Pium consilium super papae Sfondrati dicti Gregorii 14. monitorialibus vt vocant bullis, & excommunicationis, atque interdicti in Galliae regem, ecclesiam, & regnum minis, è Francorum maiorum nostrorum exemplis in rebus iisdem repetitum; à Tussano Be

발행: 1591년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

runt. Nam ab initio regum nostroruope atq; opera in rem suam usi sunt,a que Pipinum , deinde Carolum ma- gnum,eorumq; succes res ad Principatum suum costituendum in Italiam arcessiverunt. Tunc vero summum in principes nostros honorem, summissione & obsequium tum oratione, tu

vultu gestuq; toto prae se ferebant. AN enim postquam illis ita usi vel potius abusi fuissent, & omnibus aliis principibus atque ipsis adeo Germaniae Im- 'peratoribus formidolosos sese reddidissent,tunc eos,quibus suam omnem illam amplitudinem debebant, non modo non curarunt, sed ne meminerunt quidem : quin potius militis, quia rustico benigne acceptus lauteque tractatus, in illius aedibus & fortunis dominari tentat, more & exemplo sese omnino gesserunt. Primus autem, quem hic c5memorabo , illoru constus adversus Philippum Ausustumem 'titit talisq; prorsus fuit,qualis in Chronicis extat,& ex Innocentii III, qui in hac tragoedia Papa erat, decretalibus

32쪽

REGNI FRANCI A. 33eolligitur. Richardo Angliae rege defuncto Joanes, Sinterrus dictus, regnuoccupavit,quodArcturusBritani dux jure hqreditario suu esse contendebat, quod ex majore natu ortus esset . Et quide contetio eo progressa est,ut ipse Arcturus eoru quae Angliae reges seudi nomine ab imperioGallico citra mare tenebant, possessionem vicissim o

cupare aggressus sit. Quod quide Samterrus ille animadvertens,iurique sito dissidens, eum crudeliterinterficiendum curavit. Arcturi aute propinqui Britanniaeq; proceres caedis auctorem

ad stipplicium a Philippo Augusto de

poposcerunt, cuius Moannes Sante rus & Arcturus beneficiath, cu)usque jurisdictioni eorum seudorum,quae in Regno Francico possidebant,nomine obnoxii erant; praesertim cum ea Caedes in ipsius regis imperio patrata eL set.Rex caussae cognitionem iudicium iis recusare nec potuit, nec debuit: itaquejure agi coeptum in Patriciorurianciae curia adversusJoannem, dies

que illi dicta est, ad quam se ipse in j u-

33쪽

3 DE INTERDICTO

dicio sisteret. Quod cum recusasset,

auditis testibus, caussa tandem dirempta & ad extremu perducta, regio prOCuratore palam postulate, reus ob desertos vadimonii dies damnatus,&suis praediis ac ditione omni, cujus patronum & vindicem rege habebat, multatus est,iis omnibus fiseo adiudicatis. Hoc decretum factu anno IZo2. ReX ex eo decreto ducatus Aquitaniae &Norimanniae,altaq; ipsius Santerri clientelaria praedia in suam ditionem ae potestatem redegit: qua in re Deum sibi adversus multos, qui contra nite rentur,valdepropitium habuit. Hic, Joannes suis rebus ita se exutum, ac ο-mni mure &viribus, quibus talePatri- Ciorum decretum convelleret, desti luxum videns, ad Papam, cujus sulmina & excommunicationes potentissimis quibusque Monarchis terrori tunc erant, confugiendum sibi putavit. Papa Innocentius III accurate, ut debuit, quam iusta illa caussa esset, necne, quantamq; nomini suo infamiqnotam inureret, si &parricidam illum,

34쪽

dere nihil quidquam pensi habuit:sed

occasionem oblatam arripere, & in rosuam convertere maluit. Joannes siquidem eum venerabatur, illius se clientem profitebatur, ex foedere tum

suum illi regnum mancipabat, subditosque sitos tributarios facturum, tum Angliam illi beneficiariam & seudat riam habiturum se pollicebatur M gna Vero haec erat potestatis Pontificiet amplificatio, qua ad Angliam &Hyberniam usque, Romani olim Imperii

fines, ea protenderetur. Papa etiam vehementer laetabatur, datam hinc sibi occasionem esse,per quam®e inde regnum illius adoriretur. Sic enim, Cum primum regi ediceret, ut quod iii suam ditionem transtulerat, id Joanni redderet: atq; ad id sanciendum, e

Communicationis , quae tantam vini

adversus Imperatores ipsosjam habu-Chant, nil nas adderet, illum praemeti,&sua in illam sedem observantia, imperio suo pariturum, indeque praeclarum scilicet regum Galliae & regni to-

35쪽

36 DE INTERDICTOtius sub Paparum potestate & aucto itate costituti,argumentum fore sperabat. Ergo Pontificia illa sanctitasJoannis caunm tuendam suscipit, suosque ad regem legatos cum his mandatis

mittit, ut arma quamprimum ponat,& quidquid ex decreti auctoritate usurpaverat Joanni restituat: cxc5murnicationem, totiusque regni interdictionem comminatus,nisi morem imperanti sibi gereret. At prudens &co datus rex ejusmodi comminationibus nihil territus, magnam sapientissimorum virorum, quos consuleret, multitudinem covocavit. Res ab iis tota e

cutienda ac definieda in medium adducitur,atq; hinc quidem,quid,quam tumq; ossiciiPapae deberetur,illinc vero quanti momenti decretum illud eo set, quanta causae aequitas, quae denique regis auctoritas,mature dispicitur. Ea re diligenter c5siderata & perpensa, conjunctis animis & sententiis, datur tandem hoc regi costium, ut spretis omnibus Papae mandatis & minis, illi minime obtemperet, atque ad fu

