Sacra monarchia S. Leonis Magni pontificis maximi passim, & ubique fulgens in polemica historia concilii Chalcedonensis scripta a Joanne Laurentio Lucchesinio Lucensi è Societate Jesu. ... Ad sanctissimum D.N. Innocentium 12. pontificem maximum. Cum

발행: 1693년

분량: 35페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

particeps faetiis est, quemadmodum Acta testa tur. Imgrediatur Reverendissimus Episcopus Theodoretus, ut AE paseticeps Synodi, quia ct resiluit ei Episcopatum Sancti mus

Archiepiscopus Leo . Uerumtamen cum propter Theodoreti receptionem nonnullae interiectae dissicultates fuissent aliquorum frementium , aut mussitantium, quod fautor quandoque Nestorii fuisset, quod in ejus erroris caeno se turpiter volutasset, quod adversus Divum Cyrillum nefarie stylum exacuisset, evicit tandem Divi Leonis sententia, concorsque Synodus exclamavit: Theodoretus dignus es Sede . Archiepiscopo Leoni multo, annos . Pos Deum Leo iudicavit. Observa autem hic momenta verborum : PosDeum Leo judicavit. Duo videlicet Tribunalia in Catholica Ecclesia cum caelesti coniuncta patere , aliud Christi , seu Dei, aliud ejus Vicarii , Romani nempe Pontificis: simul bina inter haec Tribunalia, cum sint ipla connexa, &unum immediate pendeat ab alio, medium ullum non interesse, sicut nec interest inter Principem , & Vicarium. Quapropter si Concilium Universale separatum a Papali , vel non isti subordinatumTribunal conflat, vel ante Deum, vel post Leonem hoc novum Tribunal ponendum est. Appositὰ hoc argumentum expendit Iacobatius in tractatu de potestate Papae supra Concilium , illud deducens ex illa

Regula Juris , quod Principis , & Vicarii unum sit Tri

tissima quaestione apud hanc Synodum agitata, & re vera Omnium majori, quae in toto Concilii decursu reperiuntur. Anatolius Constantinopolitanus Antistes peste Eutychetis fortasse quondam afflatus , nec in praesens, saltem inspeciem, ab illa prorsus immunis, pro Fidei Formula ab ipso Concilio contra Eutychetem conficienda,& propter quam Concilium coierat , ita hanc Regulam Fidei subdole texi duravit, qua nec expresse damnatus videretur Eutyches ,

12쪽

nec satis, ut opus erat, explicaretur Incarnationis Myst rium falsa doctrina ab Eutychete corruptum. Cum igitur haec Formula Fidei, velut solida , & pura subscribenda

Patribus traderetur, & Anatolius clientelae sequela tumidus negotium intenderet, reclamarunt Apostolicae Sedis Legati vehementissime urgentes, ut Fidei Definitio juxta Regulam a Leone in sua Epistola expressam componeretur . Admodum pauci, quanquam tutiorem, & integram, Legatorum Sententiam amplectebantur , quia Anatolii solicitudo ac dexteritas omnium prope animos occupaverat , adeo ut si suffragiorum numero dirimenda res esusci, Legati multitudine obruti plane irriti destitissent. Inter has animorum jactationes, & diis leutium undiq; strepitus , Iudices laici ad fortuitos compeicendos tumultus primum admissi, increpitabant, ac reprehendebant SP nodi Patres, quod , cum Leonis Epistolae subscripsissent, nunc resistere non licebat, eamdem doctrinam Fidei Regulae inseri. Verum cum Iudices nihil proficerent, ac passim ubique tumultus, & altercatio glisceret , Romani tandem Legati minati sunt : Si non consentiunt Disoti φυ- solici, O Beatissimi viri Papae Leonis , jubete nobis rescripta dari , ut revertamur scilicet Romam ) ct ibi Synodus celeri

bretur . Deinde Legatorum voces , & minas excipiens Marcianus Augustus Concilio denunciavit: Si autem neq, hoc ves, a velit Sanctitas, cognoscat, quia in partibus Occidentalibus babet ri nodus , eo quod Eetigio Ias ves O .

hic noluit de vera, ct Orthodoxa Fide indubitanter definire. Hoc ergo inter Apostolicae Sedis Legatos, & universam prope Synodum certamine incalescente, vicit in suis Legatis Apostolicae Sedis Auctoritas ex eorum voluntate Fidei Formula constituta, & Ius supra Concilium luculenter asseruit. Tum etiam quia declaravit,quod & Augustos robatum est, nec Synodus contradixit, ad Auctoritatem ,

