor

Ab aliquot retro lustris hic Sal Brunsvigae paratur. Ibi in Panes conicos, Ut Saccharum pyramidate efformatur; purior, albisssimus est, &, teste SPIEI MANNO, minorem proportionem Athali Volatilis

continet.

Vires habet leviter stimulantes, incidenteS , atten Uantes, aperientes , & antisopticas: hinc utilis est in Viscerum Obstructionibus& omnibus Alorbis a Vasorum inertia & Aluco spisso pendentibus. Ad scrupulum unum alterumVe per Sudores, Vel Urinas agit: in ordosis purgat: ad tres quatuorVe draginas exhibitus excitat Vomitatum. Famam habet in Febribus Intermittentibus, & , attentis dictis dotibus , & intermittentium natura, plerumque meretur. Optime Cortici Peruviano jungitur, dum fuganda Febris est, & tamen Vis cerum Obstructiones Corticis usum suspectum reddunt. Sanguinis Coagulum impedit. Externe ob vires antis plicas Gangraeme opponitur. In Gargarismatibus adversus Anginam mucosam & Lingine Paralysin laudatur.

Tamquam res ivens & discutiens applicatur Tum0ribus frigidis. Celeb. PL K pr scribit ad Scabiem.

183쪽

Hi tituli proprie significant Salem neutrum , natiVUm, e VaritSFontibus nominatim ex ADglico illo Urbi Eps mensi vicino , e 'aporatione obtentUm, coni tantem Acido Vitriolico unito Terra: omnino particulari, tenuissimae, levissimae, & albissimae , quae, ad Jundio Alkali liberata, Magnesita Anglicana dicitur, & tam natura Mam praestantioribus viribus , omnino diversa est a Magnesia illa ordinaria , quae e Lixivio Nitri, aut Salis communis, post horum Salium Crystallisationem & ablationem , obtinetur. Sal Epsomeniis albus, pellucidus est crystallis re Stangularibus prismaticis Salem Glauberi semulatur , & saporem praebet salinum , parum aerem, amartim, non adstringentem. Aeris humiditatem attrahit. Fullate nus in Spiritu Vini rectificato; sed in sequali pondere A Uza, prN-cipue ebullientis, lacile solvitur. Ejus Crystallisatio magnam Aquae quantitatem requirit nam igni expositus primo liquescit; dein continuato calore, & evaporata Crystallisationis Aqua , concrescit in massam albam , Opaeam, spongiosam, friabilem , quae dimidium

fui ponderis amisit, & denuo in Aqua solvi potest. Et in ossicinis passim substitutum prostat miXtum salinum, post

Salis marini Crystallisationem & ablationem ex ejus Aluria obtentum, quod constat Sale Gla uberi, Sale communi, & Sale eX Acido Marino& Terra calcarea facto; vel merum Sal Glauberi, cujus Crystallisatio , ne fraudem proderet, de industria turbata est. Facile tamen hae substitutiones dignosci possunt: nam At ali Solutioni genuini Salis epitomensis adjectum eamdem turbat, & quantitatem Magnesiae Anglicanae adhibito Sali proportionatam praecipitat: cum vero Salem Glauberi non decomponat, ejus Solutionem non immutat. Idem, Solutioni Salis e residua Aluria Salis marini obtenti additum, de- componit quidem Salem marinum Bassi calcarea , & ferram albam

dejicit; sed paucum est, neque adhibito Sali proportionat in , &diversae indolis Praecipitatum.

184쪽

Sal epsoniensis ad unciam unam , aut unciam unam & dimidiam exhibitus mite, semper tutum purgans est, cui plurimae Aquae me- dicatse vim Alvum laxandi & suam Celebritatem debenti In minoridosi tutissimum Alterans est, quod, ut alia, pro diVersis circumstantiis, hic non notandis, per diversas vias agit. SAL SEDLII ZENs1s ab Epsoniensi origine, non Natura, diversUS est. Clarissimus Coi AEN1Us anno 177s. Academiae regiae Scientiarum& elegantiorum Litterarum Berotinensi retulit , & chemicis Experimentis probavit, magnam hujus Salis quantitatem quotannis in Comitatu astensi , prope Vicum Canal dictum, e Telluris superficie emorescere.

