Claudii Galeni Pergameni De compositione pharmacorum localium libri decem, Iano Cornario medico interprete. Nunc ad fidem variorum exemplarium perspecti & eorum recentissima collatione ab innumeris mendis emendati

발행: 1549년

분량: 870페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

gruens est ad proposita curationem. Relatum enim in tertio curandi Methodi est. Quod ulcera explenda,citra acrimoniam extergentibus medicamentis opus habeat. Quod si huiusmodi lac haberi nequeat,perflant graeci decoctum collyria terere pret stiterit, utpote quod extersoria quandain vim habet qua oua ipsa in totum carent. De o ritu litubus palpebrarum.

QVum aegre curabiles praedictae asse

Dones existant, adhuc molestius se extendunt, ubi accesserint aspritudines palpebrarum,a quibus etiam in lippitudinibus Oculorum tunicae concisae, dolore affliguntur. verdita in illis audemus ad inflamatio-ru propria pharmaca,taviscere parum quid de extergentibus,velut est collyrium ex vino aspritudinibus accommodarum, quo prima ea quae ad p/lpebras delata sunt,deprimantur,ubi vero in gammatio reliquit, ea quae aspritudines repurgare posunt adhibemus. In his vero qui ulcus habent cum mordacisurione,impossibile est eiusmodi uti pharmaco : corni rauis enim tunica amplius erodetur, & uniformis magis procidet, &vehemens dolor homine apprehendet, a gebiturque malignitas fluxionis. In huiusmodi itaque affection incomplexu M

dici ad consilii inopiam redacti, solian re

322쪽

medium velut in desperatis repererunt, ut extensis atque versis palpebris, ipsa citra pharmacorum usum repurgent & abstergant, Aliqui quidem specilli concavo superficiem deradentes,deinde molli spontagia id quod defluit excipientes,& de caetero palpebrarum aspritudine moderatiorem reddentes. Aliqui vero etia marinoru quorundam animalium coria insuperficie aspera, in eiusmodi usum congrue adsumunt. Quidam ex praeceptoribus meis etiam ex

pumice collyrium fecit,cueoq; extentis ac versis palpebris aspritudines deradebat. Manifestum est aut e pumicem exquisite le- Nigatam esse oportere,atque ubi id factum fuerit cum tragacantha aut gummi incollyrium formari. Caeterii ubi temporis progressu per praedicta collyria fluxio fuerit

sedata,audemus iam ea quae palpebras extergunt adhibere,parum tame quidpiam ex eis in principio ammiscendo, quod ubi h mo perpeti posse videbitur, paulatim c piam augebimus. Postquam vero fluxus fuerit re siccatus & palpebrae moderate habuerint, caua ulcera collyrio ex thure explere oportet,ita ut in principio pauxillum ex collyrio ex vino ei anunisceamus , &paulatim eius copiam extendamus, ut ne

palpebrae amplius tunicas oculorum inse--. stent,

323쪽

stent,& ulcera munda reddita exacte iidi. Pleantur,&ad cicatricem perducantur. Deliis itaque sussicienter dictu est. Transeum di enim iam tempus ad reliquas oculorum tum affectiones, tum pharmacorum ad ea dem compositiones. De lippitu line siue ophthalmia. C A P V T II. an aXordium autem a frequetissima oculoria affectione sumam, qua a proprie oplithalmiam , hoc est, lippitudinem appellant. Est autevelut didicistis,inflammatio tunicae os ea pilis& caluariam ambientis, neque refert si pelliculam qui ,aut quocunq; tande nomine appellare velit. Vocant & membrana a gnatam propterea quod aliis quae oculum ipsum constituunt tunicis, forinsecus agna eta sit, ligamentum existens toti oculo ad circunsita ossa,& ob id omnia quae circum circa oculos sita suist usque ad malas quantavioque in vehementi lippitudine simul 'attolluntur. In propatulo itaque est, o miliapi,armaca butiusmodi affectionem ei

uantia, sub comimunem omnium inflana malorum eurationem cadere, assume -

reque necessario quippiam pro partis ipsius

natura , quae excellentem molliciem &

ad licae ut laedatur aptitudinem , super

324쪽

omnem totius corporis cute nacta est,propter sensus subtilitatem,& substantiae rariatatem. Adhibenda sunt autem pharmaca

