Claudii Galeni Pergameni De compositione pharmacorum localium libri decem, Iano Cornario medico interprete. Nunc ad fidem variorum exemplarium perspecti & eorum recentissima collatione ab innumeris mendis emendati

발행: 1549년

분량: 870페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

vel per multi humoris influxum , causa imputabimus. In quo genere & inflammatio& ery sipelas existit. Insammatio quide ubi

inflammata corporis pars multum sangui- nem in se continuerit. Ery sipelas vero ubi biliosum cotinuerit liu morem. Quod si ex utriusque redundantibus pars aliqua expleatur aut infamatio erysipe Ialaiaut erysipelas inflammatum oborietur. Et ne quis putet nos Iongum sermonem de una particula iuxta unum symptoma affecta fac re. Communis enim omnium dolore assectarum ratio est, quam si quis diligenter in articulos digesserit,promptior ac expeditior ad auxiliorum inuentionem, in omni affecta parte fuerit. Artis etenim cura di coniectura in assectionum cognition maxime consistit. Quae ubi inuentae fuerint , curationem non coniecturaliter sed scientifice indicant, cum hoc quod & cognoscere datur, quam aegre aliquae affectiones medelis cedant,in quibus ration biliter iudita indicatione remediis, utimur

etiam sinihil efficere in principio appareat: atque hoc est quod in aphorismo dictum

est,in quo ait, Omnia secundum rationem facienti, si iuxta rationem non succedat, ad alia transeundum non est, sed perseueraudum. in eo quod visum est a principio.

182쪽

Aliquando enim adeo vehementer in angustiis meatuum satus vaporosus infarciatur,atque eo adhuc magis viscosus aut cra L sus humor, ut multo tempore opus sit ad c ratione. Etenim quae sic inserta sunt a tenuare oportet, meatusque dilatare per quos excernantur , habita simul prouidentia nequid aliud, puta humor aut eiusmodi fatus amplius influat: & ad haec corro borandum est affectum membrum, ut neque ipsum ventosum flatum gignat. Qui igitur primi ad eiusmodi affectiones pharmaca composuerunt, merito varia materia. opus habuerunt: si quidem insuentem substantiam siue humor, siue vapor fuerit,repellere necessarium existit: impactam vero concoquere & attenuare,eandemque ipsam discutere : atque nihilominus, imo magis circa affectam partem firmitatem inducere, ne videlicet quod insuit suscita piat,attenuatum vero excernat, impactumque concoquat & attenuet. Verum in mixtura pharmacorum hac facultate praeditorum,alius alio feliciore coniectura usus, alius minus, alius magis commodam fecit compositionem. Quapropter velut nostis, ad vos enim sodales loquar quibus maximὸ haec scribuntur, Duo omnino vi distis mihi praeparata pharmaca eundem

183쪽

effectum promittentia, quandoque etiam tria & quatuor,& ex horu mixtura in aegre curabilibus affectionibus a me serpe quod oportuit, factum esse. Considero nanque in quo eorum sit simplex pharmacum amplius calfaciens aut frigefaciens,velut etiare siccans,aut litumectans,aut tenuium par tium, aut crassiarum, Deinde contemplans

quid effecerit quod aegro iam fuit ad motu, secundum usum aut per aliud quodda, aut per hoc ipsium facio. Saepe quidem ad aliud

quod idem promittit transeo,Miquado v To utraque committo,ae medium quiddam ex eis conficio. Talia autem omnia abunde a me non uniuersim tantum, sed & particulatim in medendi methodo relata sunt,nos. seque oportet, quod & iam ante dixi,hanet tractationem illam' sequi,& cogor tamen etiam nunc rursus meminis , quo magis ea quae isthic tradidi assiequamini. In praedicta i taq; affectione,calore doloroso prae- dominante una cum flatu ventoso, inprincipio quidem repulsoria curatione utendum est, quae ex refrigerantium facultate constat: quod ubi moderate factum est,ex mitigatoriis ac concoctor iis qtuppiam am-. miscere ad repulsoria oportet, Deinde etia' discussoria addenda,ita ut paulatim repul-2ria pharmaca detrahamus,donec ad comi

