Aphorismi Hippocratis graecè et latinè vnà cum Galeni commentariis Nicolao Leoniceno Vincentino interprete. Necnon Ioan. Signoreti, ... Excerpta aphoristica, cum symbola. Accesserunt adnotamenta marginalia ..

발행: 1668년

분량: 854페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

Comment. Liber I I L

ῆn declinantibus superabundant. Sanguinis vero per ora venarum, quod Graeci haemorrhoidas vocanti profluuium, vere huius aetatis est morbus,sicuti & melancholiς.Fit. enim ex atra bila , quando ad venas quae in sedesunt, abundantius decumbit. A me quidem Umnium enumeratorum morborum causa est explicata : scientia autem probandorum istorum, illis adueniet, qui legerint demonstrationes , quas super his in nostris scripsi mus tractationibus:quae quot sint,ac quales,& quam doceant artem , legenti librum Deis dine nostrarum commentationum , , licebit discere. Ex his enim promotus , quomodo earum singulae sint perlegendae , co

XXXI.

πονοι,

res, articulorum dolores ,strenum, vertσμnes, apstplexu , habitus corporis deprauatio, pruritus totius corporis,uigilia et alui,sculorum

ignoscet.

262쪽

narium humiditates, vise obtusus, gliam odines, auditus graues. Nonnulli Hippocratis se statores τους et τ γρόντων , quasi dicas , senes a decrepitis distinguunt: nomen γερόντων Vlti- mae aetati tribuentes, & hoc perpetuum eme existimates: senes autem in priori aetate st tuentes, quae media est inter iuuenes ac υμ decrepitos. Sed nu*c manifeste monstrauit, se senes eos qui extremam agunt aetatem nominare: in ipsis enim sermonem terminauit , ut qui iam omnes aetates Percurrisset. Hi uero saepissime a destillationibus quae sunt cum tussi capiuntur: quoniam partes ad caput attinentes in ipfis fa- cillime reseigerantur, & ideo multae in ipsis fiunt pituitosae superfluitates,cum iam mul-- tum Digidam cerebri habeant tempehaturam.Asthmata vero,hoc est crebri anhelitus, ex iis destillationibus ortum habent: cum etiam alioqui ipsa spirandi instrumenta non raro habeant proprium sui algoris principium : utpote cum in ipsis multae ac crassis superfluitates generentur. Et praeterea Virium imbeciηitate praesente , renes saepius obstruuntur, & lapides generantur , quando tenax vel crassa superfluitas ibi firmata in

similem salio su stantiam transierit. Artu

263쪽

Comment. Liber I I I. 16

olorum autem dolores fiunt fluentibus ali- . quando ad haec loca superfluitatibus , aliquando vero propter instrumentorum, quae natura ad eorum motionem fabricauit, frigiditatem. Vertigines autem ipsis accidunt 1aepe propter spiritum vaporosum , qui in , patribus cerebri inordinato cietur motu. saepius vero & in ventriculo vitiosis perfluitatibus aceruatis , ad cerebrum serier. exhalatio vaporosa. De apoplexia autem quid oportet dicere Nullus enim morbus

adeo est senili aetati familiaris,quoniam in ea cerebrum pituitosis repletur superfluitatibus. Si quod vero ulcus aduenerit senibus , dissiculter sanatur, propter desectum sanguinis. Et frequenter se scalpunt , quod prurigines appellant': qu iam illae quae Pruritum operantur superfluitates , difficilem habent per cutem euacuationem. Rationabile siquidem existit, & cutem in ipsis ex frigiditate densari , & superfluitates plures simul ac crassiores existere , plu-rεsque ipsofum neque enim omnes) continuo vigilant: quod eis accidit, quia & s

nectus plena eurarum est , & praeterea corpus habet exiccatum , unde tunc etiam magis vigilare contingit, quando integra sanitate fruuntur. autem a nobis est