repulsoria non exasperantia,hoc est,no Ve

hemetem sortita adstrictione,sed quae tum propria sua substantia sunt moderatiora, tum lenitivi liquoris ammixtione adhuc magis talia sant, Lenitivos autem liquores dixi oui candidum,& foeni graeci dec ctuni & ad haec amplius ipsum Iac: in quo prouidum esse conuenit, ut iuuenculae stimulque boni succi foeminae existat, uberiabus ipsius in cotem in qua collyrium te, tur expressis,quo calidum adhuc oculis infundatur. Caeterum hoc in vehementi d lore afflictis, aut propter inflammationis magnitudinem aut ob influentiu humor uacritudinem,facere cogimur. Vt plurimum vero albus oui Iiquor cum accommodatis pharmacis, lippitudines curare iussicit, Per collyria videlicet Monohemera , hoc est,unius diei appellata. Adedenim haec no

pa m saepe magnas inflammationes mitigauerunt, ut in vespera quidem homo bal neo uteretur, Insequenti vero die nardino collyrio ad instaurationem S corrobora tionem inungeretur. Admiscere aute ei cir-

ea primam inunctionem, minimia quiddam acrium & sistentui medicameloru oporter,

325쪽

, i vrcv Noubi Locos, LIB. III r.. 28st & circa secundam paulo amplius quiddam priore. Sufficiunt enim hae duae pharmaci

lubitiones,&deabulatiuncula aliquano multa ante balneu. Porro collyria Mono Minera appellata, quaeda priuatim feculeta dicta,muttam. in se habent Acaciam- Qua dam siue omnino modicam,sive neq; in tin. tum habent,comp lectuntur autenialia quidam aeris squantam,alia vero aes vitiam mΟ- .dicum,additis multis aliis quae mediocriter adstringunt,&concoquunt .& discutiunt.., T lia autem iunt,crocu myruia,. lyciii Indicum castorium etiam & thus citra adurictionem concoquunt simulq. discutiat. In quibus igitur adstringentia pradominantur,plurimum oui liquorem, & modicissimum pharmacum esse oportet, praesertim siquid ex metallicis pharmacum in se coplectatur.In quibus vero crocus,& mTrrha, ca storiumq; ac thus,& lyciu praeualent,paulo. era sitor e p harmaco utendu in est. Fomenti praeterea omnino adhibendum est ipsisper spongia, siquide mediocris sit dolor, semel aut bis in die. Si vero vehementior dolior urgeat,praestat ter aut quater,& saepius uti, in longis p serti aestiuis diebus. Fiata tem fomentum per meliloti & foeni graecii

decoctum. De lippitudine itaque satis dictiti. λἰriceps de ulceribus dicamia

326쪽

De ulceribin oculorum. C A P. III. I cera oculorum eandem secundum genus curationem requirunt, quam alia ulcera, eam vi

delicet quam per longu in te tio & quarto curativae Methodi recensui, verum ob partis naturam, quam lenissima adhibeda sunt,ex quorum numero id quod ex pompholyge lota constat esse dixi. Am-milcentur eis etiam succi quidam no selum

omnino mordacitatis expertes,sed qui etiavehementisi .dolores initigare possunt, v lut est mandragorae succus. Quidam etiam polygoni succum ammiscuerunt: quemadmodum alii ipsorum etiam ouoriam candiadum. Manifestum vero est, quod ubi iam propemodum instat tepus praeparandi pharmacunt, tum demum huiusmodi ammiscem tur,propterea quod facile acescant. Eodem tempore etiam rosaria additur succus. Caeterum sylva medicamentoriam quae propriῖ ad oculorum ulcera pertinet,itidem scopa habet, ut ulcus mundum seruetur, Vtpote partium natura ipsum explente & ad cicatricem perducente quemadmodum in aliis viceribus est praedictum. Si itaque inflammatio adhuc circa oculum existat,aut quis. piam etiam dolor,collyria ex thure,& in

tallicis lotis,& succis mordacitatis experti-

327쪽

bus adhibetur:ubi vero sordida reddita ex eorum usu ulcera suerint,de repurgatibus quippiam ammiscere oportet, tale est

paccianum ex vino croceum, quo utimur,

minimum quid ex eo praedictis pharmacis addentes. Habet autem hoc plurimum in

se crocum,unde etiam croceum appellatur.

