Rhetorum collegii porcensis inclytae academiae lovaniensis orationes in tres partes secundum tria causarum seu orationum genera distributae. Sub Nicolao Vernulaeo collegii porcensis, & publico eloquentiæ professore. Accessit orationum sacrarum volume

발행: 1649년

분량: 857페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

801쪽

hrasibulo,dedimus maiores illis Ottones, Cavo

Ios, Henricos, Harminios, aetatum omnium quae

dam prodigia. Superbiant ambitiosissimi Romani an Scipionibus suis, in Pompeis, in Caesaribus; nos Donrados illis & Fridericos opponimus, quorum gladios nunquam illi intueri potuissent. An noni pse de Germa nis testatus est Pompeius, Solos illos fide & armis G entibus omnibus praestare' An non Claudius quoque Imperator nullos mortalium L ante Germanos fide aut armis reperiti probavit Z Quippe una est Germanorum dextera fidei sedesct instrumentum victoriarum. Quippe soli suae

Germani,qui dolum &astutiam execrantur,sron rem ac mentem gerunt apertam : deliberant dum fingere nesciunt, constituunt dum errare non pos-

sunt. Existat hic illi elmus ille SeniorDux Lunae- Burgensis, Dii bonis quam illustris Heros 2 Nun quam ex practionis parti victoria recessit , & septe victoriis splendidissimis nobilitatus Victoriosi

cognomen reportavit. Existat ex Brunsv vicensi Familia Senior Dux Ericus. Illustrissimum Germaniae decus t Decies collatis fgnis in acie stetit, conflixit, vicit. Plusquam vigeses pinnaculamum rosq; hostium ipse conscendit, invasit, superavit. Baucrica in pugna Imperatorem Maximilianum se clava ferrea graviter percussum , &iam succum- bentem sua manu erexit, servavit, suis restituit , i- pselethale pro illo vulnus reportavit. Existat hic. Henricus Quartus Imperator, ille Maiestatis Im- perii acerrimus sane vindex. O quis illi unquam ex, omni Antiquitate par esse posset i Bis &se xagies

802쪽

Ceriamen Nationum.

ii perrimis bellorum & hostium dissicultatibusnimum despondit. Deficerem hic apud vos prosect d, si plures alios e Germania nostra Duces, O thones, Ludovicos, Volsi gangos, Fredericos, Albertos , Maximilianos, alios innumeros commemorarem. Illi inter homines non tam homines exe iterunt, quam divini quidem Heroes, qui anto

mortem fato aeternitatis c5sessionem eripuerunt& a quibus Virtus Fortunaq; nominis ac famae a ternitatem accepisse videntur. Una velut in Tabula Germanorum Ducum ac militum , obsecro vos, fortitudinem videte. Obsederat elapso saecu- Io Solymannus A ustriae Viennam nondum propu Inaculis, ut hodie, munitam. Trecenta hominum . millia aqua terraque urbem cingebant, intercituuOmni ex parte erant itinera, in urbe vero sedecim

duntaxat Germanorum millia Philippo Palatinc ac Nicolao Comites almio Ducibus , qui imma- nem illam ac Barbaricam molem exciperent.r Arquis exitus tandem ξ Turcae vigesies summa vi muros urbis sunt aggressi , sed&vigeses a muris ita generose reiecti , ut de fuga summo nominis O-

i tho mannici decore cogitate, urbem amplius tentare non ausi, aut Germanorum vires experiri, de'

buerint. Tales ac tanti sunt Germani, ut eorum millia sexdecim, immani nimorum T urcarum tre centa millia profligent, di in fugam turpissimam convertant. Vere, vere dicere aliquando potuisti, o Imperatorum Maxime Carole Quinte , id esse Germanos in exercitu , quod pectus est in corpo-xe humano. Ut enim ab laoc vis est omnis & vita,