Est Sal persecto neuter constans Acido proprio Marino dicto,& Athali particulari, quod Athali Marinum , vel Minerale appellatur. Dotes externas exhibet sat notas. In figuras regulares, semper cubicas, crystallisari potest. Solviter in ter suo pondere Aquae , tam frigidae, quam ebullientis. In Aere humido liquescit Igni, etiam Violentissmo , expositus non decomponitur, sed primo decrepitat id est , ejus Crystalli cum fragore in frusta diffliunt; post audio Igne funditur, eodemque amoto concrescit in solidam albam massam, quae parum sui ponderis amisit: ut hinc constet parcam esse Crystallisationis Aquam. Sal sedativum , Acidum nitrosum & vi triolicum, eaepulso Acido marino , se ejus basi uniunt posterius cum ea Salem Glauberi constituit. Obtinetur ex Aqua marina , & Fontibus salinis ope EVaporationis , quae in calidioribus Regionibus solo Sole , in frigidioribus Igne promovetur; vel jam sub forma solida eruitur e Terrae visce ribus in variis Regionibus: tunc Sal P silis, Vel Gemm e VocatUr.

Utrumque iteratis Solutionibus & Crystallisatione a sordibus, Sale Glauberi, quem semper continet , aliisque depuratur.

185쪽

Cibis adjectus eorumdem saporem eVehit, non mutat; Stomachum ad munus exstimulat, comestorum & humorum in primis viis nidulantium viscositatem corrigit; antisepticus est. Ob has dotes tam necessario Culinas nostras ingreditur , ut ejus penuria si inestissimos tandem morbos producat. Ut alii Sales neutri vires incidentes pos sidet; sed os siccat, & sitim creat. In majori dossi, ut Sal Epso-niensis, Vires purganteS edit.

Externe putredinem arcere quotidiano usu notum est. In minori tamen dosi eam potius accelerare docent Experimenta clar. PRINGLE , MACBRIDE & GARDANE. Fomentis adjectum Sugilla tiones discutit, contusiones curat. Stimulandi ergo Enemata in greditur.

Sub hoc nomine e Persia & Turcia adseruntur Radices bulbosae, Epidermide orbath plerumque sphaeroideae; Variae magnitudinis compactae, durae, hinc inde corrugatae ; coloris albi, Vel faVescentis; subpellucidae ; odoris nullius saporis farinacei, mucilaginosi, ut Gummi Tragacanthi Earum septem octavae partes aquosis Menstruis, & juvante Calore, solvuntur in Alucilaginem. Pertinent ad Plantam, quae orchidis species est, & LINNaeo Orchism0rio dicitur. Collectae Radices, teste GEOFFROY , detradia craticula, Aqua paulisper decoquuntur; dein eXsiccantur. Ita Ventricoste manent, & subpellucidpe sunt. Radices Satyrii, seu Orchidis nostratis methodo celeb. ΜΟULT & PERCIVAL praeparatae easdem dotes &vires habent. Persae analepticas, aphrodisiacas eis vires tribuunt. Has non Videntur possidere ; sed copiosa sua Muci lagine egregie demulcent,& obvolvunt hinc in Morbis, ubi acres Humores in OlVj, aut solidae partes adversus qualemcumque Stimulum delendi debent;

186쪽

Tussi &c. optime praescribuntur. Leve Nutrimentum, Hecticis &Ρlitisicis utilissimum praebent. Earum Mucilago multum laudatur adversus Morbos convulsivos Infantum

SALVIAE HORTENSIS MAJORIS, seu LATII OLIAE Folia. De Lia

deren vari gemeene Salle.

SALVIT HORTENSIS MINORIS seu ANGUSTIFOLIT Summit

tes & Folia. De Toppen en Ala feren i an kleine Salle. Promiscuus in os cinis harum specierum usus est posterior tamen dotibus eXternis praestantiores vires spondet. olei essentialis Viridis paream quantitatem largiuntur. Vires optimo Spiritu Vini redhificato extrahuntur nam extractum aquosum leviter tantum amarum & adstringens est ; spirituosum aromaticum praeterea, camphoratum. Has Plantas ab accolentibus Busonibus Venenatas reddi fabula est. Ob Insecta tamen in Foliis nidulantia subinde periculosas fuisse , hinc ante usum lavari debere, a cl. RUI TY

notatur.

