Josephi Mariani Parthenii Electricorum Libri 6

발행: 1767년

분량: 291페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ELECTRICORUM

Adde , quod absurdis quae vix non vocibus usus Extuleris , numerisque aegre concluseris arctis , Duras ad Pindi leges atque aspera jura , Aonidum multo sunt perspergenda lepore. Sed me , Parnassi tendentem ad culmina , laudis Urget amor. iuvat ire iugis, qua nulla priorum Pressa solo tritum signant vestigia callem ;Atque meo exsortem capiti petere inde coronam. Nam quid in angustis hominum sollertia rebus; Quid vis, cum voluit, non extudit λ ecce repertus

O Vide adnotationem superiorem opus autem Romae prodiitan. I7 3.

pagina 2I. , ubi ratio redditur cur Sed, his omissis , quae a nostro in- hoc verbum ita esseratur. stituto aliena sunt, quod ad poetica b Carcius Nocetus Societ. Iesu monumenta pertinet, P exer ecimas Theologus insignis,&Poeta excellens quasdam Romae au. IIII. una cumsura reliquit in utraque lacuitate R eclogis Renati Rapini e e. Iesu im- theologica& metica, singularis atque pressas, scripsit philosophica memata eximii, quo praeditus erat, ingenii mo- duo elegantissima, unum de Iride, al- numenta. Quod attinet ad Theologica terum de Atinora boreali, quae pri- egregium opus scripsit, in quo Theol, mum Romae m. 17 7. cum inducit gorum Societ desu, qui ab Adversario tionibus Rogerii dos chovicesi in tu, quodam in crisen corruptae morum rem prodierunt, deinde Parisiis im- disciplinae vocabantur, causam susce- pressia sunt sine adnotationibus stri. ν pit. Nihil eo in opere ad simplicis 1747. Utrumque autem PDema iuveritatis trutinam non exactum; ut ita licum idio ma elegantissimis etr qui illud legat, inquirendae veritatis, scis carminibus ab Antonio Ambr & hilsa a veris diiudicandi rationem gio Soc. Iesu conversum iam pridem condiscat. Tanta vero moderatione Florentiae in lucem prodiit an. I SS. animi in eo scribendo Nocetus usus Nunc vero nova eorundem Poem est , ut A dversarium refellat quidem, tum adornatur editio, quae tum M sed ε conviciis omnino abstineat . sta khii adnotationes , tum Am

52쪽

LIBER II.

Ecce Vir , ingenio praestans, qui carmine plenum Incurva aggreisus quem linea conficit orbem , Ardua resi spatiis segmenta in quattuor aequis Diffidit; inque gradus decies segmenta novenos Singula partitus, magnos traduxit ad usius. Nempe hinc ignotos roseae Thaumantidos ortus Prodidit, & , certa repetens ab origine causam , ostendit, medio cur fulgeat aethere in arcum Flexa, & multiplici gaudens pulcherrima cultu Explicet adverso cur non nisi sble colores. Tum varios idem flexus, variosque reflexus, Refractusque docet radiorum . his aurea lucis Versicolaratae subnectit stamina; nevit Quae Pater ipse sua, textum admirabile, dextra , Cum lunam , & late collustrantem omnia solent Conderet, inferretque polo fulgentia signa , Et totum variis distingueret ignibus axem . Quid ρ quod hyperboreas ausius penetrare sub oras IEt magni illustrans praeclara inventa Μerani a Parrhasiam cecinit divino carmine lucem .

brogii versionem eomplexa, L nitore priores & rerum copia superabit. Ad haee Poemata in sua digressione alludit poeta noster, & plura inter serit ab im Noceto desumpta; ut ius la de lucis radiis coloratis , R illa alia de inani imperitae multitudinis Brmidine dira quaeque, ex inurutato flammarum borealium aspectu , sibi ominantis, quae fusius expresiasa in Noceto leguntur . originem

vero Aurorae horealis , quam breviter poeta noster exponit , ea est omnino, quae a Noceto in suo P male traditur.

ab Mai ranus Aeademiae Parisiet sis a Secretis auctor sevientiae, quam Noeetus tuastrat. Poemata Meeti. Irit. Auroram realis.