Apostolicam pertinere, si ita placeret, solvere Synodum, &alio

13쪽

& alio transferre, ipsa quoque Synodo reluctante. Haec quippe conne Xa , & cohaerentia invicem Iura sunt , Synodum dissolvere , ac Synodo prae inere . Quapropter Concilium Lateranense sub Leone Decimo celebratum sessi. r. Solum, inquit, Romanum Ponti em, tanqua ver omnia Concilia poetestatem habentem , Conciliorum facien rum , transferendorum, ac dissiluendorum plenum jus, auctoritatem habere: in quo nihil novi Lateranense Concilium adjecit, ipsa Chalcedonensi Synodo pr: lucente,ejusque exemplo novo Decreto condito. Fraeterea cum inter Antiochenum , & Hierosolymitanum Antistitem disceptatio de jurisdictionis limitibus

exarsisset, multumque negotii Patribus ob partium divissiones, oppositosque conatus Causae resolutio facesseret, Apostolicae Sedis Legati litigio dirempto in hunc modum, α ι, singulare Dccretum compositerunt: Ut Antiochensitim E clesia duas Phaenicias, ct Arabiam habeat, Hierosolymorum vero tres Palaestinaspossideari, ad hoc autem ρο nosrae humilia talis interlocutione firmentur, ut nulla inpesterum de hac cau- iapramictis Ecclesiis contentio relinquatur. Haec Paschas, nus Collcgarum quoque consensu pronunciavit, qui tali Decretum adeo stabile, & firmum , ac simul irrevocabile auctoritate Apostolica posuit, ut etiam recursus ad Concilium praecluderetur, eo si quidem omnes de caetcro contenriones cuiausto assirmat; quod utique fieri non posset, nisi Apostolica auctoritas praevaleret. Super haec praeclarum de Suprema B omani Pontificis , ac praesertim supra Synodos potestate nobis suggerit testimor ium Atticus Nicopoli anus Episcopus unus ex Synodi Patribus, qui post publice recitatam Sancti Leonis epistolam haec in cius pag isy laudationem effudit: βuoniam nunc Domini nos i ,. Samcti mi Patris , O Archiepiscopi Leonis adornantis Apostolia eam Sed lecta es 10 stola . Sic duplici plane jure Pontificiam metoritatem supra Concilium extollens, jure scili-

14쪽

cet Domini, & Patris ; quis enim, nisi imprudenter, audeat, Ministros supra Dominum, vel Filios supra Patrem statuere, cum alterum Juri Gentium , alterum Iuri Naturae obstet Θ Habes hic igitur in Romano Pontifice , quem ut Patrem diligas , & ut Dominum metuas. Noli Patri obedientiam, cultum Domino pro Synodo tollere . Nec iste tantummodo Antistes communem Patrem Leonem appellat, sed Dequenter in tota Actorum serie hoc venerabile nomen usurpatum pro Pontifice occurrit. Quinimo &Universa Synodus in Synodica Epistola, qua Actorum Confirmationem a D.Leone poposci P. tre ipsum vocat, pag. in& Ducem, & Magi rum, & Dominicae Vineae Cusodem, &Caput, nimirum tum Synodi, tum Ecclesiae, ut sere omnia Sedis Apostolicae privilegia, quae tantopere contra Opinantes oppugnaui, non adumbrata , sed expressa in illa Epistola conspiciantur, cui Patres supra quingentos, flos,& decus Catholicae Ecclesiae, subscripserant. Sed inter omnia argumenta, quae pro Papae potestate supra Concilium decerpi ab integro Actorum Volumine queunt, magni quidem roboris, & momenti, ac simile Achilli videtur illud de Canone Constantinopolitanae Ecclesiae post

Romanam Primatus ab Anatolio fraudulenter extorto. Multa nova, scituque digna circa Canonem istum congerit Auctor. Caeteriim cum Universi Concilii Patres per Synodalem Epistolam , simul Marcianus Imperator, &Augusta Pulcheria, aliique minoris notae impensilis, &crebrius Leonem oraverint,ut praefatum Canonem Auctoritate Apostolica confirmaret, inania vota, & irritae preces cessere, undique obtruso, & inconcusso Leone, cumctisque ictibus inflexibile . Quod si Concilium supra Romanum Pontificem staret, incassum ad illum Canonenia stabiliendum tantum perturbationis, atque tumultus concitatum fuisset: leues illi viri censendi essent , qui tanta

