Aphorismi Hippocratis graecè et latinè vnà cum Galeni commentariis Nicolao Leoniceno Vincentino interprete. Necnon Ioan. Signoreti, ... Excerpta aphoristica, cum symbola. Accesserunt adnotamenta marginalia ..

발행: 1668년

분량: 854페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

Comment. Liber III. as I

tur sunt tenues quidam lumbrici, qui in parte maxime inferiore crassi liuestini gignuntur,& plurimi manifeste apparent in iumentis male cibum coquentibus d quorum ma- Iam coctionem foetor indicat excrementorum. Aliud vero genus lumbricorum est rotundorum,qui in superioribus magis intesti- generantur, adeo ut ad ipsum quando- que ventriculum ascendant. Multo vero plures hi , quam ascarides, gignuntur in pueris. Rarior autem est lumbrici lati generatio , qui & longissimus est, & tape per tota extenditur intestina. Vel um de hoc nullam fecit Hippocrites mentionem,quoniam neque eius erat propositum de omnibus agere passionibus quae mortalibus accidunt, sed de illis tantum quae singulis aetatibus accidunt. Ob hanc igitur cautam ipse, enumeratis iam di Ris , deinceps verrucarum genus , Quod Graeci acrochordonas vocant,& strumas, adiecit : qui morbi sunt soboles vitios succi

multi ad exteriora & cutem repentis.Omne autem ipsorum genus tubercula nominat , ita deinceps scribens et Acrochordones, 'ru - ubercula. Quaedam autem ex his praecipue tubercula nominantur : utpote quaedam sponte nascentes & subito inflammationes, quae celefrinae in altum attollun- .

252쪽

, si sal. in Aphor. Hipp.

.tur,& in acumen, & celerrime etiam supps. xantur , & plurima est horum in inguinibus& alis generatio: quoniam & in his partibus plures fiant ad enes , qui apti natura sunt tisuperquitates prompte excipiendas. Horunmorbus struma quoque est , non ex calida materia,neque ad suppurationem properan

te . sed pituitosiore & frigidiore praecipue

ad pubertatem, plurima ex hu , ct februi diuturna magis, is ex naribus profluuia san

Incipiunt quidem pueri pubestere post

annum quartum decimum. Qui autem pro lPE ad hanc aetatem accedunt, illi dici pos Iunt qui aut duodecimum , aut tertium deci ' mum , aut quartum decimum agunt annum, Neque enim est unus omnium certissimus terminus Pubertatis, propter caliditatem Sfrigiditatem temperaturae. Calidi enim ci. tius,frigidi vero tardius pubescunt .Laborant

autem pueri hi plurimis quidem ex morbi

ante;

253쪽

. commenti Liber II I. 2 s 3

antea dictis propter similitudinem tempera- tiarae , & praeterea febribus diuturnioribus, quam priores : non tamen aliquid dixit de his febribus, quae illa aetate superabundante verum ex eo quod nunc dicitur , manifestEostendit ipsas acutas esse. Alterantur enim Puerorum dispositiones citissime , propter corporis humiditatem,& naturaici potentiae -im uillitatem. Sanguinis vero profluuia ex naribus fiunt in tali aetate eonstitutis, quoniam hic humor in ea incipit superabundare et non quia plus de eo generetur quam Prius , sed quia nunc minus absumitur ex ipso, propterea qudd augmentum minus est hac aetate quam priore, ut ad corporis proportionem.

XXVIII.

Plurimi autem morbi pueriaia iudieantur, nonnulli quidem in quadragintu diebus , non nulli in squem mensibus, no vili vero in an.

254쪽

nω θρtem . quidam υero iam ad pubem arem frui vero permanserint , nes in tu bertate finierint , puerulis , aut foeminω ciam menstrua erumpunt , conphnescere eqnsum

Munt.

