장음표시 사용
621쪽
3ς EUSTAT HI Us inquit, imminens mari Pamphylio. Hic,
tranquillo mari, nudum sese littus viatoribus praetereuntibus aperit; at, mari accedente atque exundante fluctibus . admodum obtegitur . atque occultatUr.
Medio porro inter Phaselidem & Atta- Ieam spatio Thebe & Lyrnesius , urbes
Troicarum cognomines. Attaleam autem Geraraphus cognominem esse dicit conditoris, qui & Corycum oppidulum aedificavit. Alibi vero idem ipse scribit, Corycum promontorium esse Ciliciae ,
post Anemurium promontorium ἰ supraque .Corycum antrum elle Coryceum , in quo crocus Optima nascitur.
Sciendum tamen est, quod dici solet in proverbio :' . nempe Cor caus audivit sagax: non a promontorio hoc Coryco dictum fuisse; sed a parva insula & portu, prinpe Teon insulam & Erythras : ubi l trocinia fuerunt, & praedationes Cory-eaeorum, qui ibi versabantur, qui sanε Corycaei res mercatorum intentis auribus
622쪽
IN DIONTI PERIEG. 437bus curiose diligenterque sublegebant , itaque iis insidiabantur. Unde & adagium de iis , qui curiosε anquirunt , atque addiscunt arcana. Lyci's dicit esse ad mare, ut eos a Lycaonibus distinguat rquos Lycaones , tanquam habitatores
continentis atque mediterraneos , inc lere ait mediterraneam regionem ad orientem, quos etiam Lycaones curvis arcubus utentes nominat, reique. militaris scientes appellat. Horum Lyca num est etiam το Eικο- , Iconium , ita
denominatum ab illa Gorgonis imagine, quam ibi fertur Perseus in cippo statuisse. Dicti autem sunt Lycaones a Lycaone nescio quo Arcade , qui umbem ibi, oraculi monitu, aedificaverit, quod sese ibi in conspectum Acamas λύκος, lupus, dedisset, ferens in maxillis hominis manum .
quod ei signum posuiset Apollo.
Sciendum autem est, geminos esse Lycios , ut & Η o M E R o. videtur, alios Troicos, ut Geographus ait, alios finitimos
623쪽
timos Cariae. Incompertum vero est,
utri ab alteris in coloniam profecti su rint. Et sic etiam ammat Geomphus de Cilicibus. De his tamen alibi idem ipse Geographus scribit, Cilices illos Troiae , quum in Syriam demigrassent,
Ciliciam , quam nunc vocant , Syris ademisse. HERODmus vero Lycios, finitimos illos Cariae. originem ex Creta habuisse commemorat: ubi etiam tradita Termilos eos vocitatos ; sed tempore
Lyci, Pandionis filii , hominis Atheniensis, Lycios eos nuncupatos. Habebant porro arcus ex corno , sagittasque minimis pennatas ex arundine ; pellesque in humeris caprinas , pileosque in capit pennis, Veluti corona , redimitos.
C X X. Pisidarum, quos & Solymos quidam vocant , solum pingue appellat:
quorum urbs Selga , quam etiam urbem ab Amyclaeorum populo eonditam aD firmat , & nominatissimam ac celeberrimam vocat. Aiunt enim , hanc urbem
viginti hominum millia habuisse. Pisidae autem a Pisida nescio quo accepisse no
624쪽
IN DIONTA PER Is G. men dicuntur: quorum quidem nomen effertur simplici es , & modo correpta . modo producta prima syllaba. Dicitur porro Selga condita fuisse . Calchante, deinde a Lacedaemoniis. Pisidarum autem Selgenses celebratissimi: qui & propter urbis munitionem in aliorum nunquam ditionem ac potestatem Venerunt; sed , missis ad Alexandrum legatis . sese, amicitiae caussa , mandata facturos dixe- .runt. Traditum quoque est, hanc ipsam olim urbem bonis prorsus legibus pra clarisque institutis administratam fuisse, quum Lacones, ut dictum est , sese in eam ad habitandum contulissent. Unde ietiam aiunt , , aselgenstes, peuprivationem vocatos homines turpes squique ad rectas honestasque leges vitam minimis suam conformant , neque morum probitate similes sunt Selgensu hus: tametsi alii e contrario illius urbis cives improbissimos atque sceleratisiumos narrent: unde per epitasin , sive incrementum significationis dictam v lunt την ἀσέλγειαπ, Uesteam, de iis, qui
625쪽
non purE atque integre vivunt; sed λmiles sese Selgensibus praestant. Μeli
tamen prima illa etymologiae hujus notio atque intelligentia. Neque enim fortasse Dio NYsius Selgam percelebrem dixisset, si improbos ea cives aluisset. Pisidarum quoque urbs, Lyrha; itemque Termissus , sita supra Cibyram , maximam dioecesin : ubi Geographus testatur, ferrum facilε tornari. Hanc nonnulli Tελμιανο , Telmissum , scribunt cum λ qui & aiunt , Telmissum urbem pleonasmo laborare, inserto et, M. V cata namque est a Temisso, Apollinis filio , ut ait HERODiΑNus in libro de Figuris. Verum observa , meliorem multo esse scripturam supra a nobis e positam per ρ'. Proditum namque est in Ethnicis, Telmissum per λ , urbem essse Cariae , aut Lyciae; Termissum vero ,
Pisidiae. Quin & Gcographus : Telmi Lsus, inquit, oppidulum Lyciorum ; &Telmissis promontorium. Postea Anti- Cragus. Haec autem Termissus dicta est Major . ad differentiam alterius, quae ejus