solicitudine, ac studio illius Canonis firmitudinem a Romano

15쪽

mano Pontifice mendicarent, qui a Synodo, id esset , a superiori potestate, compactus sitam et conditione subsisteret: nec minus reprehensione dignus Leo ipse putandus esset, qui altiori statuto , & potestati sublimiori , curvar cervicem dedignaretur. Tot absurda, tot rerum ludibria simul vorare necesse est, qui forte arbitretur, illos Chalcedonis Patres , illam aulam Imperatoriam, & Graecorum Antistitum greges, Ius supra Leonem Oecumenics Synodo concessisse. Antequam tertium Armamentarium adversus negantes Pontificiar Cathedrae circa res Fidei irrefragabilem Veritatem instituam, placet, quaedam simul congcsta , &per transitum tacta argumenta subducere ex opere, quorum pleraq; hanc eamdem Infallibilitatem,& Pontificiam simul supra Concilium Auctoritatem evincunt, unde mistum quasi 'uoddam coalescit armamentariu . Pro re proposita primum occurrit illud pondus , gravitas illa verborum , quibus Divus Leo damnationis Sententiam impio Eutycheti, nisi ab errore, ac infanta desisterct, minatus cst: utram utique , inquit Leo, si in suo Sensu volueritper- monere , nullus poteris relaxare. N ullus, consulto ait, nullus scilicet Judex in terris, nulla Synodi Auctoritas, nulla alia intra Ecclesiae orbem cia stituta potestas , rescindere Pontificiam sententiam potest , aut ejus jussibus reluctari. Siquidem neSativa generalis assertio omnem exceptionem cxlamitat. Usi & clarius iubinae Leo se Concilio

supcriorem, & simul ab omni erroris macula purum & integrum profitetur, tum post Declarationem Fidei ab ApostolicaSede prolatam subjicit: Dubitari non potes, quae sit chrisianae confessonis integritas : Nimirum hanc legem credendi in Causa Eutychetis Apostolica Sedes ponit,& Synodo imponit, quia suspicio, aut Erroris dubitatio non cadit in effusa Apostolicae Sedis Oracula, ac simul discentem oportet Magistro credere, neve ordo Hierar-

16쪽

chicus invertatur , aurem praestare Magistro. & Rectori ac Principi obsequium . Urget & fortius in hac materi argumentum, quod ne ipse quidem Dioscorus, aut ullus Latrocinalis illius Concilii Ephesini satelles in illo tumultu , qui humana simul ac Divina jura miscuerat, ausus est dicere, non licuisse Flaviano ad Romanum Pontificem, ut Generalibus antecellentem Conciliis, provocare, ubi libellum Appellationis Romanis Legatis Flauianus Difc pus dedit, cum assirmet Leo, quod sui Nuncii Fidem pleni me expositam, atque digestam ἀ Sede Beati Petri Apostili ad Sanctam 'nodum detulerant: & etiam attexat, quod cum ejus recitatio poscentibus Episcopis non At aamissa, hoc, quod factum es ne consideratione jusitiae ct contra omnium

Canonum disciplinam, ratum haberi ratio nulta permittit: validissime geminae veritati, quam propugnamus, astipulatur, quia nefas erat doctrinae resistere, quae iniecta divinitus mente in Leonis Epistolam fluxerat: nec minus ini quum , infra jacentem Superioris mandatum, quod Regulam Fidei in Epistola dederat, eamque legi inculcaverat, aspernari. Idque profecto est, q uod contra omnium Ca- nonum disciplinam impudenter transactum exprobrat

Leo. Quid etiam,quod ipse Lco super Regula Fidei a se in Epistola tradita Synodi Patribus praecipit, ne disputatio,

aut concertatio apud Synodum audaciter contrahatur.

ReIecta, inquit, penitus audacia disputandi, cum pleni me, ct lucidissime per litteras , quas ad Beatae memoriae F vi num Episcopum misimus, fuerit de laratum, quae sit de Sacra mento Incarnationis Domini Nostri Jesu Christi pia, ct Ancera confessis. Hoc plano Leoni mandare non licuisset, nisi de doctri itis, quam dederat, Infallibilitate constaret. Praeterea injuriosum, ac superbum hujusmodi foret Praeceptum, nisi a Principe ad subditos mitteretur. Caeterum cum duplex sit apud Synodos disputatio, vel materiae, de qua agitur, conquisitio: alia , quae ad meliorem veritatis

