Pharmacopoea Gandavensis nobilissimi Senatus jussu renovata

발행: 1787년

분량: 482페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Vires tam spirituosis , quam aquosis Menstruis eXtrahuntur , &Extracti aquosi unam quartam, spirituosi unam OctaVam CARTHEU-sERO & ΝEUMANNO dederunt. Saepe Foliis his alexandrinis substituuntur tripolitana , qUM majora sunt, Viridiora, fine terminantur magis obtuso, & odorem habent debiliorem; a', italica, majora, rotundiora, tenUiora , fragiliora, magnis Venis distincta; 39 nr0kana, angustiora, longiora, acutiora. Tres hae species Viliores censentur: pertinent tamen ad eamdem Arbusculam, LINNAEO G silam Sennam appellatam, eadem fere Principia largiuntur, & viribus ad Sennam alexandrinam tam . prope accedunt, Ut aliqui, inter quos eminet LINNAEUS , male postponi asserant. Folliculi sunt Capsulae seminales, semiiunares, compressie , Viri, des, plura Semina oblonga, nigricantia includentes. Saporem FO-liorum , sed debiliorem habent; odorem vix ullum. Reliquis dotibus vix disserunt. Tam Folliculi, quam Folia familiarissimum Purgans constituunt, &prsesertim praescribuntur in Decocto, quod tamen per se ingrati odoris & saporis est. Haec vitia aliqui additione Foliorum Λcro-phulariae aquaticae corrigi Volunt: melius & certius odor leni coctione; sapor addito Aromate emendatur. Saepe tormina producunt. Id non a Stipitibus, ut passim creditur, sed a Resina Intestinis adhaerente pendet, & multum praecaVetur, si in majori quantitate Vehiculi decoquantur. Protractiorem Coctionem non serunt

Est Radix Plantae perennis in Virginia I Carolina crescentis, quae Aristolochipe species Videtur, atque hinc LINNAEO AG ἶ0Mcluasipentaria dicitur. Multae tenues sibi illae e communi capite emissae

hanc Radicem constituunt. Dum ad n0s adsertur ei uine inde

202쪽

Plantae solium adhuc adharret. Coloris est extus brundi, intus sta-Vescentis; odoris aromatici, eamphorati , ad Valerianae Radicem accedentis, sed gratioris; saporis amari , calidi , aeris. Hae dotestam aquosis, qUam spirituosis Menstruis extrahuntur ; Tinctura spirituosa aquosa tamen acrior est. Olei essentialis acris parcam quantitatem largitur Circa medium praecedentis saeculi , tamquam praestantissimum :Alexipharmacum, ad nos allata esst. Ab Americae Incolis, tam introsumpta, quam extus adhibita, adversus Venenum Serpentum summis encolniis celebrabatur: hinc Videtur nomen recepisse; sed de hac virtute dubitamus. Ob vires aromaticas & antis plicas, quas certo insignes possidet, laudatur a celeb. PRINGLE in Febribus exanthematicis & malignis, ubi vis Vitae exstimulanda est: sed monet ipse clarissimus Vir ob vires calidas in parciori dosi debere praescribi Fatetur Celeb. CULLEN1Us se optimos hinc inde hujus Medicamenti effectus observasse sed notat simul in mere nerVOsiis sebribus noce re, malignas rarius occurrere, aliaque dari minus incendiaria , quae tutius adhiberi possunt; ut asserat demum, se ab ejus usu omnino destitisse: Aliqui adversus Febres intermittentes. utiliter Cortici peruviano jungi asserunt. Nec desunt, qui tantam, vim subrifugam ei attribuunt, ut non raro quartanas pertinacissi mas, frustra etiam adhibito Cortice, percurare contendant. Virtus diaphoretica, quae passim ei adscribitur, pendet ab Aromate. WILLISIUs commendat ad Motus conVuls1VOS. SERPYLLI Folia. De Ela feren i a Pilden Thym.. Virtutem habent aromaticam, ad Thymum Vulgarem accedentem, sed debiliorem: sine damno itaque exulare posset: nisii quis Ob vim specificam , qua, teste L1NMEO, Ceῖhalaeam a Crapula inductam

tollit, retinere Vellet.