184쪽

sT CUNDUM LOCO', Z I B. II. I γ- trariam mixturam perueniat pharmacum

ei quam a principio habuit,hoc est, ut plurimum quidem discussorium sit &attenuatorium, Minus vero eoncoctorium & initigatorium,minimum autem repulsorium. Portulacam quidem igitur refrigerantis&aquosae se b stantiae e ste didicistis. Minus

ea polygonum. In solano autem tantum ammixtum esse crassae & terreae, quantum adstrictionis. Acetum vero repulsoriam flamul&attenuatoriam, imo & distu Aoria in habet facultatem, utpote in temperatura a tenuium partium frigiditate exuperatum,quemadmodum exacte serenus aquia Ionaris aer. Didicistis etiam rosacei facultatem,quod videlicet & repulsorium quiddam habeat,habet autem & concoctorium& mitigatorium,&ad haec etiam discussorium. Merito igitur Archigenes in praediacta assectione eiusmodi pharmacis Vtitur, ipsum quidem per se soldm acetum neque alibi exhibes,neque hic,ob facultatis ipsius

vehementiam, ammiscet autem ei vel ro-faceum vel aquam. Transeamus autem iam

adsequentem Archigenis dictionem. Archigenis. Si vero augescat affectio, persecta cibi abstinentia congrua est, Deinde venae sectio e cubito,& alui euocatio pen validum clysterem. De his auxiliis diei u QE 2-

185쪽

me prius est quando Apollonii dicta considerabam,vdi sane in biliosis causis fami renunciauit, velut etiam venae sectionem in

pueris & senibus ac viribus debilitatis fieri

prohibui: laudaui autem euacuationem per clysterem:non solum propter euacuatione eorum quae intestinis continentur, sed etiaob reuulsionem eorum quae ad caput feruntur: atque ob id probe in his quae scripsit Archigenes non simpliciter dixit, Euacuatio alui per cly sterem,sed addidit validum: multum enim in huiusmodi clysteri situm

est, quantum ad reuulsionem attinet, vixra hoc quod no solii ea quae circa ventrem &Mesaraeum sunt evacuat,sed etiam quae cir--.ea hepatis sima haeret. Archigenes. Irrigationes autem, Ruta cum aceto & oleo trita. Memores asseesionis ad quam auxilia scribere proposuit,sic iudicamus Vnu quodque eorum quae recensere coepit. ARfectionem itaque sic scripsit. Aestate vero aut ubi alias aestuose distenduntur. Deinceps vero refrigerantis facultatis auxilia

subiecit,& postea inquit. Si ver A augescat assectio pei secta cibi abstinentia,& venae sectio,& cly ster validus adhibeatur:& post haec propositam conscripsit dictionem, in

qua cum aceto & oleo tritam rutam adhibere iussit non apponens an viridem an

186쪽

aridam velit. E st enim non parua dissere ria, quum arida multo acrior & calidior, quam viridis existat. Mihi sane viridem co-sulere videtur, neque enim aceruatim a refrigerantibus ad contraria transgressus est. Acetum vero ad hoc quod refrigerat & repellit , discussorium quid habere antea dictum est. Mitigatoriar autem & laxat riae facultatis existens oleum merito ipsis ammiscuit. R Iia, Succus a lauri baccis expressus cum aceto & ruta ,haec priore lonhe efficacior existit. Ad succum nanque a lauri baccis expressum fortiter calfacientem, rutam ammiscuit cum aceto, relicto OIeo. Alia, Succus radicum iridis cum aceto. Hoc remedium nihil calfactorium

habet,melius itaque fuerat ipsum primum in transitu ad praeclariora auxilia positum esse. Alia, Salicis folia trita cum aqua. Hoc prcscripto ex iride imbecillius est,atq; his quae omnium primum scripta sunt si mi te, ut intempestiue nunc ab eo sit relatum. Alia, Serpyllum cum aceto & oleo tritum. De aceto & oleo prius dictum est:ad iecit autem nunc eis serpyllum acris qualitatis pharmacum, & ob id etiam calfactoriar facul tatis. Negligenter vero etiam hic

reliquit,an viride aut aridum velit. praestia

terit autem fortassis viride intelligere.

187쪽

Alia, Polygonum cum ruta oleo & ac Oto dilutum. Polygoni succo iuxta prImam rationem ut refrigerante usus est, na&reuera talis existit, Quare etiam ad in ueteratos dolores iuxta primum transitum rationabiliter quis eo utetur, ruta amna xta. Animaduersione autem dignum est in ringu lis contrariae facultatis pharmacorum mixturis,ut in principio parum ex praestantiore ammisceamus, iuxta secundum verbdi tertium usum,copiam augeamus. Alia,

