장음표시 사용
21쪽
Quae procurva tenent; & quae nascuntur in altis Montibus, aut sedem posuere in vallibus imis.
tiores. Postremos memorant, numerumque liquoribus explent. 7muri At tu corporibus tibi vitrum ex omnibus unum
Eligito; hic studium omne, hic omnem impendito curam duri. Sedulus , atque viam iam nunc insiste domandi; Attritu quando melius respondet , & ullum Haud magis invenies quaesitis usibus aptum . Nunc , o Pierides; neque enim sine numine divum, Credibile est tantas res, & caligine tanta Alte depressas, tandem emersit se sagaci In lucem eductas cura ; nunc dicite , qua vi, Qua ve arte excitus gravido de corpore mirus Elai stat fluctis , superasque erumpat in auras.
coisse una, Principio inter se spatio distantia iustoriis is . . Tigna duo statuunt solido de robore, quaeque
Pare., ma. Firma basis recto iubeat consistere trunco .custi, ita. Vitreus inde globus tignoriam in parte suprema. ,-T Aptatur, tignum sic , ut citus inter utrumque Circumagi queat; huic seta bene fartus equinapis his. Pulvillus dum e corio substernitur, ardens em globus, in gyrum celeri dum turbine fertur, Corradat . quamquam , pulvillo saepe remoto , Dextra vices supplet volventi admota cylindro . Namque vitri forma haec formae suffecta rotundae Ipsa etiam nostris aeque venit usibus apta.
22쪽
II.s ita perfectis, facili rota mobilis axe Subditur, inserto quae fune volubile vitrum abreptum rapidos secum ferat acta per orbes . Jamque globus currente rota volat incitus, & iam Scintillae toto vitri volventis ab orbe Absiliunt; patulas subeunt iam sulphura nares , Nidoremque accensa ferunt; disclusaque virtus Ubertim exundans plenis fluit undique rivis. Verum ne subitae capiaris lumine flammae , Praemoneo , crebras iaciat quamquam illa favillas, Et loca sulphureo late perfundat odore. Quippe abeat vacuas labor irritus omnis in auras, Ni fluctum vitreo de corpore prosilientem Excipere , & certo noris deducere calle , Quo tu cumque velis I facilis namque ille sequetur. Non secus ac cultor foecundi indui trius horti, Areolis non ille quidem simul omnibus undam Largius inducit ; sed multa doctus ab arte , Quo vires herbis & floribus irriget aequas , Imponit rivis morem ; indocilesque leoeri Includitve tubis; exstructo aut aggere fraenat LEt ivisos adigit per humum describere cursus. Hoc tu disce modo vitri compescere fluctum Undantem , incertisque vagum decurrere rivis Ne sine ; sed certa fugientem lege coerce.
Ergo lamellam bombycum e mollibus apte
virtutis electricaerebibe dus.
23쪽
24 Innexam filis, tibi quae bipedalis hiantes
Sustineat subiecta tubos , suspendito iuxta , Qtiam minimo poteris, Vitrum revolubile , tractu. Sunt qui lamellae subnectunt serica ducto Fila inclusa auro , & salientia cernere gaudent ;Et qui demittunt Serum pendentia vinclis Aera , senos propria quae tinnula sponte canoros , Attonitis monstri novitate adstantibus, edant. - δε Cura sed prior tibi sit junxisse catenam , VA,' Quam vel multiplices glomeratam flectere in orbes , Vel recto extensam in longum producere tractu Nil prohibet I tantum super omnia providus illud Ante veni, gravis ingenito ne pondere lapsa , Ε, fili an Atque abiecta solo iaceat. retinacula tende 1μου d. serica ; S in medio fac pendeat aere , quales Demissi pendent altis laquearibus ignes; Regifica illustrat cum plurimus atria lychnus, Et subnexa tholo noctem funalia vincunt,
me omnia Hoc fit, ut in partem vis tota exuberet unam s
υendu es. Nec di Iersa abeat. cur porro serica vincla Nectere opus, modo causam a me ne quaere doceri, Praeceptis pare ; quae si neglexeris , omnis Vitreus aethereas fluctus vanescet in auras ITu vero , admissis spectatum irrisus amicis , Omnem operam perdes ; flammasque ciebis inanes Nequidquam exercens Vitrum . proin parcere noli
24쪽
Nunc locus est varios positusque habitusque notare, Machina queis tales aptari suevit ad usus . Sublimem quandoque locant, atque altius ima Attollunt terra; tum, quo consistere possit Alte elata pavimento, media, inter & illam , Subiectumque solum, consternunt corpora, lecta Illorum e numero , quae primo electrica ab ortu Dixere, illyricamve picem , vel serica texta. Hoc ideo , ut monui, ne qua diversa feratur, Insinuetque lo virtus, tacito pede sueta, a via dat se se, subrepere lubrica ; quanquam Ista fere impendi solet uni cura catenae. Hanc omni studio suspendunt aere , Serum Demissam nexis celsa ad laquearia vinclis . Nunc age componens inter se confer utrosque Machina quos positus servat, quos neXa catena δDiversos etenim diversa eventa sequuntur. Machina iuncta solo si sit, iaceatque catena, Jam tibi nulla dabunt virtutis signa latentis ;Saltem praecipua, Sc quorum nunc discere causam Magnopere intersit. sin alte effulta, iacenti Et disiuncta solo sit machina, prompta requires
Tunc minime indicia ; atque eadem tibi protinus imo offeret ipsa solo si sit disjuncta catena , Nexilibus nodis & Serum pendula vinclis .
