Aphorismi Hippocratis graecè et latinè vnà cum Galeni commentariis Nicolao Leoniceno Vincentino interprete. Necnon Ioan. Signoreti, ... Excerpta aphoristica, cum symbola. Accesserunt adnotamenta marginalia ..

발행: 1668년

분량: 854페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

i . Comment. Liber I Q.

Sicuti in multis aliis seipsos imperitos a i tis Hippocratis ostenderunt plurimi eorum, . qui hunc eius librum exposuerunt, sic & in . isto aphorismo .Putant enim appositu aphoi vismo hoc: Et alia ex ratione ignificare cunque circa somnos, vel vigilias , vel resipiis, rationem , vel decubitum, vel surrectionem,

vel si quid aliud huiusmodi in Prognosticos

sci ipsit, vi si haec omnia benefacta videantur , septimo die futuram speremus iudica tionem. Videmur autem ignorare pita maxime ad praecognitionem facientia. igilant enim magna ex parte,&βrauiter se habent , ac febriunt vehementius aegri, quanto magis iudicatio appropinquat. Plures voro eorum prope iussiationem spirant dissiculter.Non igitur est necesse quod ex urinis, apparet signum sine talibus casibus fieri, ad firmiore naturaeiudicationis spem, sed multa, alia quae frequentius quam istud apparent: de quibus nihil videntur cognoscere,qui audent Hippocratis scripta exponere , priusquam totam ipsius artem perdiscant. Nam ciam quarta dies sit index , quemadmodum.

ipse docuit , & qualis sit futura septima:

nunciet ; quodcunque signum concoctionis' in Ipsa manifestum apparuerit , suturam:

sset a dici iudicationem. ostenditiataque

352쪽

non solum rubra aliqua Rubes apparens, antea non visa, iudicationem significat, sed.&alba multo magis quam ipsa, adhuc autem magis & sublimamentum album,aequale, ad que consistens. Si vero velociter admodum morbus moueatur, mutatio coloris & substantiae sent sitfficientia signa futurae iudicationis. Tenuis ita te urinaui mediocriter crassa essiciatur, sicut & quae alba si pallida fiat, in tali 'morbo iudicationem significat. Unius itaque signi nominatim Hippocrates

meminit, nubeculae scilicat rubrae: sed vult cum hoc,etiam aliaeex ratione intelligamus, quaecunque suturas iudicationes Iostendunt. Sunt autem haec, quae in diebus ab ipso vocatis indicibus Sc contemplabilibus, fieri consueuEre vel in urinis,vel in excrementis alui inferioris,vel sputis. Semper enim haec talia omnia iudicationes significant, non tamen bonas semper. Solis enim coctionis signis in diebus contemplabilibus apparetatibus,bonqsuturae iudicationes indicantur. Sensus ergo verborum aphorismi talis est. Meminit aurem nubis rubrae tanquam signi perrari. Albae enim frequentissime apparent, &sunt signum coctionis manifestum. Rub se vero

raro fiunt: & nisi hoc in loco de ipsis druisset Hippocrates,qubd in diebus indicantibus

4 apparentes

353쪽

apparentes futuram nunciant iudicatione insesorte nemo talem ipsis adesse vim expectaret ; supiidem colorem 'rubrum salutarem. quidem esse ait, sed diutinum tamen. Nam

' in Prognostico ita ad verbum scribit: Si υεrorarina fureit subrubra , ct sedimen subrubrum Iaue t magis quidem hac diutina quam illa, sed admodum silubris. Nunquid igitur quarta die talis nubes apparens,futuram in septima iaiudicationem significabit, in alia autem aliqua indice non significabit, diligentitis est inquirendum : quod in ipsis operibus est obseruandum. Nam quantum ad rationes attinet,isunt ad utramque partem argumenta, magis ad alterarii, quod 'non significabit,nis1 morbus valde vehementer moueatur. .

Nam si quarto die fiat, quod sequitur tem pus, squale priori assiumens, non est impo

sibile quod iudicationem ostendar. In Vndecimo autem apparens, non tabi admodum videtur tribus tantum diebus egere,sed etiam pluribus. Verissimum siquidem est, co-Iorem talem aliquid suffiagari solution bus. Ego quidem raro signum tale in aliis diebus vidi , praeter quam in quarto. Cui ' vero in septimo apparuit, hic quartodecim fuit iudieatus ; cui vero in quartodecimo,.

