Aphorismi Hippocratis graecè et latinè vnà cum Galeni commentariis Nicolao Leoniceno Vincentino interprete. Necnon Ioan. Signoreti, ... Excerpta aphoristica, cum symbola. Accesserunt adnotamenta marginalia ..

발행: 1668년

분량: 854페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

aeto Gah in Aphori Hipp.

euacuatio minor est quam pro medicam emti purgantis efficacitate. Si vero quispiam . voluerit bis mense, aut semel omnino al- irem ea uti, veritus ne superfluitatum multi. 'tudo aggregetur , praeter id quod nocebit, Icorpora etiam in malam trahet consuetudi- nem.Alimenti siquidem pars una velut sero. sa est & humida, quae ipsi gratia distributio- nis admiscetur. Altera vero est veluti fuliginosa superfluitas,quae in pluribus cibis detorioribus continetur:& naturae operationem isubterfugit,ut neque assimilari corpori, quod inutritur,neque agglutinari queat. Hae igitur lomnes diebus singulis sunt evacuandae : verum magis in siccis constitutionibus eua. cuantur , quam in humidis : atque ideo has l. dixit esse salubriores.

. . . .

ex partesunt, febres longa , alui pro ui β,

222쪽

comment. Liber III. 21 I

pstressines, morbi comitiales,stapoplexi ε, is Anginc. In siccitatibus autem rabitudines, lippitudines, articulorum dolores, pillicidia uri-dssicultates intestinorum.

- Febres quidem longas ex niultitudine fisri humiditatis , minimὰ mirum : siquidem aegroti ad morborum solutionem egent cOetione : plures autem humiditates non nisi in longo tempore concoqui possunt. Accedit ad hoc , quod frigidiores & magis pitui- tofi generantur humores in multitudine pluuiarum : sicuti contra in siccitatibus biliosiores : Quare in temporibus pluuiosis propter id febres erunt diuturniores: in sicincitatibus autem aeutiores. Neque extra rationem est , quod alui profluuia in temporiabus pluuiosis eueniant, quism humorum s Perabundantia per aluum expurgetur : sicuti etiam quod timem temporibus putredines fiant : quoniam perspicuum est , humida siccis magis esse putredini obnoxia: morbi autem comitiales & apoplexiae ex pituita ortum habent. Angina autem fit nonnunquam superfluitatum multitudine ad D ces collecta:fit etiam magna ex parte fluxionibus ex capite firmatis in faucibus. Quod

autem in pluuiosis temporibus tum aliae fluasio

223쪽

suxiones, tum maxime eX capite Veri ierites,

superabalident, manifestum, & dictum est anae saepius. In siccitatibus autem tabificos Horbos ait abundare,silippitudines,M articulorum passiones, & stillicidia urinae, M cli Rficultates intestinorum , satis ut mihi vide turὶ indistinctorum de hisce faciens sermonem. Morbi siquidem tabifici nominati. ad has duas sequuntur constittitiones , ad frigidissimam,ex qua nonnulla ex vasis quae stant in respirationis instrumentis, disrumpuntur: i& ad alteram , quae coniunctam habet Crim caliditate humiditatem, quarum ocCasione caput repletum mittit ad pulmonem in1κio nes Ad siccam vero constitutionem, RUGE Lecundum caliditatem & frigiditatem Datiara . liter se habet, omnia alia magis quam tabi- . tudines consequuntur. Quare mihi videritur' nonnulli suisse coacti per tabitudines , ocu- llorum vitium intelligere, ut sit sermo huitas lcemodi: In immoderatis autem siccitatibula lippitudines tabidae fiunt, hoc est, ad taberet

oculorum terminantur:vnde atrophia M sic. citas maior existit quam naturae conuenit etiam cum pupillae angustia: exiccatis videri licet humoribus, a quibus i a distenta me . 1 diocriter quidem, modum teruabat natu : . conuenientem: Plus Iero quam Oporteat, irr .l

224쪽

Comment. Liber Is I.