turum

36쪽

REGNI FRANCIAE. 37turum concilium provocet. dictu, factum. Papa vero aegerrime omniu ferens se adeo sperni, principemq; tantae audaciae usquam reperiri, qui j ugusuum, & sacrae sedi obsequium recusare auderet, furore pro suo more abreptus, literas, quae etiam nunc CX

tant, ad Galliae Clerum misit, specio Is quidem nominibus valde insignes, sed quae vere ad eum contra Regem concitandum, populumq; seditionibus illius opera & artibus Astrahendit, atque a sua in regem fide & officio avertendum spectarent. Quid plura ξomnium finitimorum princirem, &Uthonis Imperatoris maxime factionem ad se trahit, quacunque ration:

sibi conciliat,& Galliae regnum a se proscriptum ad praedam iis proponit. Illorum omnium copiis post paulo in

unum Coactis, regnum Gallicu in maximo sane discrimine versabatur. Nihilominus tamen rex magno semper

fortique animo fuit, omnesque & Papae & factiosorum furores, causae suae bonitate fretus,contempsit. Similiter

37쪽

33 DE INTERDICTO etiam Clerus, nobilitas , universusqu

populus, quidquid Papa in ipsis regni

visceribus moliretur, a sua in regem Mdelitate &obsequione minimum quidem avocati unquam fuerunt. Non

est tamen quod quisquam hinc suspia

cetur regem non summa obedientiatum Episcopos tum reliquos sacrora antistites prosecutum fuisse, ut in YLsambergaprima sua conjuge,quam repudiaverat, satis id docuit: nam 5 admonitionibus erga se adhibitis paruit,& Ecclesiasticas censuras pertimuit. Verum simulatq; auctoritas illius peti Coepit, compertumq; est Papae cogitationes &consilia eo pertinere, ut potestatem suam & imperia ad nostram usque Galliam, quemadmodum alibi fecerat,no sine & regiae amplitudinis,& regni dignitatis, & Ecclesiae liberi tis detrimento proferret: TunccVero rex cum summo totius populi consensu, nefariis Papae consiliis suam a ctoritate potentiamq; opposuit. Jam

ad secundam alterius Philippi histo

38쪽

Ric NI FRANCIAE. DPHILIPPus Cognominatus Pul

cher , Philippo Augusto aliquot post

annis successit. Eo regnate,ROmς qui- isordam Papa fuit,eorum omniu, qui in ea sede unquam fuerunt, versiitissimus, ambitiosissimus, statuum ac publicae quietis perturbator infestissimus, atq; etiam furiosissimus. Ego aute de eo ita loquor, illius teporis scriptores, & eos maxime,qui Paparum vitas posteritati prodiderut,sequutus. Bonifacius VIII ille ipse fuit.Ille vero dolore dirupebatur, quod potestatis & auctoritatis tan- tu, quantum appetebat, in Gallia non obtineret,atq; hoc unum cis Alpes regnum Papam ambitioni & tyrannidi resisteret. Ad id consequendum,contentionisq; faciendum initium, ex sitis

intimis, quo maxime uno confidebat ac nitebatur,quenda, Cumq; arroga tem ac inquietu,& ad res novas spirantem adhibuit. Atque ut turbulentum

istum cum majori dignitate &auctoritate inGallia costitueret,Tolosinu A chiepiscopatu in duo membra secuit, novulEpiscopatu,quo illum ornaret,

39쪽

o DE INTERDICTO ApamezGalli Narbonesis urb crevvit.Ιd factum regi n5 admodu placuit. dissimulatu tamen fuit Novus ille Episcopus,ut via ad ea quae a Domino suo mandata habebat,perficienda sibi m Uret,multa in vulgus de rege spargere ac disseminare coepit, eaq; probrosa Sccontumeliosa,per quae odium illi conflaret, & de eo, qui merito illi deferebatur,honore nonihil delibaret: ape te palamq; dictitans, se no in regis, sed in ripae imperio & potestate esse, ut caeteris Ecclesiasticis viris ad idem audendu exemplo esset Historici unt

ejusmodi sermones de industria ab Episcopo illojactatos fuisse, ut populus

adversus regem concitaretur. Ea Vero tempora tunc difficillima erant: Nam ob maxima & diuturna,quae reX

adversus Anglos sustinuerat, & adhuc sustinebat bella, populus gravissimo

novorum tributorum onere premebatur, cogebaturq; rex alia atque alia

illi subinde imponere: neq; solum, sed Ecclesiasticorum etiam fidem atq; opem implorare, & ab iis pecunias, bel

li su

40쪽

REGNI FRANCI AE. Ili subsidia, flagitare. Caeterum, Cum rex videret Apamensem illum Episcopum in se magis ac magis indigna intolerandaque licentia inlultare, no . vaq; subinde moliri, quibus regni si tum in Pontificis sui gratiam labes ctaret: postquam diutissime tatam in lentiam pertulit, iusto tandem dolore & rei indignitate permotus,comprehendi hominem & in vincula conjici iussit. Papa eo acto irritatus, multas magnasq; occasiones sibi ad ea quq animo agitabat efficiunda opportunissime datas esse tunc putavit. Primum, populum Gallicum ob ingentia tributorum, quibus vexabatur, onera ad factiones discidia facile inclinaturum. Et revera magnis seditionibus & L tetiae & aliis aliquot in locis coortis, regii ministri aliquot trucidati tum fuerunt. Idq; pro certo habebatur sHistoriae sic produnt, atque ita in trium

ordinum coetu propositum fuit) Papam ipsum suis consiliis & artibus hos

motus Concitasse, earumque caedium

saput & auctore fuisse. Quod ad Cle

SEARCH

MENU NAVIGATION