Amygdalae amarae deligatae tritarcturi aceto & oleo irrigationis modo adhibitae aut cerati crassitudine in linteolo fronti impositae. Et hoc ad primum transitum pertinet, didicimus enim discussoriam cita tra mordacitatem facultatem amygdalas amaras habere. Alia, Ruta sylvestris' cum oleo & aceto eodem modo. Inordinate rursus hoc valde forte pharmacum diaterposuit, in doloribus multiim inueteratis merito adhibendum. Alia, Populi albae fructus cum aceto tritus. Discussoriae facultatis est albae populi fructus. In quibusdam autem exemplaribus non cum aceto, sed cum posca,scriptum reperitur. Alia, Ocymi semen cum aqua. Ocymi semen calfactoria:& attenuatoriae est facultatis,' non tamen 'ςhζαςnter, cum aqua autem

188쪽

sola inueterata affectione minime rationabiliter quis eo utatur, melius enim erat Oleum & acetum,velut in aliis dixit,etiam huic ammiscere. Alia,.Facit & balsamum peucedanum,castoriuin, simul & singulatiin unumquodque cum oleo& aceto. Hoc pharmacum rursus vehemens est, maxime quum ipsum peucedanum se Iuni adhibeatur, citra castorii ammixtio nem. Quid vero balsamum nunc vocet,no habeo dicere, Num videlicet plantae semen, aut succum quem opobalsamum vocant,

aut ramulos ipsius xylobalsamum appellatos. Melius tamen mihi videtur opobalismum accipere, quod tenuium partium &discussoriae substantiae existit , non tamen manifeste calentis. Alia, Lauri folia, ct populi albae,& viticis cum ole & aceto. Et hoc pharmacum ex simplicibus facultatibus differentibus composuit. lauri enim folia calidissima,viticis vero moderate refrigerantia sunt: in medio virorumq; populi folia existunt. Alia, ' Panacem cum oleo illinito. Nihil hic refrigerantium ammixtum est,& ob id valde inueteratis

affectionibus & nihil amplius caliditatis

habentibus utile existit. Quapropter merito quis ipsum reprehenderit citra distin-

ctionem pharmaca auxiliaria coscribetem.

189쪽

Panacem vero negligenter nunc ipsum di- Ocere puto,panacis radicem, neque enim opopanaca putandum est ab ipso panacem dia.ctum esse, Differt autem a radice hic non paruo caliditatis excessu. Alia, Viticem aut mentam, amygdalas amaras, iri dem aequali mensura cum aceto & rosaceo mixta adhibeto. Aliorum vires supra rela tae sunt. Mentae autem nunc primum mem . tionem fecit pharmaci calfactoriae facultatis. Alia, Aut mororum succo cum aceto ammixto rigato. Hoc pharmacum euidenter apparet refrigerantium medicamentorum generis ab ipso conscriptorum esse. quae incipiente affectione conueniunt,minimeq; recte nuc ad pharmaca auctis assectionibus c5moda,am miscentur. Alia, Inueteraω autem assectione pilis denudato, illitionibusq; & rigationibus prςdictis,crassius tamen apparatis utitor . Alia, Resinam cum melle temporibus & fronti illi ne. Aut musterdas cum aceto & rosaceo. Tertium hoc tempus est& oportunitas in capitis remediis adhibendis. Primu nanque erat incipiente affectione. Secundum vero vi ipse scripsit augescente. Tertium autem hic quii ait inueterata, quod ipsum V hementioribus auxiliis opus habet, quorualiqua non recte prioribus ammiscuit. Ἀ

190쪽

De bis qui ob biliosum humorem caput dolent.

SIgna in bis similia sunt eis quae ex ardore oboriuntur,accedit his maior mo

sus & faciei pallor,& aliquando oris amaritudo. Aetati autem vigoris, & temperaturis calidioribus,& vitae curiosae, & his qui flauam bilem congregant,haec affectio praecipue contingere solet. Itaque balnea temperata,& vnissiones,& potus dilutus eis exhibenda sunt, omnisque diaeta liquidior &boni succi constituenda. Euacuandus item biliosus humor per absinthii cremorem,aut per aloen, & per ipsam picram antidotum per se datam,aut modica addita scamonia, vel per catapotia ex aloe confecta. Illinenda frons pastillo croceo aut Trigono appellato,aut aliquo alio his consimili. De dolore capitis per confusum. SI quide uniuerso corpori caput per consensum coafficitur, illi prospiciendum, tum intemperiei, tum materiae prae dominati instando, easque urgendo. Et si quidem humorum multitudo & ma&imh circa v nas fuerit, venam secabimus. Si vero qualitatas magis inualuerit, purgatiuo pharmaco utemur. Si ver 5 uni alicui parti condoleat, velut hepati,aut ventri, aut stomacho, his

ipsis auxiliabimur:calida quide in ipsis sub-

SEARCH

MENU NAVIGATION