Misosam latitudinem extendebatur. Si vel o ipsas per se dici lippitudines intelligamus, verbum sicca, adiungemus. Di Ximus autem, prius causam, ob quam siccae lippitudines in maghis fiant siccitatibus .Quin etiam articu larum morbi ex fluxionibus quidem, nullo modo in immodicis siccitatibus fient : qui vero ab aliqua acritudine accidunt, cum c liditas immodica accesserit,tunc solum euenient. Qripsi gitur articulorum passiones in siccitatibus dixerit fieri , dignum est inquisi tione: Si enim immodica: ractae consumpserint articulorum humiditatem , difficilem motum ob siccitatem efficient, sorti ver, nonnunquam etiam dolorem:eam vero paD sionem, quae arthritis nominatur, haudquaquam efficient, nisi quispiam omnem articulorum dolorem ita velit nominare. AtquLspse in libro secundo Epidemiorum ita inquit : In AEno ρεμ famem qui leguminibus messebantur , infima habebam erura e qui orobos com debant , genuum dolores pati bantur. Non arthriticos, sed genua dolentes, sos appellauit. Quispiam ver5 fortassis dia Nerit,non unius articuli dolorem,sed multorum simul arthri in nominari : & iuxta hoα genua dolentes , nondum arthriticos ap

pellari. De morbo igitur qui arthritis nomi-

. natura,

225쪽

commem. Liber I rL. ars

quodammodo esse composita. Nam miscebatur bene temperatae constitutioni media inter immoderantia utramque, tam eam qua 'est secundum caliditatena , quam altera quae- 'est secundum frigiditatem. Cum vero concessum sit in doctrinis,simplices quidem fie-- .

vi intemperaturas eas, quae secundum unam qualitatem a modo naturae recesserunt, non simplices autem eas quae secundum plures: non sine ratione cum aer ambiens, ea quae

est secundum siccitatem & humiditatem oppo rione,fuerit male temperatus, in altera autem quae est secundum caliditatem Bigiditatem bene temperatus, simplicem di cemus esse intemperaturam. Hac igitur habita in omnibus consideratione, non est ob scurum quam fiet sermo prolixus dereli. quis constitutionibus, & qui paulo antea di Aus est de vesica. Nam urinae stillicidia fiunt propter acrimoniam urinae, & facultatis re- . tent tuae, quae est in vesica, imbecillitatem: quq rursus imbecillitas ex immodica intemperatura aliqua contingit. Cum vero octo sint immoderantiae,ob singulas earum debilis vesica erit: atque idcirco ad eam ivrinae' stilli ei dia consequentur. Quinetiam urina Tum acritudines a quibusdam fiunt intempe vaturis , di praecipue ab ea quae est secundum.

226쪽

sat in Aphor. Hipp.

caliditatem; tum autem ab ea quae est secundum caliditatem & humiditatem , tertio ab ea quae est secundum humiditatem. Fiet itaque & ob haec urinae stillicidium, demptis iis quae sunt propriae vesicae passiones , ad quas urinae stillicidia symptomatis ratione consequunturiveluti cum ob ulcus, aut erysipelas, aut abscessum in ea factum , vel inflammationem , aut tale quid aliud , urinae stillic, dium contigerit.Nunc enim non de his sermo existit, sed solum de illis quae aeris ambientis ratione proueniunt : sicuti neque de illis,quae ex malo victu habent occationem.

EF de urinae stillicidio sunt dicta,hae

. etiam a nobis dici in difficultate intestinorum oportet intelligere , de qua neque ipse idem cum Hippocrate sentio. Dissicultas enim intestinorum non simpliciter ad siccitates consequitur, nisi prius distinctio ad libbeatur : primum quidem ut sit summe exuperans siccitas, deinde ut aer ambiens secundum caliditatem & frigiditatem permu itetur . deinde & naturae corporum patientei considerentur. Non autem ita aequum est et Hippocrate dubitare,quoniam primus tanta artis constitutor, non totam perfecerit,ut d:

. . Diocle primum ,& Mnesitheo post. ipsuis, tum autem dc de multis aliis Medicis , Ut

Verar

227쪽

. Commem. Liber III. 21

veras' vias Hippocratis usurpantes , multa Particulatim elaborare proposuhre. Cum enim oporteret eos , si quicquam aliud, eam quae est de temporum constitutionibus contemplationem, ut paUlo antea proposui,corrigere,& totam elaborare:omnino contem plerunt. Nos vero hoc. facere aggrediemur proprio his dicato opere,si prius haec, quae prae manibus habemus, absoluerimus. - . XVII.