264쪽

& in commentariis de temperaturu, ipsas quiadem corporis partes in senectute fieri si sciores , sed multitudinem superfluitatum pituitosarum aceruari: ob quam cautam imultis putatur lenectus frigida & humida. In quo autem tempore hae plures in cerebro aggregantur, fiunt senes magis somnolenti. In quo vero bene excernuntur, peruigilant. Contingit autem & pauciores superfluitates generari,& citius multo excerni eo tempore quo salubriter degunt: unde & maximὸ pro-;yria passio senilis aetatis videtur esse vigilia. Humiditates autem in ipsis & oculorum M. narium, liquet fieri, propter cerebri superfluitates : quibus ad aluum defluentibus,ipsa etiam saepius humectatur. Hebetes autem visus , & graues auditus, propter potentiae sensibilis accidunt imbecillitatem : glaucedines vero propter immodicam instramentorum siccitatem, & quia speciem habent

suffusionis. .

265쪽

Tμῆμα τεταρτον.

GALENI IN APHORISMOS

Hippocratis, '

LIBER QUARTUS

ταίμ, οι θ νηπια, sterentes sunt medieanda ,s materiarurget, quarto mensie, o sique ad sprimum; sed Ba minus:a simiore autem foetu is seniore

abstinere oportet is lCum utero foetuum connexus eandem

hasent proportionem , quam fructus cum Plantis. Hi siquidem in prima generatione Aebilioribus pediculis continentur , & ideo facile desidunt,quando vehementior ventus

266쪽

GaI in Aphor. Hipp.

3psos concusserit: postea vero auctii dissici Iem habent a plantis dissolutionem: sicuti rursus cum perfecti sunt, sponte sua sine vi extrino seca decidunt.Eodem modo & conceptus: in primo quidem tempore a sentinis inice io ne , si aliquando saltare contigerit mulierem , aut in lubrico cadere , siue quouis alio modo, vel secundum animam, vel secundum corpus moueri vehementius , Acillime dirumpuntur e sic etiam quando iam persecti sunt. Tempore vero intermedio fimmiorem habent coalitum:quare mulier utero gerens, potest sortiores motus sustineresne foetus offeἡsione. Qira: omnia Hippocrates noscens recta inquit : Uteroger nussunt medicanda, si materia turget, quario, mense , O usque ad septimum, quod est tem- lpus medium foeturae, cum foetus utero fila

miter alligatur.Non tamen Omnes,quae hoc

tempore i ndigent purgatione,permittit purgari r sed si materia turget, inquit, hoc est, ivrget & premit. Tractum enim vocabulum est ab animalibus ad coitum concitatis.Nam cum superabundantes humores mouentur, & per totum corpus seruntur , nondum in , aliqua parte firmati,tunc ad eos expellendos Natura incitatur, & aliquo indiget manum porrigente , dc hunc humorum motum ad

aluum

267쪽

'Comment. Liber I V. 26

i aluum deducente.Eos vero qui aliqua in parte sunt firmati humores, non oportet mΟ- mus uere. Sic enim illud dictum est : Quicunque te Agammationes in morborum principio medi- rum, is camento conantur soluere nihil da eo detrahunt ps δε- quod aceruatum est atque inflammatum a ne- ptimumque en7m morbus eum crudus sit, cedis: qua pr gn mero sana seunt,inmorbo resistunt; simul eli- tes acuta quant. QOd autem Hippocrates verbo me- morbo incari, pro purgare medicamento , consue- corre--rierit Fia, omnes confitentur, quicunque vel pim os paruam habent de eius dictione notitiam. Nam ut quispiam alia omittat ipsius volumina, & de solis scriptis aphorismis memi- mento,nerit, nihil aliud per vocem medicari, in eis prout

posse ullo modo intelligi, paulo post fiet ista ra-

manifestum. . rione la-

θ ρώ-τιωs ἰ--, ατ υειν. dato, is In medicarionibus talia educere e corpore, matrem qualia θonte prodeunt , utile: qua vero con- ct fu is trario modo prodeunt, cohibere oportet. de mit Sponte euacuari e corpore dicimus, quae- ptνielicunque sine aliqua medicatione eXcernun- tari patur, idque ea quae hostrum regit corpus p-- tiamur-