SESELIS VULGARIS , seu SILERI MONTANI, vel LIGUSTICI

203쪽

Aromaticis his Seminibus multa alia sine damno substitui posunt:

SIMAROUR E Cortex. De Ahi et an SiΠrarouba. Est Cortex Arboris in variis Americae meridionalis locis crescentis, sed necdum satis bene dis ines pr. Adfertur in frustis latis, longis, in lacinias divisis, fibrosis, tenacibus , quibus Pon raro porrtiones Ligni albi, levis, inspidi adhaerent. Extus leviter rugosUS est, coloris favescentis, intus pallidioris odorem habet nullum,

saporem amarum. Vires Optime Aqua eXtrahuntur coctione eamdem lacteam, spumosam reddit. Hoc criterio ab aliis Corticibus, quibus quandoque adulteratur, dignosci poteli. Cum Vitriolo Martis nullam adstringentiam prodit. Tamquam Specificum adversus Dysenteriam anno 1713. e Guianain Europam allatus est. Medici galli in epidemica Dysenteria anni I7I8. eum jussu regio primi tentaminibus fili ecerunt, & ejus Virtutem laudarunt: hanc postea plures celebres Viri non solum confirmarunt, sed & addiderunt, hoc Medicamentum specifica qdadam vi Morbi fomitem corrigere & eliminare nullatenus Vero adstringendo agere. Considerata varietate Dysenteriae ab ObserVatoribus allata specifica haec vis dissiculter concipitur. Datur sub forma Pulveris ; Vel dragmae duae in duabus Aquae libris decoquuntur, ad tertiae partis consumtionem, & tertia quaque hora Unciae quatuor exhibentur. Non obstanto hac celebritate candida fatemur, nos pluries in Dysenteria annorum 178s. & I782. hOGDecoettim, praemissis strenuo evacuantibus, tentase, idemque nihil nobis essecisse. Vires Medicamentorum tam densis mersae adhue la-

204쪽

tent tenebris, easdemque stabilire res est tot dissicultatibus, tot erroribus obnoXia, ut saltem suspicari liceat, hujus Corticis effectus necdum satis bene eVictos esse, & ejus famam praejudicata hactenus niti opinione. In magna dosii Vomitum excitare , & AlVUm potenter solvere scribitur si fides relatis, ad tantam dosin Guiani exhibent se illi morbi somitem sorte felicius, quam quovis alio Remedio, expellunt. Turbis vero hac methodo excitatis perterriti Europaei Medici dos in correxerunt, & illam forto tum demum salubritatis punctum attigisse crediderunt , quando ineffcax facta est. Certe Guianorum methodus apud nos non satis probata Videtur, & a. Viris praejudicio liberis deberet repeti. Νostra dosis varios alios Alvi fluxus , Colicam habitualem , &Uteri Haemorrhagias scribitur curasse. Forte potius viribus alterantibus, quam roborantibUS. SINAPIS Semen. M laei dicta l. Nota haec Semina Distillatione cum Aqua oleum fundunt limpidum, acerrimum, Aqua specifice graViUS: eXpressione Vero ordinaria Oleum mite, inspidui , quo ablato, pasta remanet acrior. Laeti addita idem coagulant, & Serum largiuntur acre. Eorum vires optime aquosis MenstruiS OXtrahuntur. Introsumpta Stomachi fibras eXstimulant , & viscidum Gluten primarum Viarum parietibus adhaerens attenuanto hinc non inutile Condimentum constituunt. In majori dosi Vomitum excitant: dragma Una alterave eorum Pulveris id esticit; dum tamen integra Semina ad unciam dimidiam, vel integram assumpta non Vomitum, sed Alvum movent. In minori dos diureticam , vel diaphoreticam vim eXercent. Videtur eorum stimulus cito per totum corpus

diffundi, & in Νervorum Morbis a causa frigida ; ut Paralysi ,

Apoplexia &c.. merito laudari. Vi antiscorbutica Cocleariam aemulantur , celebri RUpellensium exemplo Ob hanc causam ad Hydropem , & adversus Febres intermittentes per se, vel cum Cor-