Salviam Veteres Materiae medicae Scriptores a Samando nomen perhibent recepisse eorum aliqui eam Herbam Sacram appellarunt, eamdemque tot encomtis celebrarunt, tantisque viribus praeditam Crediderunt, Ut mirarentur, cur moreretur homo, cui Samia crescit in h0rto. Praecipue adversus Venena , Pestem , aliosque contagiosos Morbos, tamquam praestantissimum & vix fallens prophylacticum& alexipharmacum Remedium laudarunt donec tandem Observatio sensim praejudicium excusserit. Remanserunt ergo stimulantes, calidiae , nerVime, leviter adstringentes, in Morbis frigidis , praesertim Uteri, Pulmonum, Generis nervosi, utiles Vires. Ab illustris ro . SWIETENIo prpescribitur ad sudores nocturnos a laxitate poli Morbos relicta pendentes, & in Buxu seroso Mammarum post ablactationem superstite.

187쪽

Usu externo discutit Tumores frigidos, indemata. In Gargarisnmate lautatur ad Aphtas, Ulcera oris &c. Antis eptica est nam Carnem diutius quam ipse Peruvianus Cortex, a Putredine arcet. SAMBUCI Folia, Flores, Baccae & CorteX. L e Gladeren , Bl0emen, Neoteu Bast Dan den Vlierb00m. Folia de praesertim .purgant, minu8 tamen quam CorteX medianus. Extus laudantur ad dolores Haemorrhoidum , Erbmipelas, Combustiones, & Ulcera Phagadaenica. Fl0res Volatili, Jeviter aromatico gaudent principio, quod Distit latione cum Aqua elevatur, & spirituosis Menstruis extrahitur. Id sub umbra Sambuci decumbentibus. soporiserum esse , & noeere perhibetur: ut apud LINNAEUM.& in Mi ellaneis Curio sis Febrium hinc ortarum EXempla prostent. Eodem principio Vasa blande eX-stintillant, & Humores resolvunt Interne itaque SudoreS moVent,&in Sero Lactis aliove Vehiculo infusi Commendantur ad Morbos a perspirabili retento, Erysipelas &c. I ac Νutricibus augere ET MUL

Extus discutiunt, resolvunt, anodini sunt , & Inflammationibus, Erysipelati omnibusque sere Doloribus Opponuntur. Baccae Succum continent antiphlogisticum , resol Ventem. EXsic

catae Grana ad res dicuntur.

6 rtex medianus ad unciam dimidiam asi impius purgat per Al-Vum in majori doli Vomitum excitat; in minori alterat, aperit, &per Urinas vel Sudores agit: hinc Hydropicorum Aquas qUandoque feliciter expellit, & apud Nostrates adxersus hunc Morbiam

Specifici Famam obtinuit. .

SANDARACHA. Vide ARSI FICUM. SAFGUIS DRACONIS. Di akenbMed. Ita Vocatur Substantia res nos a , seca, dura , si tabilis coloris extus obscure rubri , intus paulo vividioris; dum in PulVerem re-

188쪽

dacta est, sanguinei; odoris & saporis sere eXpers, quae ex India orientali in Alassis, seu Lacrymis ΟValibus, junceo tegmine tectis ,& Filo inter se nexis, ad nos transertur. Dum genuina est in Igne liquescit, inflammabilis est, & accensa Sumtum spargit leviter balsamicum, stibacidum, non ingratum. Solvitur tota in Spiritu Vini Rectificato; nullatenus in Aqua . Cl. FOTHERGILL Iu Medicat Observations and Inquiries. Vol. I. Speciem hujus Medicamenti e Gambia allatam describit, cujus minora Frusta pulchre pellucent, quae saporem magis adstringentem prodit, & in Aqua tota solvitur. Haec , si ad di os perveniret, ad usus medicos praestantior foret. Species, quam hic descripsimus , stillat e variis Arboribus. Inter illas una COMMELmo Draco Arb0r Indica silliqu0 a , pvuli Dii0 ;LINNAEO Pterscarpus Draco dicitur. Ex hac origine & Colore Ale

dicamentum nomen recepit.

Plerumque Minio , Bolo armena, & variis Resinis adulteratus prostat. Qui in Tabellis extus & intus splendentibus, unciam unam alteramve pendentibus ex Hollandia praesertim adsertur, Videtur fusionem subiisse, & constat variis Gummatibus cum genuino Sanguine Draconis miXtis. Igne, vel Solutione in Spiritu Vini reditsi cato fraus detegi potest. Haec Substantia , tamquam adstringens, ad Hpemorrhagias , Diar-redas, Gonnorrhaeam, Fluorem album &c. passina laudari solet; sed, cum aquosis Menstruis non solvatur, hinc Sanguinem nostrum

subintrare nequeat, quid inde boni sperari potest 3 Absurdissimae in

casu ab alto commendari SPIEI MANNUS notat. Ergo, nisi quis eam pro Dentris riciis servare vellet, sine damno e Materia medica ejici posse credimUS.