268쪽

. etentia, nonnunquam illa per se expurgante, .nonnunquam eκ irritamento aliquo , aut quia a vasis non continentur. Cum itaque matura superfluum euacuat, iuuatur animat: ,cum vero alioqui excernitur ratione sense*tomatis,neque inde utillias ulla prouenit,&talis euacuatio prauae dispositionis est signu. Rem igitur Hippocrates consulit imitari

naturam. Est autem imitatio, in unoquoque morbo tales humores evacuare tentando,

quales nouimus in spontinis prodesse euacuationibus. Prius itaque dictum est ab ipso, de omni ipsorum euacuatione generalius, hoc modo: Sic θ vasorum inamitio quidemialis stat qualem fer, oportet confert,-lessiter ferunt. Nunc vero de sola purgatione eundem fecit sermonem , quoniam de hac docere proposuerat in praesentis libri loco. Melius vero fortasse fuerit de omnibus eum cuationibus, quas Medici moliuntur circa

aegrotantium corpora , sermonem repetere.

Fiunt igitur hae aliquando per medicamenta totum corpus eXpurgantia , per vomitus &deiectiones : nonnunquam vero medicina partis alicuius est evacuatiua , veluti quaecunque per palatum & nares a capite abducunt superfluitates. E genere autem supe

suitates expurgantium iunt , quae per tussim

269쪽

ex Purgant quaecunque in pectore sunt atque pulmone, & quae per urinas abducunt totius sanguinis serosam superfluitatena.Clysterem quoque ex hoc genere seceris , & quodcunque aliud totum corpus aequaliter non euacuariS: quemadmodu & venae sectioecreditur et uacuare , & omnino sanguinis missio quaecunque & quouis modγfaeta. Ex talibus autem est evacuationibus, quae per uterum fit,ia per Ora venarum sedis: siue per exercitia,d Uictiones, siue per quemlibet motum, atque ratorem:& balneas calidas, praesertim nitrocis, sulfureas,& bitia minosas:& ex accidentinedia. Haec siquidem omnia videntur tO- um aequaliter corpus euacuare. Si quis ta-3aeri exactius perquirat,non aequaliter inuertet euacuare 2 verum in liis, cum sit paruus:κcelsus alterius ad alterum secundum eoum quae euacuantur qualitatem & quantiatem, ideo aequalis euacuatio Iidetur : quae iurem pharmaca purgatoria nominantur

Pecieira faciunt evacuationis manifeste dis. Erentem,de quibus,ut dixi nunc ipsi docere:n Propositum : non tamen quiequam pluvlocet quam quod de omnibus euacuationi, us ipse iam dixit. Vna etenim est omnium

intentio, humor superabundas:cuius notitia

270쪽

praeter naturam color repraesentatur, & praeterea ex symptomatis, & morbis, & tempore,& regione,& aetate,& aeris constitutione, natura aegrotantis, & vitae instituto, & vi.

ctu. Veluti si ita contigeritὶ colore rumo iaetoto corpore apparente : quemadmodum in illis qui regio morbo laborant,non etiacuata per sedem bile ; aut pustulis aliquibus biliosis per totum corpus dispersis particulatim autem, si morotus in ventriculo aliquis, atque fastidium cibi sentiatur, & appetitus deiectus, sitis, oris amaritudo, aut in aliqua parte corporis sit erysipelas, aut tertiana se-bris hominem habeat,aut ex ardentibus Ula quae ex amara fit bile. Nam in his omnibus flauabilis abundat: atque idcirco conabimur ipsam educere illis medicamentis quae cholagoga, id est,bilis eductiva ab effectu nominantur. Et hoc est quod ab Hippocrate dicitur': Si qualia oportet purgari purg ntur, confert.-leuiter ferunt. Quod enim dicitur, qualia oportet, superabundantiam significat superfluitatum, sua qualitate , infestantium aegrotantem. Ob hanc igitur causam ait tales coserre euacuationes. Sed quoniam omnes artificiosae in actionibus coitie sturae aliquando aberearit similitudines etenim, ut ipse inquit, non tum vulgus, sed etiam. Medicos

SEARCH

MENU NAVIGATION