205쪽

tice peruriano ab aliquibus commendantur. In nimia copia asse sumpta sanguinem adeo attenuant , ut lethales Hamaorrhagias scribantur produXisse. Externo attrahUnt, reVellunt, rubefaciunt hinc Supplantariis frequentissimo adduntur. Tumoribus duris imposita eosdem disic tiunt, Vel eorum Suppurationem adjuVant.

Ra perperam Vocatur substantia alba, sicca, quae sub S JUammarum, Vel Lamellarum nonnihil splendentium & subpellucidarum forma ad nos transfertur. Tenera est , fragilis ; saporis pinguis, mitis; Odoris proprii , levis, non ingrati. aetate flavescit , & fit rancidum. Hoc vitium tamen Lixivio ali alino & Spiritu Vini auferri potest. Minimo calore funditur, & facescit in Verum oleum, denuo concrescens Calore evanido. Sulphuri uniri potest; inflammabilis est Aquae connubium respuit solVitur omnibus oleis ,

Mucilaginibus, Vitello Ovi. Duabus posterioribus substantiis juncta Aquae miscibilis sit. Cum Saccharo subaeta , affuso aquoso Vehibculo , separatur. Spiritus Vini rectificatissimus parum olei subtilioris extrahit, reliquam substantiam intactam relinquit. Hoc prpe aliis Pinguedinibus peculiare habet, quod Athali parum in eam possit, & quod Dillillationi su edta , tota sine vestigio stro Empyreumatis, sub sorma materi e butyraceae, traBseat.

206쪽

Desumitur e Cerebri & Medullae spinalis Balaenarum oleo, in quo ex Animali exempto Velut in Crystallos concrescit Liberatur ab admixto oleo heterogeneo additione Lixivit aviatici, Lotione &c. Recens vires habet demulcentes, relaXantes, ObVolventes, ab aliis blandis oleis non diversas ut eadem, rancidum factum etiam irritan8, acre, Venenatum est. Reliqua encomta imaginaria sunt.

SPICA VULGARIS , seu LAVENDULA ANGUSTIFOLIA. Vide LAVENDULA. SPICA NARDI. Vide ΝARDUS INDICA.

cens in America meridionali & praesertim in Brassilia. A clarissimo BROWΝE , qui primus Plantae Iconem dedit, & eamdem Europaenotiorem reddidit, appellatur Splesia quadrisiosia, picis terminalibus. A multis saeculis tamquam potentissimum Remedium adversus Vermes, praesertim Lumbricos, apud Indigenas celebris erat. In hunc Orbem allata, & europaeorum Medicorum tentaminibus subjecta hanc famam videtur sustinuisse ut dolendum sit, Re-- medium, adversus Morbum quaelibet nota saepius eludentem, hactenus in nostris Pharmacopoliis non inveniri. Integra Planta ad hibetur. Cl. DA LAERGI Medici sueci methodo prpescribitur in pul- Vere ad scrupulum unum ter de die; vel ad triplam quantitatem in Infuso , quod addito Saccharo & Succo Limoniorum gratius reddi potest. In ejus usu pergitur per quatuordecim dies, & omni triduo Agro lene purgans exhibetur. Dicta dosis perpetuo, etiam sub Febre & Convulsionibus, innocua visa est major oculos ob nubilare , somnum indueere , vehementer sursum deorsumque exacuare scribitur.

