장음표시 사용
641쪽
fg EUSTAT HI Us lingua 'ra. Phoenices primi periculum
maris navibus fecerunt et sicuti etiam HOMERUs ait, cum eos navalis rei periistissimos commemorat. Primi quoque mercaturae maritimae meminerunt, &profundam coelestium stellarum viam deprehenderunt , non quod ii coelum polis , hoc est, circulis, diviserint hoc enim, ut supra dictum cst , inventum fuit AEgyptiorum , propter astronomiam ); sed quod sideribus jam dispositis, atque in quasdam veluti classes distributis , & quae de astrologia , AEgyptii praeceperant, iis tandem Phoenices , negotiationis mercaturaeque Caussa, mentem adhibuerint. Rei porro navalis Phoenicum scientissimi Sidonii. De his vero ita Geographus et sicuti AEgyptiorum inventum Geometria, ex loc rum descriptione , quam Nilus exundando, confusis agrorum terminis , C e
Cet , ac perficit ; sic a Phoenidibus ad Graecos profecta esse creditur Astron mia atque Arithmetica. Astrologiae namque & Arithmeticae periti bidonii.
642쪽
IN DION TS. PERIEG. 4s quippe qui veluti mercatores & navicularii , a supputationis ratione atque a navigatione nocturna, initium duxerint, hoc est , ratione mercium ineunda , conjecturaque ex astris , veluti ex quihusdam signis , facienda de navigatione nocturna, initio hoc posito , aditum in. de & Arithmeticam , & Astronomiam habuerunt. Ceterum AR Ri AN Us de Rebus Alexandri testatur, Phoenices navigationes suas ad parvam uriam magna cura instituisse atque accommodasse ιCeteros vero mortales ad majorcm. Scribit ille etiam: , parvam eandem esse a que Cynosuram s magnam vero , esse
ipsam Helicen , a qua etiam Achivi Helicoses, quasi ad Helicen respicientes , ut nonnulli quidem opina
tur. HERODOTus autem conjectat , litteras, quae non essent apud Graecos, inode traditas fuisse ab iis Phoenicibus, qui cum Cadmo in Graeciam venerunt IPhoeniciasque eas litteras appellatas. C X XI V. Urbs Phoenices, Iope , ita vocata, vel ab Ione, vel ab Iope ,
643쪽
418 E U S TATH I U 1 A oli filia, Cepheique uxore , a quo ipsi quoque AEgyptii, Cephenes. Gara
Phoenices , nunc Palaestinae. Vocata ea Olim etiam Ara , vel ab AZone , Ηe culis filio , vel quia Iuppiter , urbe ea aedificata , reliquit ibi suam ipsius aram. Sic autem vocant Persae divitias atque opes. Elais, urbs Phoenices , ita dicitur, eo quia ferax est τῶν εῖ-- , olimarum. Insula fuit olim Tyrus, quae tunc erat peninsula. Nomen autem accepit a Tyro, Phoenicis filio , vel a Tyrone muliere , cujus ex Agenore filia Europa , ex qua regio denominata fuit. Conjuncita est: autem Τ yrus continenti, aggere, quem extruxit Alexander , cum urbem obsideret : quo etiam tempore Satyrus in somniis visus , pro somnii ambagibus atque obliquitate, responsum illud regi dedit:-Tύεις, hoc est, ση, DO-rice , Tua Drus , &, υμ τη, ση σιαν ις' η Tυρος, supra potestatem tuam erit Drus. Colunt autem Xyrii majorem in modum Herculem , varioque
ii sunt atque multiplici artificio. Est
644쪽
IN DION TR PERIEG. 4ssleuam , ut aiunt, purpura praestantissima Tyria. Ad haec , Geographus scribit, maximam , secundum bidonem , esse Tyrum , eamque esse antiquissimam , portusque duos habere ; factisque aliquando terrae motibus , parum abfuisse, quin ea funditus deleretur ; & . quamvis obsidente eam Alexandro, magnas clades acccperit; tamen ipsam semet postea ab his cladibus navicularia refecisse , qua Phoenices mortales cunctos longe antecellunt. in autem & in sinu Persico Tyrus insula, sicuti etiam Aradus. Dicitur quoque fuisse Tyri templum Herculis opulenter sumptuoseque exornatum ; & columnae duae, HERODOTo teste, altera ex auro obryZo, altera ex smaragdo lapide, de nocte spicn
C X X V. Uthes Phoenices effert cum epithetis , veluti qui magna verborum
copia abundet a que affluat. Vocat namque Tyrum Ogygiam, Berytum amabilem , Byblum maritimam, Sidonem floridam , Tripolim pinguem. Itaque
645쪽
go E U S T AT H III de Tyro dictum est, quod satis esse vi
debatur. Sidon vero, circa quam Boiatrenum fluere ait , amoenum oppido amnem , oppidanos habet artificiorum varietate , atque elegantia perinsignes. Tales porro Sidonios clare demonstrant pepli illi apud Poetam, omnigena artificii colorumque varietate a Sidoniis mulieribus claborati, atque etiam cert, crater ille Evcni, qui in toto terrarum orbe pulchritudine praestabat. Hos vero Sidonios quidam aiunt coloniam csse eorum Sidoniorum , qui sunt in sinu Persico. Atque hic veteres historiarum contradictiones insimulant. Alii namque eos Phoenices atque Sidonios, qui apud nos Vocantur , coloniam esse aiunt
& Sidoniorum, & Phoenicum , qui sunt ad Oceanum , qui & caussam adjiciunt,