25쪽
stitutio Es.ctuum consantia. capis
2sΗos ubi diversos positus haec servat ab illa , Tam manifesta diu dabit utraque signa ; potenti am disclusa diu coges erumpere frictu .
Machina nonnunquam , nec non innexa catena ,
Utraque coniunctim elata in sublime locantur, Ne qua parte solum contingant, hoc ubi; sueta Non solum confestim edi mirabere signa ;Verum ita , ut, admoris digitum si sorte catenae , Haec perpauca edat, neget autem plura volenti. Tum si, qua se se sublimis machina tollit, Accedens propius tuleris digitum ; haec quoque reddet Responsans totidem ; frictuque instabis inani, o plura elicias. sic deinceps mutua pacta , Altereasque vices, tanta est concordia, servant. Hos natura modos, legesque & faedera certa Imposuit, cura quae tu multo ante sagaci observans , animo memori provisa repones. Quod superest, moneo, luces Optato serenas; Nec quidquam aggredere imprudens, dum nubilus axe Auster agit pluvias, & iniquos aethere nimbos. Exspecta madidis donec procul avolet alis, Et Boreas puro siccus dominetur olympo . Oiscit ille, & particulis stipatus aquosis, Virtutem obtundens quaesita ad munia segnem Efficit. edoni Boreae vis arida contra
Algenti miras intendit flamine vires . Sed
26쪽
Sed iam praevalidis rapidos tibi versa lacertis
Det motus rota, R in gyrum versatile vitrum Volvat agens. dextra superincumbente teratur Vitreus interea globus ι atque ignescere sensim Inclusamque arctis virtutem exsolvere vinclis Incipiat. certa expressae dant signa favillae , Et multa erumpens commixto sulphure flamma. Nec longum in medio tempus. vis excita frictu, Τurbineoque rotae motu disclusa, penetrat Lamellam , patulosque tubos, longamque catena Nec mora , nec requies. sed pergit tendere , nexum Illabens donec ferrum sic imbuat; hausta Ut non rara magis turgescat spongia lympha . Nunc age, nunc animi vim totam intendito ; nec non conellim
Huc geminas, huc flecte acies. pulcherrima 1e 1e rio. Scena aperit, rerumque novus mihi nascitur ordo .
Admiranda tibi ante oculos spectacula pandam , Et specie varia , & formis diversa ; neque ante Visa tot exactis ulli spectacula saeel is; Primus inexpertas sacro de vertice Pindi Ausus ad insuetum Musas deducere munus. Et me, quae multos, non exsuperabilis intus Vis agit, exstimulatque animum mihi quaerere famam De segete intacta, integrosque accedere fontes. Omnia, quae docto tenui sent carmine mentes , Omnia
27쪽
omnia iam caὶ vulgata fere. Iam sidera dicta ,
sta Signorumque vices ; certa qua lege ferantur Per caelum, & curvos quae vis agat usque per orbes . risi i - Ae neque non dictum , tantus tremor unde repente Concutiat terras ; maria unde eXcita tumescant, Atque eadem rursum in semet depressa residant .
Illa quoque Aonidum multo condita lepore , Firma ut librati consistat machina mundi; Mutuaque ut gravitas late diffusa per omnem Materiem, stabili disiunctas foedere partes iAlliget inter se, & compage revinciat arcta . id varii varias leges, momentaque motus Aoniis inclusa modis, lapsusque , fugasque , Corporaque opposito secum certantia nisiuCommemorem p quid , quae longe secreta, magisque Abdita , inaccessae & sunt interiora Mathesis PHaec etiam numeris comprensia, exactaque certas
Ad Pindi leges , musaeo S perlita melle . Misis, Hic η magni servans vestigia pressa Lucreti,
ca Extant iam plura poemata de
rebus physicis elegantissime conscripta. Horum bene multa leguntur in collectione pari a , in tres tom distributa , & Parisiis ipsis edita an. 3749. b Benedictus staν Ragusinus, Praesul amplissimus S doctissimus. Philosophiam Cartesianam stylo lueretiano versibus traditam jam ab amno 1747. Romae typis vulgaverat οῦ aggressus idem motonianam Philo sophiam versibus, atque eodem stylo exponere, opus longe dissicilirnum felicissime absolvit, eiusque operis i mos duos Romae edidit annis I ss. R I 6o. De tanto Poeta atque inincomparabili viro quid sentiat auctat ipsemet expressius declarabit lib. 4. subi iterum de stam redibit mentia is
28쪽
LIBER LActetitque viam caelo, & caput inserit astris; Alter sa divino relegens signata Marone , . Greginus
Aeternam culto condit siOI carmine famam is octauia.