803쪽

De Belli Glo la' 1iS .udolphe, etsi magna fiducia, dixisti, te qualibet

in mundi parte cum Equitum Germanorum qua .ruor millibus & Peditum quadraginta stare invictum posse. Vere tu quoque Stephane Secunde Ingo istadiensis , nullum esse Bavarum , sed ego addo , nullum esse Germanum militem asseveravisti, in cuius sinu solus & inermis dormitare tutomon posses. Nimirum ita invicti sunt Germani, uein eorum sit manu caeterorum salus & tutela. Et quemadmodum reliquae omnes ab iis Nationea. Nobilitatem acceperunt . ita virtutem, ut quidquid praeclarc gerunt, debeant acceptum Germa-αis. Nullae sine eis sunt expeditiones , nulla sinu et Xercitu Germanico bella, quod intelligant Prin-. Qipes omnes & Reges, vix sine Germanis victo- 1i am ullam esse posse, qui de omnibus sere Nati sin nibus victoriam aliquam reportaverunt. Ita pla- cet ordo, quem nunquam duerunt ue placet inces

sus, qui gravis est & firmus; placet constantia,quas

nullius audaciae vi labefactatur ; placent Germani Pedites, Sc illi Suevi, est phali, Tyrolenses; placent Germani Equites,& illi Brunsv vicenses, Cli- enses, Franconienses. Quorum omnium si quis sortitudinem nondum adhuc satis exploratam na bet, recordetur, quod cum anno supra millesimum quingentesimo Potentissimus Mosco viae Dux in Livoniam cum Moschovitarum centum , & Tartarorum triginta millibus irrui sibi, et Bellicosissimus ille ait herus a Pettenburgo SummusTheu tonicorum Magister obviam prodierit , qui cum sub signis septem tantum Germanorum millia, M

uiaque Litonicorum haberet, ceatum hostium

804쪽

et Certamen Natisnum: millia una acie prostravit, &uno suorum amiinvidendam omni antiquitati victoriam est con secutus. Non possum immortalia Germanorus

facinora his angustiis brevissimi temporis conplecti : gaudeo verb, ac mihi gratulor, qudd Ge manus sim, eiusque Gentis , quae quemadmoduir Imperii Aquilam & supremae in tertis Maiestati ilfastigium habet, ita bellicae laudis, & militaris fortitudinis lauream possidet. Cedite igitur, Populi Maioribus vestris ac Parentibus Germa-

.ubd si hodierna die ita Fato quodam eveni Uret , ut vete etes illi Romani Rerum quon dam Domini militarem lauream bellicosissimae Nationi consignare deberent , dubium profecto non est, quin eam eorum iudicio tanquam omnia populorum sortissimi victoriosissimiq; Franci reportarent. Nam cum illi de gloriacum Nationi,

i bus caeteris noti raro dimicarent, tum cum Francis de salute certabant. Nimirum belli gloria Gallos ante Comanos esse , ne ipsi quidem Romani dubitabant ue suam vero ab eorum armissa lutem vindicare, hoc opus, hic labor erat. Atque idcirco cum exorta aliqua belli Gallici tempestas et nulla conditio velatas ab armis excusabatur. ipsique sexagenarii depontanique Senes, de Sacerdotes in militiam constri bebantu . Usque adeo Roma

805쪽

. 2s

, illi sortissimi Populi,qui Romam aliquan

do Brenno Duce suis in cineribus sepeliverunt; qui Graeciam & Asiam summa virtute pervaserunt 3 aquibus olim Reges, etiam non lacessiti , ingenti pecunia pacem emebant; suis autem Regnis exuti pro restitutione ad eos confugiebant. Quasi tuta es e Maiestas , vel amissa recuperari sine Gallica virtute non posset. Ita omni aetate pugnaverunt ut fortissimi , vicerunt ut fortunatissimi, bellicae laudis fama supra omnes claruerunt ut illustrissimi. Quorum fortitudinem si testari vobis ex veteris memoriae Annalibus vellem , producerem pri- .scos illos Celtas , qui collabentibus aedificiis 1ese opponebant, Oceanum inundantem sustinebant, fluctuum impetus protens s gladiis &hastis excipiebant. Sed istam summam amentiam ac temeritatem non admiror. Producerem generosos illos

callos, ex quibus csim aliquando Alexander Magnus quaesivisset, Quidnam tandem in rebus h

manis prae caeteris extimescerent Θ Unum hoc, inquiunt, ne coelum fortassis in nos ruat. Adeo non

illam Alexandri magnitudinem formidabant. Sed ista nimis etiam antiqua relinquo. Prodeat potius Oigentoriae. Divitia cus, Vercingentorix, qui suis gladiis Caesaris animum & arma hebetaverunta Prodeant Brenni, quorum unus Romam eae pugna-it, alter Europam Asiamque perterrefecit. Prodeat: Baraidus, ille Hostium omnium terror, qui non aliter quam conversa ad hostem facie mori desideravit. Prodeat Bertrandus Gue uinas, qui Pe truci, Castellae con Regem sed Tγrannum Regno