354쪽

alteri in undecimo,qui decimosephimo Iud;- carus est:& cuidam alia in eodem undecimo rursus, qui vigesimo die fuit iudicatus.

LXXII. et .

prasi ptim vero in diatrantibus apparent. Vrinae tales extremam cruditatem significant, quare & morbos longos significant; quaedam vero ex ipsis , cum anticipauerint vires Attaluere , sunt perniciosae, veluti in deliriis. Nullum etenim vidi delirantem, in quo talis urina apparuisset , saluatum. Melius siquidem est, ut sicuti totus morbus est biliosus sic & urinae appareant biliosae.Αquosae autem urinae tales enim sunt albae atque peispicuael magnam cruditatem ostendunt,& praeterea Bauam bilem ad caput totam rapi .Qui buse am enim urinae sunt perspicuae, non tamen albae, quae scilicet tenuem habent substantiam , colorem vero biliosum. Quae vero perspicuae sunt-albae simul, sunt penitus aquosae. Si igitur simpliciter scriptum sit, Maxime vero in delirantibus , ho- Ium verborum intellectus est manifestus.

355쪽

Comment. Liber IV. 31 s

i Si vero fini sermonis adiiciatur, scuti ini aliis exemplaribus videtur adiectum , vembum , , sensus erit talis , Aquosae urinae malae sunt : praecipue vero tales apparent in delirantibus qui exitio proximi sunt, neque enim in omnibus, quemadmodum nonnulli huius libri expositorea. intellexerunt: ignari eorum quae in aegrΟ- tis apparent. In quibusdam exemplaribus itascriptus est finis aphorismi: Pracipue vero in delirantissus tales apparent, & est idem intellectus . qui secundae scripturae antea a nobis dictae. LXXIII. .

fruibus hypochendria suspensa murmurant, ,

Iumborum dolora superueniente , iis alui humectantur,nisi status erumpant,aut urina mulaserudo proueniat: hae et' ro in 'Mib...Hypochondriis suspensis, hoc est, ad maiorem tumorem ex multis causis deductis, quarum una est spiritus flatuosus de hae , nune disseritὶ dupliciter' eotingens: unuu- E L quan .

356쪽

quam quidem ex aliquo affectu dissicilem l habente soluticutem partium ad aluum.ates- i

eenti occasione. Distinguit autem Hippocrates minc ista. Nam prior dispositio cum

murmure non fit.Extensa enis atque inflata instar utris,hypochondria in ea repraesentantur. Altera vero fit cum murmure. Sic auistem nominatur spiritus sonus , cum neque magnus neque multus etati terit, cum quadam autem modica humiditate ad inferiora movetur. Et quidem accidit tali mur- mare descendente ad lumborum loca , una cum ipso hypochondriorum tumorem de-r portari: unde partibus,quae hic sunt,ex ipso distentis prouenit dolor: deinde ita nonnunquam humore ad distributionem concitato, lotus spiritus flatuosus emittitur, nonnun- quam vero una cum humore. Quinetiam

humor distributus sepe per urinas excerni . tur. Ethergo inquit,in dilati signis aluum deiici, nisi anticipet seorsum quidem hu-- inor distribui, seorsum vero spiritus in intestinis retentus per sedem excerni.Contingit' vero quandoque utrumque in corpus distributum M vlaelicet & spiritum & humorem, cito ad vesicam permeareQuod vero in fine

357쪽

tale aliquid mihi videtur significare.A febribus molestari dicebant antiqui illos , qui absque inflammatione, vel abscessu, vel dolore, vel erysipelate, vel ut simpliciter dixerim ) absque aliquo membro praecipue affecto aegrotabant. QPod si vel propter lateris inflammationem vel pulmonis,vel talis pamtis alterius,sebricitarent: non febricitantes ipsos nominabant, neque a febribus molestari dicebant: sed pleiiriticos aut peripne monicos , & aliis similibus nominibus, velliti hepaticos & lieno s appellabant. Nunc itaque mihi videtur Hippocr. duorum alterum velle insinuare , vel qudd haec quae dixit, febribus accidunt, in quibus nullum membrum affectum est : vel quod illis

etIam accidunt morbis , non tamen ipsis aluus erumpit,vel flatus aut urinae prodeunt. Neque enim aliquo naturae motu membris

spiritum flatuosum expellentibus , murmur in illis contingit fieri,sed tanquam sympto via solum. 8 .