quamobrem Phoenices Vocentur e prointerea quod, inquiunt, illud ctiam mare dicitur Erythraeum: quippe quum idem penitus sit Phoenicemque dicere & Εrythraeum. Alii vero e contrario illos tradunt coloniam esse horum, qui apud
646쪽
IN D IONTS P E RIEG. 46rnos appellantur. Uerum de hac ipsa Sidone, quae est in Phoenice Syriae, his . toria fertur hujusmodi : Filia Ius, Libya. Hujus & Neptuni filii, Agenor , Belus & Enyalius. Beli, Side & H gyptus & Danaus. Atque cx bis quidem , a Side denominata est Sidon, AEgypti regio ipsa cognominis , a Danao Graeci, Danai. Jam vero supra alicubi dictum est, Dio NusIUM, post ΗΟ-MERI vestigia , producere primam τῆς Σιδω,ος , Sidonis , corripere vero sobliquorum , tametsi id postcriores econtrario producant. Sed & supra dictum est , Sidonios, tanquam mercatΟ- res & navicularios , Astronomiae atque Arithmeticae scientia plurimum valuit se. Fertur autem arena esse Sidoniis, vitri
instar perlucida , atque ad fundendum
CXXVI. Berytus porro condita est a Saturno , atque ex parva magna dc valida evasit. Quare etiam ita est appellata. Beruti namque dicunt Phoenices vires ac robur. Alii vero sic eam vo-
647쪽
462 EUSTAT HI Uscatam censem a magna copia & abundantia aquarum. Ber enim ibi apud incolas vocatur puteus. Narrant etiam, eam a Tryphone tyranno exhaustam atque exinanitam , postea resectam reparatamque fuisse a Romanis, nimirum restitutam , atque instauratam. Acuitur autem si , Ber tus , veluti vox trium syllabarum , pariter atque το Κωκυ - , Coc tus, & Τωρυτος, Tor tus; longuria lue habet M υ apud Di ONYs Iu M.
Byblus vero, ipsa quoque condita est a Saturno, urbs Adonidi sacra , regia Cinyri antiquissima , a Byblo nescio
quo ductore exercitus, vel a Byblo muliere ita appellata , vel eo quia vetustae omnis βύβλου , pq ri, Ut Veteres Volunt , custodia ibi esset innoxia, vel etiam propterea quod Isis Osirin plorans, diadema ibi capitis deposuerit , quod erat ex βύβλω, byblo, seu stas ro , AEgyptia. Planta est η-, pq rus . qualis a veteribus describitur, nascens in paludibus AEgyptiacis , ramus nudus, seu caudex, ut illi quidem aiunt, ha-
648쪽
IN DIINT S. PERIEG. 463hens in summo chartam: multaque ea sane nascitur in partibus inferioribus Deltae: qua quidem meliorem eam esse aiunt , quam sacerdotalem appellant.
Hujus autem bybli , seu papyri , pars
inferior ad cubiti mensuram comeditur, ut HERO DOTus ait, torrefacta maximε in furno elucente atque perspicuo.
Sed inquirendum, an ex hac ista hyblo. quippe quae texi aut complicari, aut alio aliquo modo iacil componi atque compingi posset, scribae . quorum est
libros, rerumque litteris mandatarum commentarios custodire atque adservare , talem aliquando confecerint, eaque ipsa appellatio, versa littera ς ita cognatam ancipitem , ad nos usque perduraverit. Fiebant autem & calceamenta ex planta hac byblo. Quippe sacerdotes AEgyptii byblina, seu papy
racea , calceamenta gestasse olim ferumtur. Ad haec, in construendis aedificalidisque navibus, earum commissurae byblo . seu papyro. resolvebantur, δc ve
649쪽
praeterea pontem Xerxis in Abydo , ueFIERODOTUS narrat, Phoenices lino albo, Λ gyptii byblo iunxerunt. AELIus porro Dio NYsius de Vocibus Atticis. clarius quodammodo describit ac repraesentat bybli plantae naturam, ubi de philyra planta dicit, philyram corticem hybli habere . similem papyro, quo e
cortice nectunt etiam coronas. Atque
haec quidem de byblo. C X X V II. Tripolis vero , cui
Geographica historia conjunctam atque continentem ponit, eam, quam Dei F ciem appellant, ita vocata est , eo quia coloniam deductam habet ex urbibus , Tyro, Sidone , & Arado e de qua sane dictum est, ubi de insulis. Sunt autem& aliae Tripoles diveris. Urbs etiam Phoenicum , orthosis , itemque Μarathus. Quod autem sciendum est, 'Oρθω- σί- , Orthosedem . sic alii vocant 'O' θακτιαμ, Orthosiam; Et fortasse hoc isto modo DIONYsius , sicuti mρφυιον , fretum,. dicit αρφάδε , & -e 'MezO-
650쪽
nis fluit Μarathias appellatus; sed etiam altera Europaea in Acarnanum finibus , ex qua Musicus ille DIODORUS. Laodicea, urbs Phoenices, nomen accepit a
Laodice , Antiochi sorore , ut paullo post dicetur. Est autem & altera La dicea Lydiae, quam aedificavit Anti chus , Antiochi & Stratonicae filius , oraculo in somniis uxori ejus edito, id
ut faceret. Laodiceam vero illam Phoenices , Albam Actam vocatam olim fuisse aiunt, & Rhamantam, eo quia pastor nescio quis fulmine percussus , e clamavisset Rhamantas , id est, ex alto deus. Rhaman namque , lingua ibi Vernacula , sonat altum, seu sublime; than vero , deus. Diversae Laodiceae quarum vini feracissima , haec Syriae .