id et ix, Prodeat Pipinus , qui Italia Longo-

806쪽

ός i. certamen Nationum baidos eiecit. Adsit etiam Gasto Foxius, qui cam pos Ravennatium tam insigni victoria nobilita vit, & victoriae trophaeum fatali sanguine suo iri i-gavit. Adsit Blasius Monluctus , cuius Gloriae tan- tu non videre fortuna non potuit, ut vel semel vinceretur. Adsit Mathurinus Scutus Romeuasius, cuius nomen ac dexteram ita universus aliq

cuius nomen ac dexteram ala univerius aliquan

do Oriens exhorruit, ut hoc etiam tempore pro terriculamento suis infantibus matres eius nomen inclament. Nihil interim dico de Paulo Thermo, cuius in armis prudentia miraculo suit; nihil de Osfunio , cuius pugnacitas nunquam est fatigata; nihil de Carolo Cossaeo Blissaco, cuius se licitas omnium prudentiam superavit. Hi Omnes e Francia nostra ita Duces extiterunt, ut sua

sortitudine facile orbi universo bellicosissimos lomnium esse Francos probarent. Quaenam aetas autem non dico superiorem , sed parem Carolo Martello unquam protulit, qui anno supra septin- gentesimum trigesimo trecenta & octosinta Sa racenorum millia una acie delevit, mille tantum Esuis & quingentos', hoc est, pro ducentis ac tal-

ginta hostibus unum amisit Z In hoc uno gloriari a profectd Franci possemus, nisi tot eiusmodi suis sent & essent adhuc apud nos victoriosissimi He-

roes, quot Optare, nedum sperare caeterae Nationes auderent. Quanta & quam admiranda bellorum fulmina, Clodovei. Dago berti, Philippi Augusti, Roberti, Henrici Secundi 3 Quam Illusti e Franciae nostrae Decus Carolus Magnus , cui Az-tiquitas parem dare non potest , posteritas nutiquam inveniet superiorem I Enim' ero non

807쪽

tantum est virtus Ducum, etiam eximia Militum est virtus. Testis est Italiae fulmen Hannibal, ca- ius omnes sere unctoriae Gallorum virtute su ne partae. Illi ad Trebiam, ad Trasimenum, ad Cata nas spectan cibus Carthaginensibus vicerunt. Testes sunt fortissimi illi triginta Galli, qui Maurorum Equitum millia duo Africano bello loco suo pepulerunt, inque oppidum summa cum laude sua cocgerunt. Testes sunt illi, qui in Al varici oppugnatione tam gloriosam mortem obierunt. Stabat ante urbis portam unus, inq; ignem e region et turris sevi ac picis glebas proiiciebat , sed mox scorpione ab latere dextro traiicitur. Vix conciderat, ea proximis unus succedit, occiditur ; occisi in locum terrius adest, tertium subito quoque dziectum quartus subsequitura ; nec priuS vacuuSa propugnatoribus relictus est locus , quam submotis omni parte hostibus finis est tandem pugnandi factus. Adeo nec Scaevolae, nec Curtii, nec Horatii Franciae nostrae unquam defuerunt. Viu cere aut mori ea demum est Francorum Gloria, Nec aetatem excusamus, nec accusamus : semper Francifloremus, & in aeterno sumus robore , se a iuvenes, seu senes. Et iam in senibus iuventutis est robur, & extremam aetatem vivida virtus in quandam commutat iuventutem. Nec ille prosectbdixit male , qui Francum virtutem Heroice animatam appellavit. Quis in orbe toto angulus est. in quo non Francorum aliquast laurus λ quae Regio,in qua non trophaeum Z quae Provincia, in qua non triumphus Z Totum orbem nostra sumus vir

808쪽

semper pede tamquam nostrae subiectum virtuttheatrum perambulavimus. Ignea mens Franc est,& in uni versu in omnes armis insuevimus. tubarum clangores exaudiantur, stamus impavidi , si hostium pereuntium ac perdentium ci retiores tollantur , stamus imperterriti ; si telo

si terrifici machin: Tum ignitarum boatus tonent,: gestientes laetiti Sub Dio ad θdera somnum Carpere,fuscari Sola ferruginepulchrum es.. Pulvere conspergi, ravibussu resub armis,

Hoc unum ea Francu votum.