Suotidiana aurem e situtisnes, aquilonia quirim cogunt corpora , firmiora, or agiliora, coloratiora , is melius audientia faciunt, or aluos exiccant, or oeulos mordent: tr si pectus dolor aliquis prius obsederit , dolorem augent. Austrina dissundunt corpora , or humectant, auMirum obtundunt, capita aggrauant , is vertigines faciunt , oculis atque es 1 poribuo

228쪽

Cum frigidus ac siccus ventus sit aquilo; omnes quidem corporis consumit supci fluitates : robur aptem adiicit ipsis instrumentis,ex eo quod astringit,& in unum ipsa co- igit densando substanti m. Ob hoc igitur,ici-

. quit, omnia meliora fiunt seium naturae tum animae operationes. Nam animae quidem operationes ostendit per ea verba : agiliara, metiiss Naturae vero cum inquit:. cploratiora. Commune autem utrisque est,

firmiora. Et clarum est quod ex uno sensu auditus , veluti exemplo quodam , etiam de aliis ostendit. Haec igitur bona adsunt aqui- Ioniis constitutionibus,quibus maximὸ per fiuvi, tur qui sanum corpus habent,& ex his ipsis humidiores sunt. Adsunt vero & mala

quaedam hisce constitutionibus, verurn parua, & non similia malis quae austen affert. Cur enim non paru sint,& aluum cohiberi. ac morderi oculos, & praecedentes dolores Pectoris exacerbari Nosces autem manifestius ipsorum paruitatem australibus Com- Parans constitutionibus,quas dixit dissolue- Te corpora. Maximum enim est hoc malum ad opus omne , siue animae sit, siue ad vitam

Pertinens. . Non paruum autem etiam ma-

Ium est aggravatio capitis , & difficilis audi- vita. De vertiginibus autem quid dicere QEon

229쪽

Comment. Liber II L

Uportet Z utpote quae proximae sunt morbis comitialibus , & iis quos apoplexias nominant : vertigo enim est velut obtenebratio quae fit humoribus cum crata vapore per caput moto , & ideo praecedit epilepsam &apoplexiam. Sed & dissicilem,inquit,operantur & oculorum & totius corporis motum, praua aute sunt huiusmodi symptomata.So- εlum autem est in ipsis quoddam mediocre, quod alvos reddunt humidiores.Hoc autemessiciunt & alia omnia , maxime quidem propter humiditatem , verum etiam propter caliditatem Et quod in initio sermonis scribitur, melius fuisset ordinem commutare,ut primum quidem foret verbum humectant, secundum vero dissoluuns , deinde ea quae deinceps sequuntur. Quia enim humecta ni, ob hoc etiam singula alia operantur, conserente ad haec caliditate.Fiunt siquidem ope rationes per solidas animalis partes,quae verae sunt eius partes. Aggravantur autem αhae , quapropter etiam deterius operantur, Propter humiditatum excessum.

XVIII. '

230쪽

a 3 o Gal. in Aphori Hipp.

ν di οἰ γεροντες. το b λοιουον φθινοπωρου και σοὶ μεσοι Mini M.' Luanium ad tempora anni , vere quidem se prima asiate pueri . qui hos proxime se-' quuntur arate , optime degunt, is sani puni' maxime : Uate veνο , ct autumno aliquatenu senos : per reliquum aurem AEutumnum or emem, qui mediam atatem habent. Non solum in aetatibus, verum & in Omnibus aliis quae secundum temperaturam,uel

modi eὸ se habent, vel immodice, si quis sermonem in hoc loco Hippocratis examinauerit,uerum inueniet. Naturis siquidem, aetatibus , & regionibus bene temperatis , opti-inum tempus est, quod optimam habet temperiem : cum non egeant habitds sui permutatione,sed conseruatione : cum rerum Vnaquaeque a similibus quidem conseruetur, a contrariis autem transmutetur. Quare puerorum aetas ,& adhuc magis adoleicentium, haec enim est omnium aetatum optima vere - optimὸ degunt: eandem rationem obtinent quaecunque x et rςgiones , vel naturae sunt bene temperatae. Adiunxit autem veri prin-Heium aestatis Hippocrates, in latum etatendens l

SEARCH

MENU NAVIGATION