Habet etiam ex repurgantibus metallicis aliqua, quapropter etiam aspritudines extirpat non paruas modo ,sed magnas quas sycostis Graeci a granorum ficus similitudine appellant, Attenuat item p terVgia, hoc est, oculorum ungues. De his itaque medicamentis paulo post dicetur. At vero ulcera quae per erosionem tunicae corniformis fuit ut etiam ex vulsormi quid pro nuat,manifestum est quis d tum propter seipsa,tum ob prolapsionem,repellentibus &adstringentibus pharmacis opus habent. Conandum est autem ut ex ipsis eligamus quae nullam aspritudinem faciunt. Verum his contraria pharmaca, hoc est, discutaria pustulae expetunt,& pus quod intra corniformem est generatum. Recentia igitur &adhuc inflammata, pharmacis ex myrrha, thure, & croco sedantur, Vetustiora auiatem ex discussoriis, quoque quid deposcunt, quemadmodum item induratae intasammationes tunicarum. In hi enim &per

328쪽

acres liquores haec ipsa pharmaca in collyriorum formam redacta. proficiunt, & quae priuatim a Medicis inunctiles liquidae compositiones appellantur, quales etiam in his qui suffusionis principium sentitit, apparat.. In pterygiis vero & sycosi repurgantia, ut dixi,pharmaca adhibentur,partim in collyriorum formam reducta, partim arida citra alicuius figurae inductionem,in quibus aliqui etiam ex erodentibus pharmacis aliquid addiderunt. His vicina sunt quae sc bras in palpebris affectiones persanant, a que ob id psorica appellantur. Fortissima

vero omniu sunt quae antiquos callos coi

sumunt, & quae pierygia dicta curant, ex repurgantibus & erodentibus medicamen

tis conflata. . De Ocularium pharmacorum umbus. .

CAPUT IIII Orro quum iam omnium sere ui oculis affectionum , pharmac rumq; eorundem secundum ge-- nus expositionem fecerim, rela-raq; salit a me pharma secudu genus mordacitatis expertiae,qualia ex totis metallicis componi dixi:melius fore mihi videtur si

etiam aliorum, ocularium pharmacoru vites ex pona. Ex hoc enim existimo ad componendum promptiores futuros,& de iam

329쪽

compositis felicius iudicaturos, eos qui in ipsis fuerint exercitati. uum igitur mordacitatis maxime expertia sint pharmaca quae dixi: Sintq; acrimoniae omnis expertes tres liquores, quorum primus foeni graeci decoctum erat,alter lac,tertius tenuis ouorum liquor. In hoc genere esse existimandum est,tum gummi,tum tragacantham: &nisi praedicta tria copiaq; & usu prompta &expedita e sient,possimus parum guini aut tragacanthar in multa aqua maceratum in eundem usum velut illa assumere:ita ut per ipsa in medica cote collyria tereremus, &per sola etia infusa serosos in affectis oculis generatos humores elueremus. Sed tamen etiam nunc ipsis circa omnia sere collyria utimur, paucissimis enim demptis, omnia postqua trita sunt,moderate his ipsis pharmacis madefacta excipiuntur. Vnum sanῆ hoc genus ocularium pharmacorum numeretur,in tribus liquoribus, tragacantaq; ac gummi,& lotis metallicis colentum. Alte rum vero genus eorum est quae modica habent mordaci tatem,propterea quod quaedaeis ammixta sunt quae parum adstringunt& extergent. Qualia pharmaca sunt rosae& thus,rosis quidem pauca habentibus adstrictionem,thure vero modica vim exterissendi. Et quum thus mediocriter calida vi

330쪽

praeditum existat, eam ob rem habet quid concoctorium & quod dolorem sedat. Ex eodem genere cu ipso, quantum ad concoctionem & discussionem attinet,censendus est crocus & myrrha,quae inter se in eo dis ferunt quod crocus moderate adstringat, myrrha vero citra adstrictionem non ingenerose discutiat & re siccet humiditates. Suntq; sane haec viribus praestatiora thure,&ob id etia maiorem discutiendi vim habent: veru exter soria vi carentia ad vicerucurationem thure inferiora existiit. Huius generis medicamentorti, c5coctorii inqua&discussorii, Lyciu quoq; est & castortu, neque obscurum esse puto, Indicum lycia a me dici,no hoc quod apud nostr os populos prouenit,proxime vero ad horum facultatem accedit sarcocolla dicta, quae com coctorium & discussior tu est medicamento,

atque ipsa adhuc magis galbana praedictas

vires habet. Meliloti vero decoctu ad come octoriam facultatem adsumpsit etia quid adstrictorium eiusde fere generis cu croco existens. Iniicitur etiam in oculares compositiones lapis Hsmatites appellatus,hum res re siccandi vim habes, velut & Cadmia. Mitius autem pharmacum lapis ipse quam Cadmia existi t, utpote ex humida substanta tia,uo terrestri,velut cadmia, generatione

SEARCH

MENU NAVIGATION