Si verbum , diuturni, sermoni adiectumesiet, melius foret: unde & nonnulli nomen morbi,de diuturnis tantum ipsum arbitrantur intelligere. Verum contra hoc sunt sermones tales , quibus ipse utitur in aphoris. mis. In acutis morbis raro , ct in principiis, uri medieationib- ,-Πnues υictin se in ovis semper passionibus , in acutis. Manifestum itaque ex his est , quod non de diuturnis tantum, sed etiam de acutis, proferre consueuit Hippocrates morbi nomen.Videtur tamen hoc in loco,aut de diuturnis mor- bis proferre, aut imperfectum sermonem protulisse. Nos vero ipsum supplentes dicemus ita: Plurimi autem pueris diutumia morbi iudicantur, nonnulli quidem in quadra . ginta diebus, nonnulli vero in septem mensibus, quidam in septem annis Ex diebus au- . tem , quadragesimus, morborum diuturnorum primus est iudicatorius , vltimus veroe eorum qui ex transitione sunt acutorum et sicuti etiam supra notauimus. Quicunquo

vero hunc transcendunt numerum , secun-

255쪽

Comment. Liber II L as

Alim septenarij rationem habent iudicium

non septem iam diebus connumeratis, sed primxlm quidem mensibus,deinde annis. En quidem quod qui hoc tempus transcendunt, . ad quartumdecimum ' annum pel ueniuntk est manifestum. Nam secundus septenarilis hoc completur tempore:& alias in pubertate magnae fiunt corporis commutationes:inisceminis maxime propter menstruorum eri

Ptionem. re si qui morbi ne hac quidem,

aetate finiuntur , usque ad longum tempuSPerdurare consileuerunt.

XXIX.

Iuuenibus aut m sanguinu stultiones,ta- rbes inebres acuta,mιrbus comitialis, o alij, sed pracipue an edicti. eeiibuoiai. Cum primas aetates ad pubertatem usque minutissime diuiserit, nescio quomodo adolescentum aetatem praetermiserit, quae medium obtinet locum inter puberes , & illos qui consistentis aetatis vigorem habent. Ve-xsi ex aliis quas tetigit , licet & de ista coniugem : quae in multis quidem communicat ..

cum biis , quae ex 'traque parte ipsam ci

256쪽

cumstant, sed habet peculiatem in maribus sanguinis ex naribus profusionem, de qua commeminit in illis qui sunt prope puberta-tςm. Nam hoc symptoma incipit illa aetate Vparere , sed maxime viget in adolescenti bus,deinde subsistit in viris.Verum hanc statem transgressus Hippoc tes, ad illam quae est iuuenum, peruenit ; & primum sanguinis stutum scripsit, ac tabam: deinde febres acu- ιιιι, & post has morbum comitialem : deinde post haec ait, Et alij morbi, sed pracipue an ledicti, recte quidem hoc adiiciens. Nam rem ita se habere indicat visus. At vero non sat plenἡ de morbis acutis dixit.Neque enim dicere simpliciter oportebat acutos , qui &in pueris nihilominus fieri videntur, sed ex

acutis tertianas maxime,& sebres ardentes.

Hae enim prae ceteris febribus sunt biliosis mae,& multis iuuenibus accidunt quoniam& flaua bilis hac ipsa superabundat aetate, in qua morbi tales in summo vigore consistentibus accidunt. Tabem autem, &sanguinis

sputum , non secundum aetatis naturam p

tiuntur, sed secundum aliquid quod ei aceti' dici.quare ante dicebat, quod semes plurimkm miniss agrotant iuuenib- , ubi & nos dixi mus, quod Ob incontinentiam iuuenibus,

uou ob atatis imbecillitatem , aegritudines plurima:

257쪽

l Commeno Liber III. a fr

. Plurimae accidunt: Secundum hoc Igitur Mi iuuenibus profluuia sanguinis accidunt , aut '

quia vulnerantur, aut quia franFumun, audi fallunt, aut clamant vehementius, vel quia . . refrigerantur, aut humi cubant , aut replen . . tur , aut propter aliquam huiuscemodi ca i sam. Ad sputum vero sanguinis, tabes conse .i qui rur. Ouare propter haec etiam iuuenes ex , accidenti aegrotabui non primo, neque aeta- . tis ratione. Morbi aute comitiales, ii muls

malo victu urantur,tamen ipsis non accidunt . multi e ut mihi mirari subeat , quomodo hos Hippocrates scripserit: cum in aliis, non i. modo quod abundant in pueris,dixerit; secl. quod etiam ex hac causa morbus puerilis' nominantur, & quod aetatis mutatione sanantur. Fiunx igitur & in quibusdam iuueni- bus morbi comitiales, qui prius non erant, Propter victus errorem , quem in iis quae as- sumuntur admittunt, & in aliis quae ab ipsis aguntur operibus quia humi cubant, Scsoli se exponunt & imbribus, atque aliis si milibus. Verum hi morbi non multi sunt. Ee fiunt quidem alij morbi eadem ratione .Quarc melius fuerat, ita scribere aphorismum: Iuuenibus autem eueniunt prope omnes alis' morbi,quos diximus aliis accidere aetatibus,