Summus uterque labor; summam sibi poscit uterque Artem iuxta , atque acre ingenium. properate Sorores Debita Pieriae lauro e parnasside serta Vatibus egregiis , meritosque innectite crines. Nequaquam his gelida torpens formidine sanguis Obstitit; ad tantas naturae accedere partes Quominus auderent. Vigor his , vigor actus ab alto, Et subito insinuans praecordia in intima lapsu, Subiecitque faces , magnosque incendit ad ausius . Sed nos interea iam coepta exoria sequamur, Adspirans quando votis respondet Apollo , Et non invitae peragunt data pensa Camoenae. Ergo age sis , mecum , qua daedala machina surgit, Accede 3 obtutuque intentius omnia crebro Sedulus explora. Viden ut plumaeque volantes , Et folia argenti, nec non & ductilis auri 3 Multaque praeterea delectu corpora certo , Secta minutatim , tenui vel praedita mole , Protinus ad nexam festinant rapta catenam PContemplator item , nuper quae rapta catenae
Institutiones philosophicas elegantis- 3t mira ingenii selicitate consectum fimis virgilianis versibus complexus quam primum, prodibit in lucum . est , di adnotationibus illinravit. Redistis ad proposiιω. Omnia dili eritius
29쪽
Εe repuL Haeserunt, eadem ut, verssi in contraria nisu , Diffugiant; & sic reditusque abitusque frequentes Alternent trepida , & vario exsultantia motu . Quin age , & innexo propius succedere ferro plastra. Ne dubita; aude etiam digitum intentare. minacesses, alia, Cum pi ga eXsilient flammae , crepitusque sequetur ,π π Qualem focis edit pamassia laurus; Aut qualem audimus, flavae cum tempore messis Exacto, stipulis ignem subiecit arator. PIUM, Nec senael erumpet crepitanti flamma sonore; Da e ML sed strepitus toties , toties geminabitur ignis; Admoris dextram quoties tu cumque catenae . Omnia iamque licet, supera quae diximus ante, Signa recognoscas virtutis certa latentis, Plagasque crepitusque, & lenis flamina venti. Illud in his autem non te mirabile rebus Praetereat; ferrum , quod non contingere dextra Permissum; tantum sat erit si dextera , citra Attactum , ferro accedat. ni caveris , usquam Non rutilae apparent flammae ; cita fulgura cessant Nec sonus auditur, flammis cessantibus , ullus. ρυοῶM. Illud item cura est tibi non leviore notandum,
pueribis, ea R Vltro 1e se ut virtus foecunda propaget; desitutis - . . eommuni. Eorporibusque amet vires, que is robur ab ortu
Arcanum primo natura negavit, easdem .
Aspicis, ut, totis vix miram hausere medullis vi
30쪽
Virtutem , subito sibi res coniungere raptas Ipsa etiam affectent, subitasque excludere flammas , Atque inferre ictus , crepitusque excire sonantes Condiscant 3 hoc sola facit vicinia ; vires , Qua fit, ut, arcanas sibi vix sensere propinquas , Extemplo rapiant ad se , interiusque recondant. His semel arreptis , eandem sortita perinde Ac si cum reliquis naturam , prorsus eodem , Non ignara modi, funguntur munere. ferrum Haud aliter quam si magneti admoveris; & iam Novit hyperborei plaustrum spectare Bootae , Et certum incertis monstrare per aequora cursum Nautis, cum nigro velamine plurima caelum Contexit nubes, & nox premit horrida pontum. His ita compertis, quibus observatio multa Conciliare fidem potuit, non defuit inde , Qui nova sollerti spectacula quaereret arte . Quin imo , ut facile inventis est addere , quisque Certatim aggressus vitrum exercere , novosque , Multa movens, studuit nobis ostendere lusus . Hic primum auratis sepsit conclavia chartis , Parietibus super inducens ; circumtulit inde , Attactum citra , spatiis propioribus, idem
60 Pleraque experimenta , quae consequentibus carminibus exponuntur ab auctore, desumpta sinit ex lu
hm his de rebus a Iacobo Misado Soc. Iesu conscripto, k Philippo Boris
bonio Parmae ac Placeutiae Duci inscripto. Liber prodiit Parmae at 174'. Experi