626쪽
IN DIONTS PERIEG. 44 et ejus colonia est, & Termissus Parva appellatur. Post Pisidarum urbes ad ortum. flexus est Issici . seu Pamphylii maris
Contortus, seu convolutus , ut & alibi supra dictum est, ac veluti circumeumdus atque circumfluus , intro ad multum spatium penetrans, perinde quasi non resuset, neque renuat Euxinum , ut veteres scribunt; sed ad eum in flectendo nutet atque inclinet. Quare etiam , ut Hyrcanius , sic & sinus ipse Pamphylius , vicinus dicitur Euxino : t metsi alioquin longo inde distet inter-Vallo. Sciendum autem est, Issico hoc sinu, qui longus in orientem circa Ciliciae littora trahitur atque excurrit , Taurumque montem proxime praej Centem habet, effici eas , quas dicit DIONYSI Us, angustias Asiae. Has vero dicitur Alexander in locum amplum atque exercitui patentem , dum milites illac traduceret , aperuisse s itaque rem ipse novam molitus esse multo praeclariorem atque pulchriorem , certe quidem multo utiliorem, quam
627쪽
quod per ostentationem atque jactantiam in Atho Xerxes fecisset. ARRIANUS autem scribit, rem tunc prospere Alexam dro cessisse. Via enim quum nulla alia ratione in Phaselidis mari pateret, nisi venti a septentrionibus spirarent si enim notus incubuisset, perdissicile pro sus erat Alexandro per littus transire rigidiores sane gravioresque boreas aLflantes, non sine divino numine . facilem viam praebuisse. Sed & in Perside multae esse angustiae seruntur, quas Α- lexander ille Macedo vi quidem & magna cum dissicultate, sed tamen superavit. quum magno ille conatu studi
que , tum ad da, tum etiam ad thesauros , qui multo jam tempore accumulati erant, occupandos properaret.
De angustiis porro Asiae aliquid dictum est , cum de Phaselide paullo ante ag
C X XI. Pamphylius, qui & Issicus
sinus , Cilicum terras, ut dictum est, circumducitur atque circumtrahitur seumque in sinum Pyramusque amnis influit ,
628쪽
IN DIO NTS. PERIEG. 443 influit, & Pinarus , & Cydnus . qui
Tauro monte, urbi Tarso imminente, fluit obliquus , mediamque ipsam Ta stim pervadit: quo de etiam infra. Per frigidam autem atque percelebrem esse aiunt aquam Cydni, auxiliarique eam ac mederi pecoribus atque hominibus sa nervorum crassitudine laborantibus. In hunc , .ut ARRIANus narrat. semet ipse Alexander immitit , nimio calore exaestuans , aquarumque appetentior scum & conviallionibus correptus fuit,&vehementioribus lebribus , & assiduis perpetuitque Vigiliis, quem tunc aegro tantem purgavit Philippus Acarman vi dicus, aliis prorius medicis vitam elusdciperantibus. Pyramus vero , tum obluquus fluit, ut dictum est, tum in profundum barathrum decidens , strepitum tonitrui similem edit , tum etiam pe multum limi , ut Geographus ait, ad mare devolvit. Quare etiam oraculum
per hyperbolen emanavit hujuscemodi r
629쪽
Adveniet tempus , tortis cum Dr/mus undis,
gesto sacram continget littore Cyprum.
At vero Tarsus posita est in loco campestri . atque illa quidem aedificata est ab Argivis, cum per illa ii loca, ad Ι-nonem Inachi filiam inquireadam, Ob-
errarent. Proditum autem est , extitisse olim in hac urbe magnam in oratoribus facilitatem dicendi ex tempore quocunque de argumento , quod iis ad explicandum proponeretur 9 eamque u hem multis celebribus viris abundasse, aliarumque multarum praeclararum laudandarumque rerum copia affluxisse. Verum DIONYsI Us , adhibita hic etiam , propter loci hujus celebritatem atque gloriam, repetitione , caussam quoque asteri, quamobrem urbs haec Cilicum ita appelletur : eo quia nimirum cognominis est πιν ταρσω . tars ,
seu plantae pedis , Pegasi, qui eo ex alto desapsus tuerit, equitemque simul Bel
630쪽
IN DIONTS. PERIEG. 44sterophontem dejecerit, atquc deturbaverit atra bile prae senectute laborantem , ut & ARisTOTELEs tradit, ibique locorum in Aleio campo oberrantem. Simul enim atque Bellerophontes ad Jovem pervenit, alato illo Pegasti invectus, statim Pegasus, Jovis ira, praeceps deorsum actus fuit, simulque cum eo eques ipse deturbatus , ejusque equus ,
larib ibi, seu planta pedis impressa illic enim in genua procubuit loco illi
nomen reliquit. Alii tamen urbis illius nomen, monumentum este volunt claudicationis ipsius Bellerophontis. Verum alii cam urbem nominatam censent, eo
quia , post illuvionem , seu post primam
coactionem coitionemque aquarum , cum eae in mare , tanquam in unum locum , processerunt , Taurici ibi primum montes exsiccati fuerunt; ideoque urbem illam γερσίαν , Tersiam, V citatam tunc fuisse , tanquam a τέ πω, quod est sicco, seu arciscio; postea vero TVσον , Tarsum. Eratosthenes autem auctor est , nomen esse huic urbi ab