207쪽

Est Planta perennis crescens in Carolina australi, LINNAEO Caula tetragono, soliis omnibus Og Ultis distineta adeoque cUm praece denti , quamvis etiam, Ut illa, Ob Vires antlhelminticas celebris sit, non confundenda. Νon Obstante fama, necdum etiam ad nos delata est. Videtur priori essa cacior esse, & fatentur LINNINO & GARDEN, celeberrimi in hujus Plantae patria Aledici, se certius Remedium antillelminticum non cognoscere. Ejus Radix praesertim in usu est Prpescribitur vel in pulvere ad unam alteramVe dragmam, vel in Infuso aquoso ad duplam triplamve quantitatem. Hoc Saccharo, vel Lacte tam gratum reddi potest , ut ab Infantibus facillime assumatur. In majori dosi vomitum excitare; in minori, Ut Rheum, Alvum laXare scribitur. In quocumque casu , etiam in Febribus tuto eXhibetur, & Vertigo, Caligo oculorum eorumdemque Μο- tus conVulsi Vt, quae symptomata quandoque produxisse sertur,

brevi cessant, vel adjectis paucis guttis olei cujusdam essentialis

praecineri possunt.

SPONGIA. 5 ORS. Est substantia levis, mollis, fibrosa, tenax, compressitis; coloris fusci, vel favi; odoris proprii, piscosi; saporis vix ullius. Frusia . cIhibet Variae magnitudinis, quae multis foraminibus, plus minus magnis , totidem canalium undique Spongiae fabricam percurrentium orificiis, perforata sunt. Liquori immissa his canalibus eumdem haurit, & intumescit. Spongia peculiarium Vermium opus & domicilium es , & consequentur animalis originis; probantibus id non solum rerum naturalium Indagatorum Observatis; sed etiam chemica Analbisi: nam

Distillationi subjedia magnam quantitatem Athali volatilis largitur,& in Cineres redacta multum Athali fossilis. Rupibus accreta in Mari taeditcrraneo praesertim jAVeBitur.

208쪽

Spongiae ustae usus antiquus est. Vis resolvens ei passim adscribitur, & ad Strumas etiam apud nos famam retinuit. Praescribitur ad scrupulos duos aut draginam quotidie. Quod potest soli Salividetur debere. ARNOLDUs DE VILLA NOVA , qui primus eam in hunc scopum laudaVit, lunae phasibus ejus usum accommodandum voluit. Cautela haec nostri saeculi non est. Quidquid aliqui de viribus internis probare nitantur ejus usuSexternus nobis magis rationalis Videtur. Utiliter , ut Agaricus , vulneratiae Arteriae ad sistendum Sanguinem imponitur. Cera praeparata , multum compressa, dein figurata , ob Vim intumescendi, dilatandis Vulneribus & Ulceribus immittitur. Rus Lamellae latis& multum suppurantibus ulceribus, ut Puris tenuiorem partem imbibendo ejusdem absorptionem impediant, optime imponuntur. Vide Medi at observations and inquii ies. Vol. II. SI ANNUM. Est Metallum colore albido & splendore Argentum aemulanS, Ut Plumbum, molle , malleabile, ViX elasticum , ViX sonorum odoris, Ut etiam saporis, proprii, sed Vix notandi. Dum flectitur Stridulum sonum edit. Omnium Metallorum levissimum est nam in Bilance hydrostatica septimam circiter partem sui ponderis amittit. Igni commissum citius etiam, quam Plumbum, & ante candescentiam funditur; odorem emittit sulphureUm, alliaceum, arsenicalem, & mox pulvere tegitur gryseo, qui Calx Stanni est, Iaddito Phlogisto denuo in idem Metallum redire potest. Stannum cum Nitro Igni expositum infammatur, & detonat. SolVitur omnibus Acidis; optime tamen Acido marino & Aqua regia. Ab his Menstruis adjecto Alliali liberatum vocatur Magiserium Stanni. Aceto solutum, dein in Crystallos redactum appellatUr Sal ovis. Omnibus Aletallis uniri potest iisque ductilitatem demit; pnesertim Auro & Argento. Tam arctum cum Arsenico, quamvis volatili, connubium contrahit, Ut numquam posthac, nisi forte Solutionem Aqua regia & Crystallisatione, ab eo separari possit. Ob hanc