53쪽

qIlla, humilem spemens, & dedignata iacentem

Nimborum patriam , nostro procul orbe recedit Ardua , seque polo spectandam praebet ab alto. Attonitae vulgo longe lateque nigranti. Mirantur gentes fulgentem in nocte ; novoque Pectora concussae monstro, sibi dira parari' ' Excidia, & caecos metuunt instare tumultus. Alii miserae ; ahi nimium trepida formidine captae

Ignaeae gentes, tantos ne fingite casus

τυ, .lis Νequidquam ἴ Vanas animo depellite curas. a por- Non illa fa ultrices offensi numinis iras , Pestemve, horribilemve famem, aut lacrymabile bellum

Funesto miseris denunciat omine terris. o se. - scilicet innocuo per opacam lumine noctem 'q Fulget. & aetheream referens primordia ad auram, Quae circumfuso refluit Titanis ab orbe, Ingreditur caelo Phoebi omniparentis alumna , Edoniqae nitet Boreae de parte nivali, Aemula puniceae Aurorae , cum mane serenum Exerit alma caput, nimbo succinia rosarum. Haec ille , Arcadiae coetu assurgente , canebat

Tybridis ad ripam ; Tybris miranda canentem Susis

G Vetua fuit error huiusmodi nomenorum aspectu sibi dira quamus

phaenomena semper aliquid triste metuentium iure ac merito ridetur . atque exitiale mortalibus portende. Causarum ignoratio falsam induxit me, aetate vero hae nostra veterum opinionem , falsa opinio vanax con-eredulitas ex improviso horum pham iectationes, certamque formidinem i

54쪽

Suspexit, plausumque dedit; cui Sequana longe Respondens, totis applausit Sequana ripis. iFelix sorte tua, quem non ignava sequuti Otia de sumno praesens aspexit olympo Uranie , faciles cui nulla exorsa Camoenae

Abnuerunt; perge occultas disquirere causas , Adhortatis

Nomen & aeternis viriurum intexere chartis . Nocerum.

Perge novas tentare vias felicibus usus Auspiciis, priscoque inventa recentia comptu ornare., & musis exculta efferre lathiis . Verum quid loquor ca) ῖ di nil proficientia verba commo. Effundo in ventos ὰ heu l spe dum pascor inani, Grandia praecipiens mecum ipse , ct mente volutans, Heu i te multa animo meditantem , & magna parantem Mors intercepit, lethoque oppressit acerbo. Nomi. Occidis, Auloniae decus immortale palaestrae; occidis, Aonidum Meus immortale sororum. Te nemus Arcadiae, flavo te gurgite Tybris Flevit; & in primis iacturam maxima Roma

ω ille poeta inopinatum clariss - quam quae reliqnit , in omni doctria

mi viri interitum deplorat ac deflet. nae, sive amoenioris, sive severioris& merito quidem. eo enim, cum addi- genere haberemus. At, ut inquit ilia scendareheorigiae viperam daret, usus is, Dis aliter visum , Deo, inquam, etsi praeceptore, eiusque summam e cuncta suo arbitrio disponenti, & ia.' via se benevolentiam , quandiu vir piemissime gubernantic cujus volum humanissimus vixit, expertus est . uti tari rapugnare nefas est, imm ,-- nam tanto viro diutius vitam pro- m decet O vinci .Huissa re. pagare Iicuisseti multo sane plura , . . t ' i ,

55쪽

ELECTRICORUM

Immeriti doluit capitis. Mors invida sed te Abi tulerit quanquam properato funere ἔ totum Non tamen eripuit nobis . .meliore superstes Parte tui vivis ; vivis , nomenque vigebit, Et vetus egregio celebrabitur Apua G cive; Dum iuga Pamassi cum doctis Phoebus alumnis Accolet, & pulcras Jove nata tuebitur artes. Nec minus idcirco tanta haec exempla sequutus Ipse etiam , magnis quanquam conatibus impar , Intacta pergam ire via ; &, qua semita nulla est , Praerupti nitar celsa ad fastigia Pindi. In primis, seu te capiant spectacula , sive occultas potior te cura inquirere causas Sollicitet; corpus quod tandem cunque lubebit Admovisse operi, aut submittere lusibus optas , Non tibi de medio temere sumatur acervo. Namque inter se se delectu corpora nullo obvia quaeque negant committi . Excepta legantur De genere illorum , queis vis extrinsecus omnis Advenit, atque illis discas componere, η queis vim Inge