Et Verb clim Gens nostra armis sit strenua ,1 tu Equestri certamine optima est , ignara perfidiaeci indomitae intra se virtutis. An non Parthi, cum eos Antonius bello lacesseret, coerceri frangique alitex,quam nostro Equitatu non potuerunt Z Au

quam Belli Ducum maximus ac fortunatissimus cursum illum victoriarum suarum Francorum virtute sisti tum animadvertit , cum in obsidio de Metensi, qui antea, P Lus ULTRA , iactitabat,

metas invenit Hic ille bellicosissimus Gursu

noster tanto Imperatori satis declaravit, plus paucorum Fraucorum fortitudinem posse, quam universam Germaniae potentiam. Annun Turcarum sim manissim'rum Imperator tantopere frau

COIum nostrorum vires ac virtutem extimescit, l

809쪽

ut aliquando per legatos & literas suas osciorum

ac benevolentiae plenissimas a Rege nostro Christianissimo postularit , ut Francos gravissimo edicto suo ab H ungarica militia in Fr. raciam revoca- .ret 8 Nimirum nihil poterant eius vires, ubi Fran corum vires resistebant Nimirum iam Mercurii Ducis, cuius armis Regalis Alba cessit , virtutem invictam perhorruerant : iam Vaubeco urii Baronis & inclyti Ducis potentem dexteram, quam a misso Javarino senserunt, nimium extimuerant An non ii sunt Franci, qui siusceptis tot in Terram Sanctam Expeditionibus Barbarorum multoties effraenatam audaciam refraenarunt , & insultantem Christianis eorum fortunam fregerunt Z qui media in Asia victoriatum suarum trophaea fias iunt Z qui Ecclesiae Dignitatem adversus Bayb Ios propugnarunt , & eius imperii fines supe stitione deleta pro tu Ierunt Z Dicat hic Magi ville,& Divus Gregorius, Quinam sust Francorum. Rege si Reges, inquit, Francorum sunt, qui sese m per pro populo Christiano tanquam murum inexpugnabilem opposuerunt. Dicat Honorius Tertius Pontifex , imb de toto Regno nostro loquatur : Regnum, inquit, Franciae est quasi pharetra, quam Christus sibi circa semur accinxit, ex qua sagittas electas extrahens, ipsas, ut sibi Gentes &Regna subiiciat, in arcu brachii potentes emittit. Dicat vero Carolos Quintus Imperator , quanti ac quales sunt viri omnes in Francia militare si Ego, inquit, cum aliquando a Tiercellino , quot die

bus Pede montium Parisiis abesset, quaesivissem: Si dies,loquit, singulos pro pugnis accipis,duodecim

810쪽

Certamen Nar onum omnino sunt: nam tibi duodecies, priusquarti lii si os attingas, cum exercitu novo pugnandum rit , ni si prima fortasse pugna statim occumbo Atque hoc est , quod dicere Laurentius Medice frequenter solebat , Galliam, si suarum sit gnat trium, totum in angustias cogere posse terraruit orbem. Compescuit noster Mero variis Attit: vicit noster Clodo vaeus Gothos , subegit nosti Chil debertus maiorem Hispaniae partem , subiieit sibi noster Carolus Octavus non totis quinqumensibus Italiam , redegit stib Imperium suu noster Ludovicus Duodecimus totam non integro mense Lombardiam , devicit noster Franc ficus Primus memorabili ad Melenianum pugnHelvetios ,gdomuit noster Clotarius indomito antea Saxones. Carolum nostrum Magnum Scotiar, Gallitiae, aliarumque Provinciarum Regesta quam subditi coluerunt. Verbo dicam, Frauci vicimus Oibem. Dicat nunc Guillielmus Bruss

an Hispanias Draesules vidisse, in Polonia Nobi

Ies, in Anglia Agricolas, in Germania Principes

in Italia Palatia & Antiquitatum monuimenta, in Francia Milites. Vere enim, vere in Francia Mili res sunt, sed quibus aliarum Nationum Belli Duces non sane palmam eripiant. Verlim ut inter totimilitaris Gloriae nostiae monumenta aliquando Conquiescam, vobis, quotquot hic estis certantes Populi, unum oppono Henricum Quartum,&eius meritis supremam pro Francis lauream depo- sco. Ille e tribus iustissimis praeliis, e quinque dari- ta armatis congressibus , E quadraginta supra

SEARCH

MENU NAVIGATION