17쪽

pag. iaci

intelligentiam , & intellectum insormandum, illustrandumque, & cum pio animi affectu consociata statuitur: alia contumax, & proterva, & eum contradicendi prurigine, mentisque caligine ac pertinacia conjuncta: primum quidem apud Synodos disputandi, vel concertandi genus in usu, & laudibus est, quo Apostolos quoque in primo Hierosolymitano Concilio, cum de Legalibus abrogandis inquireretur, sapienter usos esse comperimus, Actorum I . Cum aut m magna conquisitio facta esset iurgens Petrus dixit ad eos: alterum vero impium & praecipitio pronum, quod hic Leo tantummodo prohibet: diserte propterea adiicitur, audacia disputandi. Imperat insuper Leo, ut Episcopi ab Ephesina leeunda Synodo condem nati suis sedibus restituantur: Uulneribus, inquiens, his primitus adhibeatur medicina Iustitiae. Rursus in person Nestorii haec Synodo Chalcedonensi mandata, & praecep ta congeminat. In Nestorium Decialiter saluta permaneant : & alias, & crebro huiusmodi phrases a Diuo Leone usurpatas invenies : qui quidem imperiose loquendi modi nisi Muneris celsitudine ad subditos dirigantur, non minus superbiam Leonis, quod asserere nefas est , tam licenter altiori Potestati loquentis, quam Concilii patientiam, ac prope torporem, quia tam praepostera pati posset

Imperia, coarguerent. Inde quoque moralis quaeda uia, Necessitas. X Iaris tua .humani, tum Divini, dictamine in

Synodi Patribus surgit, & Fidem Leonis probandi &ejus Praeceptis obediendi. Idcirco cum apud Chalcedonense Concilium Flaviani Causa discuteretur, & maxime, an jure proscriptus ab haereticis esset, tunc, sicut Acta referunt, Lucentius Reverendi simus Episcopus Uicarius Sedis Apostolica, dixit: auoniam ian. mem. Flaviani Fides concordat cum Aristolica Sede, ct Patrum Traditione, fententiam, qua illum ab haereticis consat esse damnatum,

ipsam in cos resorqueri . Sancta Brado necesse est. Hoc

.i Porro

18쪽

porro ut Apostolicae Sedis Vicarius, & Apostolica auctoritate Lucentius expressit , nimirum Fidei doctrinam expolitam a Leone esse Regulam immutabilem , & simul iuxta ejus directionem sententiam in haereticos retorquendam: quorum primum ad doctrinae soliditatem & ro buria iterum ad Iurisdictionei quae in Leone supereminet, spectat . Aliud & tersius in hac materia Legatus alter

telum contorsit, quod tertio armamentario seponitur. Robustum praeterea, ac nervosum pro utroque a Lsumpto argumentum ingerunt nobis ejusdem Synodi Acta in Sententia damnationis iuste Dioscoro a Synodo insti- istae , quae sic Leonis Auctoritate , ac Nomine , Synodique Ministerio constata prodiit. Sancti mus , ct Beatissimus Archiepiscopus magnae emoris Romae Leo per nos , ct per praefentem Sanctam Synodum nudavit eum scilicet Dioscorum ) tam Episcopatus, ctc. EX ploratum est autem i,& omnimode certum , quod ea Decreta , quae publici Consilii , Caelusve consensu condita sub Unius dumtaxat nomine maxime condita promulgantur, hunc ipsum totius Communitatis Rc rem & Caput indicant. Idcirco Romana florente ac longe lateque dominante Republica, quia Potestas civilis cum legibus cunctos aequabat', gradumque Regiminis per orbem ductum Populi arbitrium cireumferebat, ejus Decreta , sive statuta, Senatus Consulta, aut Plebiscita nuncupabantur, & gubernandi for-ntulae erant: Senatus Decrevit, Populus Iussit. Sed lapsa, & corrupta tandem Republica, & in formam Monarchicam versa, graviora Decreta, quanquam Senatus quoquesu stragio composita , Imperatoris titulo ac nomine dima nabant . Sic etiam Generalium Comitiorum Decreta sub Monarcha Principe constituta , memorato Comitiorum

assensu sub signo, ac nomine Principis divulgantur . Cum ergo in Dioscorum lata Sententia Leonis , quanquam absentis , Auctoritate, ac Nomine proferatur, ipsosque Sy-e a nodi