rati designat poeta. Natus est Carm societatem singularis doctrinae ac notus Noceti in Liguriae oppido, vulis minis sui fama maxime honestavit. go Pontremesi, quod eruditi vete- ι Ad eum videlicet finem ut vi rem Apuam esse eontendunt; natus, tutem electricam primum combibant, inquam , Ioeo nobili , atque illustri atque ita variis habendis experimen familia, Admodum adolescens adsci- tis idonea evadant. . tua in Societatem Iesu , in ea sau . .. - . .

56쪽

Ingenitam primo natura insevit ab ortu . Quare prae reliquis speciemque genusque notato ;Atque hic praecipuum iam nunc impende laborem. Ista tempus erit cum tu laetabere cura ἔEt non nequidquam hausias tentasse iuvabit . Interea hoc teneas , quoties tu cunque rotando Vitrum exercebis, signisque instabis habendis, 'Quod vitro excitus nunquam non tramite iusso , Delectu generis servato, fluctus agetur; Contra neglecto; praescripto a calle recedet Avius , atque alio , quam quo direxeris , ibit;

Ac demum tenues vagus evanescet in auras .

His ita praemonitis , age jam licet ordine longo Lecta genus statuas iuxta se corpora , quae vel Perpauca exiguo numero , vel plurima ; dura Seu fuerint dense, seu raro mollia textu 3 Ne dubita illapsu quin proluat omnia certo Fluctus inexhaustum gravido de corpore manans. Sed quoniam tibi dant non omnia corpora eosdem, Ast alios alia eventus ; adhibenda, docendum , ae ratio certis sit certa eventibus , & quo Quosque modo captes; sive haec sive illa legendo , Corpora malueris vitro obiectare roranti . Ac primum , delectu habito, cum fluctus agatur Sublabens quocumque velis; nunc accipe pacto Humanos idem quo derivetur in artus;

ereta deria vatio βω-ctus electria

ci. Experim ista varia darisationis

57쪽

ss ELECTRICORUM

Et signa illapsus quae sint manifesta latentis Musus eis Disce . Etenim vitri de fonte sa) fluentem

excipienti Non exosi homines adeo aversantur, ut a se

me noαν. omnimodis vulgo curent avertere ; at illum Sponte sua admittunt, atque experitantur amicum . Quare age , ne iugito, largus dum manat, eundem Exceptare sinu , atque ipsi te credere vitro . Aude animo; &, siqui male provida pectora turbant, Pelle metus; rapido qua se rota turbine versat, Ipse adero, facilesque sciens moderabor habenas . Multi per ludum vitreum excepere Vaporem , Invalidique senes, pueri, teneraeque puellae cautio aim Nec quidquam exceptus nocuit, nisi forte mlatum znda. Grandius ingentes vitrum descripserit orbes .mdur em Ergo qui rigui tentare pericula μ) vitri ,Σm H- Et caeco staudent perfundi corpora rore,

ca Non ita hk loeus intelliginodus est , ut ex ipso vitro immedi te , ut aiunt, electrieus fluctus enfluat ; sed ita, ut, quae copia fi ctua collecta aggeritur in superficie vitri, eadem ex ipsa vitri, eam, utinpote matura electriet, non recipientis , immo vero respuentis superficie, eadem, inquam, veluti fluat, atque in consequentia secundi generis cor pora perpetua irrigatione derivetur. quod autem auctor fontem vitium appellavit, in hoc non rem ipsam, sed rei quandam similitudinem se. quutus est; quod poetae etiam prae eipienti , Κ doctrinam aliquam suo more exponenti videtur non possis iure interdici. Quod hic notarimus, alibi etiam , cum quid simile incnderit cincidet autem saepe , ut brevitati consulamus , notatum v in

mus.

Ob Hoc est experiritin segnenisti versus vel Hellenismus est ; nisi-rum Em me se vine pre-κῶ κα-ὸς -- , vel ita intelliseodus lacus est, ut gaudeant perfundi sua coro

ra a rure caeso.