258쪽

XXX.

rara hanc aratem progressis asthma, id est, creber anhelitus , morbi laterales , pulmonisi ammatisnes, lethargi, phrenitides, ardentes febres,diuturna alvi pro via , olera,ris Multates , is lauitates intestinorum , hamor-νhoides Iuvenum aetas quinto septenario termia natur. Iuxta hoc igitur ipse in Prognostiis dicebat: Magia autem expectare oporin sanguinis quissim profluuium in iis qui nondum trigintaquinque annos attigere. Nam quae iuuenibus aetas continuatur , ad septenarios duos sequentes extenditur: in qua aetate omnia vitae munia aeque atque illi qui in vigenti aetate consistunt, conantur peragere, non tamen eodem modo ad la- ibores sufficiunt. Nam ex adustione,& algo. ribus, & humi cubatu, vigiliis, atque reple- ltione, plus quam illi ostenduntur.Quinetiam horum temperatura plus atrae bilis habet . atque ideo in ea multi insaniunt: veluti ex anni temporibus, in autumno. Sicuti enim

hoc tempus frigidum existe , rutam eκ- cipie

259쪽

Commenti Liber I I L asy

ripit bilem tempore aestiuo exassatam: sie declinantium aetas iuuenilem, quae maximEGestati similatur, subsequitur. Et mirandum est,cur in ea non scripserit melancholiam. .Ego tamen in quibusdam exemplaribus hanc quoque scriptam inueni, siue aliquis sit auuis apponere id quod desecerat, tanquam ab Hippocrate praetermissum, siue ab aliis hoc factum sit , qui exemplarium errori fidem adhibuerunt. Moriuntur autem multi ex tabe hac aetate: & ex iuuenibus quicunque ex sanguinis sputo in tabem incidunt , . in ea moriuntur. Non tamen hac Getate multi sanguinem spuunt, quoniam n

que in talibus sanguinis est multitudo. Asilimate autem,& pulmonis inflammationibus, ac laterum doloribus magis capiuntur quam uuenes, ut qui & victu umili , & laboribus etiam viantur: sed multo imbecillius quam

illi corpus habent .Et omnino eos quo S prae- . termisit in sermone de aetate consistenta

merat. Nam phrenitides , & argentes kbres , cholerae, & difficultates intestinorum nihilo minus iuuenibus quam deinclinantibus accidunt, occasionem sui oristus .ex .flaua bile capientes. Diuturniora

rautem in declinantibus venula profluuia R x conti

260쪽

contingunt, propter alimenti inipersectam distributionem .. Nam omnium sere aetatum,

ea quae iam declinat paucissima indiget cox-poris refectione, siquidem id quod resoluitur,paucissimum est. Neque enim corpus sN lmiliter calidum est sicuti prius , neq- amplius in augmentum quicquam absumitur: adde etiam quod nec facultate retentrice multum imbecilla, sicuti in senibus, amplius, ex corpore defluit. Cum igitur ventris profluuia eueniant vel concoctione, vel distri- butione cessante , tum etiam propten bilis aeritudinem abradentis intestinum h:ec au- . rem omnia in declinantibus adsint in non sine ratione in eis alui profluuia diutina sunt.Febres quidem lethargicae fiunt ex humore pituitoso in cerebro aceruato. PrioribuS autem, aetatibus humor hic deficit magis quam sit-perabundat. In senisi autem aetate plurimus. quidem est Verum propter aetatis frigidita-tm sebres non accendit.In iis autem qui ab aetatis vigore declinant, hic humor uapem abundat,& nondum corpus frigidum est. Lς- uuates vero intestinorum ostensae sunt, alim quidem a Rigida fieri pituita,aliae vero a sola intemperatura,quae vim alui contentivam re dit imbecillem , aliae autem ab ulcerosa

siqua fieri dispositiorae: haec autem Ouinia

SEARCH

MENU NAVIGATION