19쪽

nodi Patres tanquam Leonis Ministros executioni illammandasse notetur, quibus his forte clarioribus radiis delineari Potestas Papae supra Synodum potest Rursus idem Dioscorus hujus lententiae fulmine ictus cecidit, quia rejecta Leonis Epistola, nec eam recitari in Ephesina Synodo passiis, simul in illa a Leone Fidei doctrinam expressam abjecit: Leonis Disolam recitari prohibuit Dios. corus scilicet Reverendissimis Episcopis: ct haec cum Sauctissimus, ct Beatissimus magnae Romae Archiepiscopus Leo scelesiam Euychis inscriptis damnasset perfidiam . Quod si aliquo pacto de doctrina Fidei Leonis ambigere, vel

haesitare sis erat, iniqua plane in Dioscorum lacta Sententia , iniquior executio censenda esset , quae inanis utique suppositio non minus Leonis Auctoritatem, quam Synodi integritatem exulcerat. Aliud & Auctor cumulat argumentum, quod lectis Nicaenae Synodi Actis, &cum Leonis Epistola comparatis, Patres exclamaverunt: Papa Pys Ire ita interpretatus est. Post vero lectas Divi Cyrilli Epistolas, quas in suas Sacra, & Prima Ephesina Synodusia, adoptaverat, iterum Patres acclamaverunt: Leo Episcopus

ita sapit, ita credit, ita scripsit: & quod rursus ejusdem

pagiso applaudendo doctrinae Patres intonuere: Petrus per Leonem ita locutus es. Ex quibus locis dilucide Auctor Summi Pontificis Infallibilitatem, &jura supra Concilium anserta colligit, quoniam ejus Aut horitas nervos, ac pondus byn te aegniti5 Sed latius videtur mihi patere argumentum: nimirum Leonis de Fide doctrinam cum Nicaeno, & Ephesino quoque Concilio co cordem probatam esse, quia idem Divinus Spiritus , qui sibi discors aut bilinguis esse non potest, in Papa Leone,& in Nicaeno, & Ephesino quoque Concilio locutus est, cum hoc tamen interjecto discrimine, quod hic Caelestis afflatus a Romano Pontifice in Synodum, tanquam a Capite in membra , diffunditur. Diserte hanc veritatem osten-

20쪽

ostendunt Melchior Canus lib. s. de locis cap. & Valentia tona. 3. disput. I. quaest. I. fatentes ibi, Divini Spiritus suavitatem , & lucem pro Fidei condendo, vel declarando Decreto , Romano Pontifici tanquam Ecclesiae Capiti imprelsam , ex illo in Synodos, in Ecclesiam effusam, velut reflexam, & communicatam lucem irradiar . Suffragatur huic Theologorum doctrinae praeclarus Sacrae Scripturae Textus. Etenim clim ex Sacra Scriptura, &Patrum amplissimo testimonio habeatur, Petri Sedem,& Cathedram Moysis Cathedrae successisse, de Moysis

Regimine & Cathedra Sacra Scriptura testatur Num. II. Et dixit Dominus ad Mo Uen: Congrega mihi septuaginta viros de fenibus Israel, quει tunsi, quodienes populi tio Magybi, ct duces eos ad ostium Tabernaculi faederis , faciesque ibi sare tecum, ut descendam, ct loquar tibi, ct auferam despiritu tuo ; tradamque eis, ut sentent tecum onus populi, se non tu solus graveris. Quod ita eleganter explicat Glossa : Moses, ct Spiritus, qui erat in eo, quasi clari Psimi luminis lucerna fuit, ex qua Deu eptuagintasenes accendit, principalis luminis splendor 'adsenta, ct

origo illius nihil damni ex diminutione accepit. Porro hoc exemplo quomodo per Summum Pontificem Deus suam Ecclesiam docendo illuminet, exprimi, Divus Bernardus luculenter exponit lib.q. de considerat. cap. q. qui Papam Eugenium de ejus Muneris amplitudine instruens, ac de

Episcoporum subjectione . taui scilicet Episcopi, inquit de tuo Diritu, illorum instar jeptuaginta Moas, accepisse

cernantur,per quem e praefentes, sive absentes contendant

placere tibi, placere Deo. Postremo hanc Infallibilitatem circa res Fidei a Summo Pontifice Synodi Patribus communicari , & ipsam cum Supremo Regimine stabili conjunctam esse, nemo eloquentius , quam Divus Cyprianus explicuit, qui in Tractatu de Unitate Ecclesiae, ubi a Christo collatum Petro Primatum, & unum Caput, &

SEARCH

MENU NAVIGATION