58쪽

Sublimes tripodi insistunt, & serica texta Subjiciunt plantis ; interdum & linea ; sed quae

Nariciae prius inducto picis unguine durant. Hoc faciunt , illos fugiens ne lubrica fallat Virtus; insinuetque solo, ac diversa feratur

Dum vero in gyrum magna vi concitus axis Praerapidos iterat motus, laquearibus altis Demissam accipiunt dextra , retinentque catenam . Nec plura . occultos vis clandestina meatus

Influit, & dicto citius sublapsa catenam Perluit; inde manum insinuans se se altius abdit. Verum ita furtivo pede subdola repit, ut omnium obtutum eludat; nec quisquam noverit ante Inclusamque sinu , & praecordia ad intima lapsam ;Quam spectantum aliquis de turba accedat, & ori Admoveat digitum . tum se celare tenebessAmplius haud patiens signis erumpit apertis. Ingeminant ignes ; rutilis micat aura favillis. Non secus ac serpens , dum quem frigore bruma Pigra domat, teretes in spiram colligit artus, Torpens , exstincto similis . si sorte viator Praeteriens saxo petat , aut pede presserit; irae Ignescunt subito, sinuosa volumina caudae

Explicat, attollensque caput, tumidusque veneno Flammea contorquet vibranti lumine tela. .

Non tamen idcirco subitis exterrita flammis

59쪽

ELECTRICORUM

Plurima circumstans spectantum turba movetur, Inque vicem gestit dextra prensare catenam ;Et salit, & resilit, tripodique insistere gaudet Certatim, tu nitida corpus perfundere luce . Jungere quia etiam teretem instituere coronam , Qualem saepe solent . manibus per mutua iunctis Cum plaudunt festa concessas luce choreas , Et sacra votivis celebrant sollemnia ludis. Huqui se Insistit piceo qui princeps ordine textu s

vatio. Praetendit dextra nexam de more catenam ;Succedunt alii longo circum atria gyro , Subiectamque picem calcant; per mutua ne Xas Implicitant manibusve manus, vel brachia iungunt Conserti inter se . Iam fi de adstantibus unus, Cui libet e multis, in frontem, limite iusso , Intendens digitum , processerit; inde sonantem Excutiet flammam ; & cui deinceps cunque propinquet Eliciet resonas alternans dextra favillas. Flu u n. Haec sunt illapsius certissima signa ; quod autem Corpora tota omnes obeat diffusa per artus, tit semel est virtus excepta, patentibus aeque Indiciis certo dabitur cognoscere. nanque Non tantum accedens digitum si intenderis ori; Sed quacunque manum tuleris, flamma exsilit; & iam Brachiaque, scapulaeque ardent, suraeque , pedesque δωk;,ώ1. Atque hinc atque illinc, dextra variante , coruscae

60쪽

Rumpunt scintillae, & corpus circum omne pererrant Sicut, pura labris ubi lympha excepta , nitenti Argento seu persectis, albove orich4lco , Immissos lis radios agitata remittit, Angulus exsurgit varians; & lux modo radit Ima solum ; mox in summum subvecta lacunar Emicat, & tremulo late loca lumine pingit. Aut ubi per noctem caelo rima ignea rumpit, Irrequieta polo volat , ct nunc tendit in Austrum, iDeflectit mox in Boream 3 ac prope tempore eodem tEurumque Zephyrumque petit diversia , feratur

Sed quocunque , viam claro vaga limite signat. i 'Tota igitur quaecunque voles tibi corpora Vinus, i ciso.ndum Si sint perpetuo sibi succedentia nexu, - ' si z-ἴπNon minus illapsit certo, quam praepete cursi ''o , -- Imbuet alterius generis ca ; diversa sed inter i , Si forte e primo, natura electrica, st theta , t. sta n Aobtrudant, coeptum , quantumvis.tenvia, cursum . Sistent; atque alta vis intercisa migrabit. O ' Cessabunt ignes, rutilaeque ardere favillae. 'CPp a Ergo memor variumque genus, speciemque notabis 2 Praecipue ; tum nequa tibi importuna cavebis . i DCorpora se nrtim insinuent, quae semine in ipso Vivas elidant flammas , atque omnia turbent. . . Sed iam rumpentis praestat cognoscere lamas ph, Omo

SEARCH

MENU NAVIGATION