209쪽

rationem hoc Metallum, cum omnes sero ejus Minerae Venenosam hanc substantiam admixtam habeant, vix Arsenico liberum Occurrit. Eruitur in India, Germania, Anglia. Hoc ultimum passim optimum censetur. Constat tamen Experimentis cl. Virorum BAYEN &CAARLARD Stannum indicum in Insulis Malaca & Banda erutum purissimum esse , nec ullo Arsenico contaminatum. Omne sere, quod ad nos adsertur, Plumbo adulteratum est. Ob dicta aliqui omnem Stanni usum , etiam mechanicUm pro mensa & culina , suspectum habent. In Medicina vix adhibetur. Clarissimus Μ D laudavit tamquam Antillelminticum , & celeb. ALsΤΟΝ , in Medicat 'sos and Observations I l. V., praesertim adversus Taeniam. Non desunt observata , quae hanc Vim confirmant. Clarissimus Author hoc Remedium credit agere se interponendo inter Taeniam & Intestinum; ut sic Vermis minus adhaerens dato postmodum purgante facile expelli possit. Calx Stanni antihec licuni poterii ingreditur sed hoc Medicamentum , iners saltem, si innocuum, ejici debet. Pulverem Stanni tenuissimum, cum dupla quantitate Sacchari &pauxillo Vitrioli communis, oculo ad granum unum insatum commendat celeb. PLENCQUS ad deterenda Corneae Leucomata, additque hunc pulVerem magni BOEMIA VII arcanum fuisse. STAPHIDISAGRI seu HERBAE PEDICULARIS Semen. De Zaaden et an Kalter eper, of Luis ruid.

210쪽

PHAR ΜΛ COP ΕΑ quae jam nimis frequens in Europa Occurrit. Rus solia magna sunt

ovatas laeto viridia , glabra, in latas lacinias diVisa: odorem habent ad Sambucum accedentem, sed magis Virosum, narcoticum; saporem

amarum, subaerem.

Omnes hujus Stirpis partes venenatae videntur. Clarissimus GΜ IIN, qui in N0ν. AD. Natur. Cuiij. Vol. VI. historiam Venenorum vegetabilium Sueviae Indigenorum impertiit , collectis undique Observationibus, sequentibus verbis Stramonii noxas describit se Vegetabilis hujus & herba, ejusque vapores in conclavi clauso

exhalantes, & sores, & fructus, semina, praecipue eorumque torrescentium eXhalationes , nunc malo dolo , nunc CX imprudentia ingesta, in Asia & America, seque ac in Europa, pro alia atque alia dosi, forma, mixtione , corporis, in quod recipiuntur , constitutione inebriant, memoripe cXercitium aut suspendunt aut tollunt deliros , amentes , insanos, quin rabiosos reddunt homines ; Sagarum somnia inducunt Con- Vulsiones. Tremores , Sudores frigidos , Sopores , Tendinum plerumque subsultibus stipatos, ipsum Morbum attonitum excitant; artuum vigorem, mobilitatem & sensibiliatem supprimunt, vel delent; siccitatem & sitim creant intolerabilem; vires cordis mirifice minuunt; sensuum aut aciem obtundunt aut exercitium tollunt; Vertiginem, praeternaturalem pupillae eamque refractariam dilatationem, oculorum scintillationes', rigores & loquendi impotentiam, nunc immodicos in uniVerso corpore ardores , nune membrorum frigus generant; nonnumquam etiam inanes Vomendi conatuS , atque in regione ventriculi pruritum ad scalpendum excitantem , temporarios abdominiS tumores, atroces capitis dolores, faciei rubores, menti horrorem , impudentissimam libidinem, dentium stridorem , inspirationem diuturnam, exspirationem celerrimam inducunt, atque haud rato subito vel brevi tamen temporis spatio occidunt. Externe etiam oculis im

posta ejus folia tristissimam 'pillae produXere paralysin

SEARCH

MENU NAVIGATION