358쪽

3 1 8 Aphor. Hipp.

Luibus speratur abscessim futurm ad arrieulos, eos liberat abscessu urina multa. erases, is alba, qualis in laboriosis febribus quarta die quibusdam incipit fieri. Si vero etiam ex naribus fluxerit sanguis , breui admodum solutis fit. - Dictum est a me etiam prius, quod a scestas fiunt ad articulos iis, qui in his laborem passi sunt , & quibus quouis modo in morbo articuli lassati sunt, & praeterea in quibuscunque crassorum humor m multitudo longo tentapoie perdurauerit. Si itaque

natura valuerit per urinam eXpurgare corpus,aegrum ab abscessu liberat, humorem ad articulos decabiturum per vesicam eua. cuans. Satis autem habuit, laboriosarum se brium veluti in quodam exemplo meminisse, quae initium aduritiam motionis in die 'indice accipitant .His enim laboriosis hoc inest, quod cito abscessus faciant, non eXpectantibus, ut aliae,tempus prolixius. Iisdem etiam iuxta aurem fieri abscessias consueuere, sicuti aliis etiam longioribus redundan. tia humorum magis ad inseriora decumbit. Quibus igitur caliditas maior materiam subleuauit, vel sanguinis profluuium pati triatur, aut parotidas, id est, iuxta aures abscessus habent. Qu9d autem solutio haec citius fiat quam

359쪽

. Comment. Liber IR

I quam quae per urinas , non oportet dicere: quale Sin ipsa adiecit Hippocrates, Et ειi admodum solutio si astera quae fit per urinas euacuatione plures exigente dies .Quod autem quarto die dicitur, pro eXemplo positum est : te vero oportet transferre ad omnes dies alios,quicunque sunt contemplabi

. si sanguinem aut pM mingat, aut renum, aut vesica exulcerationem significat. Sive in renibus, siue in vesica ulcus sit, si quidem in vase aliquo magno ac rupto constiterit, M praecipue cum aliqua exesione, sanguinis excretio consequitur ; sine his autem,puris tantummodo. Contingit autem ut facto ulcere in aliquo urinae t meatuum , & lpus & sanguis per urinam eXeat. Hi vero renes ae vesicam interiacent,quos oportet una intelligere cum illis. Exulcerantur autem

saepe iis,qui in renibus lapidem habent,meatus urinarij , quando a lapide aliquo acuto aut admodum aspero in ipsis intercepto e coriantur. Vlcera autem si in pene fiant, etiam sine urinis & pus exit,& sanguis. Erit Z aurem

360쪽

autem & simul cum urinis aliquando pus, disrupto abscessu in aliquo superiorum locorum. Quare plures expositores alteram scripturam magis probarunt, in qua coniunAio,is,scribitur in hunc modum : Sis. guinem θ pM minxerit, rεnum aut vesica via cerationem significat, quasi altero solo , scilicet pure,per loca urinae exeunte, fieri possi ut sit signum non modo renum vel vesicae exulceratae, sed etiam alicuius partium se periorum. Fortc autem hi aliquid dicunt. iForte etiam verbum , mingat, quod aliud significat quam minxerit , in seipso continet distinctionem. Neque enim idem est, ita d, cere , Si sanguinem & pus mingat: & illo modo , Si sanguinem & pus minxerit. Vndenim, vel duobus , vel tribus diebus potu meiere pus, disrupto abscessu ad urinae in.

strumenta. Multis autem diebus , ac mens. bus,ubi hoc factum suerit, renum au vesica exulceratio significatur. Vtrum autem isto

rum potius euenerit: dolor distinguit, qui in differentibus accidit locis, & ea quae cum urinis excernuntur: de quibus deinceps lo. Quetur. Et quidem de urinariis meatibus ea.dem est ratis.

SEARCH

MENU NAVIGATION