SANICULT Folia. De Ala feren Dan Sanihel os monti ruid. SANTALUM ALBUM. I it Sandelastit. Ita vocatur Ligntina ponderosum , ex India in magnis frustis allatum, quod omni dote ad Santalum citrinum mox deseri.

189쪽

rectaS. Vix ad usus medicos adhibetur.

Est Lignum durum, solidum, ponderosum, coloris citrini, fibras exhibens rectas; odoris, praecipue dum fricatur, Vel raditur , fragrantis, aromatici , grati. e Moschi & Rosse odoribus compositi; saporis, dum diutius masticatur, amaricantis, resinosi, subacris &non ingrate stimulantis. Dis illatione cum Aqua largitur unam seXagesimam quartam olei fragrantissimi, frigore ad Balsami consisten tiam coeuntis. Vires in resinosa parte prsesertim haerent ; nam Spiritu Vini rectificatissimo optime extrahuntur. Tinctura haec spirituosa flava est, eaque inspissata Balsamum praebet coloris bru-nei, odoris grati, ad Balsamum peruVianum accedentem. Adfertur ex India orientali, & pertinet ad Arborem , quae incolis Sercanda dicitur. Rusdem Arboris Santalum Albiri alburnum' esse ; Flavum Medullam aliqui assterunt. Alii duo liseu Ligna eX eadem quidem Arboris specie; sed album e juniori; flavum eX an nos ori desumi, hinc posterius colorem magis evectum habere, &dotibus praestare, ContendUnt. .

Ob vires stimulantes , analepticas, sudoriseras , quas , testibus oleo essentiali & Tinctura spirituosa, reVera possidere videtur, ab Arabibus in usus medicos receptum est: sed cum alia plura eaque praestantiora hujus Classis Medicamenta possideamus , & prpeterea non raro aliis Lignis adulteretur , ejus usus sensim exiluit, nec

meretur reduci.

SA TALUM RUBRUM. R00d Sani horit. Adsertur etiam ex India orientali, & Medulla est Arboris, quae Indigenis Pontoga , vel Pant0ga dicitur. Fibras habet hie rectas,

190쪽

illic crispas. Compactum est, ponderosum , ut Aquae injectum illico fundum petat. Coloris est eXteriUS e rubro nigricantis, intus sata guinei. Odorem ViX ullum; saporem leviter adstringentem, & dum diu masticatur, subaerem prodit. Tinctura spirituosa intense rubra est ; aquosa subflaVa Hoc Criterio , ut etiam pondere & solidit te, a Ligno Arestitio, cujus Tinctura aquea intense rubra est , & quod ei passim substituitur, distingui potest Adstringentes , roborantes , in Haemorrhagiis , nimiis Sudoribus aliisque profusioribus Evacuationibus utiles vires ei adscriptae sunt. Nos e Pharmacopaeis expellendum , & omne Tinctoribus ceden

dum credimUS.

SANTONICI SEMEN ; SEMEN SANCTUM ; SEMEN CIΝT ; SE MEN LEDOARIIAE; SEMEN CONTRA VERMES, vel simpliciter

SEMEN CONTRA . murm aad. Sub variis his nominibus prostant Semina parVa , oblonga, e pluribus Tunicis squamosis facta; coloris viridescentis; odoris balsamici, fortis, nauseosi; Saporis amari, subaeris. Tam aquosis quam spirituosis Menstruis Odor & Sapor extrahitur. Stipites, Arenulas aliaque heterogenea plerumque admixta gerit: quin additis Variis Seminibus quandoque sophisticatur.

Adsertur ex Oriente; sed nondum praecise constat, cujus Plantae productum sit: teste enim CARTHEUsERO multi recentioris aeviis Scriptores hanc Plantam Absynthii speciebus accensent, eamqueri eum CASPARE B HINO plerumque A Futhitim Santonicum Pu- daictim O Alexandrinum Vocant. CLEVERUS , D. DE JAGER & COmis plures alii eamdem inter Abrotant species reserunt. Immo non-- ΠUlli Uti V. g. I TMULI ERUS , Semen Cinae moderntim neqUO- Absynthii, neque Abrotant Santonici; sed Tanaceti Semen esse,

Tam ana Carminativum, Roborans , Emmenagogum, & prae sertim tamquam Antillelmintidum, nec immerito, praescribitur

SAPO

SEARCH

MENU NAVIGATION