Nicolai Francisci Haym Romani, Thesauri Britannici, seu, Museum numarium quo continentur numi Graeci et Latini, omnis metalli et formae, necdum editi, ab autore ipso caelati

발행: 1763년

분량: 384페이지

출처: archive.org

분류: 로마

321쪽

IMPERATORUM. Hoceo numisma signatum est a Syris in honorem M. Aurelii, & L. Veri, qui barbatis illis capitibus repraesentantur, ut ostendunt literae quae supersunt ad eorum nomen ,

pertinentes I POC ad L. Verum, & AV ad I f. V. Nam rosium, vel forsan ad titulum AugustL Iuvenilia alterius partis capita binos exhibent Aurelii filios Commodum, Visit 'An. Verum cum astris Castoris, ct Pollucis, quos Cabiros dictos esse conficiunt literae CBI. inter capita, ct palmam Judaeae, ac Phoenices symbolum dispersae, atque Sanction-Jathon, qui in fragmento quodam apud Eusebium ait: Beryti in Phaenicia cultos fuisse Cabiros, ita dictos a vocabulo Hebraeo Cabir, mcgnus, potens, eosque Jovis filios, ct

Dioscuros etiam adpellatos. SingUlaris ergo noster num usin aliqua ejus regionis Urbe cusius Videtur. Dionysius Ha licarnasiaeus, qui de Cabiris exacte scripsit, & Macrobius censent deos Penates ab Enea Romam translatos ipsos hos esse

deos potentes, seu cabiros. R . lib. I.

Praeterire non possum L. Verum vivente Aurelio, &An. Verum etiam septennem eX tumore quodam infra aurem enato mortuos Esiste anno V. C. O 23. , dum Commodus novem circiter nUmeraret annos teste autore epitomes

Dionis Cassii, qui eum novendecim annorum fuista censet, dum M. Aurelius pater decederet anno V. C. Os s. Nostrum itaque nurnum ante Lucii, & Annii Veri mortem cu- sum dicemus, qui non solum rarissimo Annii capite nitet, verum etiam universa familia Augusta, & Cabirorum nomine, quo Dioscuros ita nominatos es e comprobat.

322쪽

XVJ. Caput Antonini Pii. X Caput Faustinae minoris, & M. Aurelii juvenis, quos inter Palmae, ut antea. Tob. XXV N. 6. Inter Antonini numos & hunc ponere debuissem, nisi

inscriptio omnis extrita eum hic exhibere compulisset, ut a priori explicaretur: ceterum monetam hanc signatam puto ob matrimonium M. Aurelii, & Faustinae. D. Pan. Masson. XVII. FAUSTINA. AUG. Caput Faustinae minoris. X Mulier stans cum modio in capite, & inscriptione in Orbem: ANN. CCVII. C. I. A. CINOPE. Fabricae mediocritatem supplet ex parte bona conservatio. Tab. XXVN. I Sinope ad mare sita, Ponti urbs praecipua a mpliata .. est, atque illustrata ab Autolyco Herculis socio, marina illuc, si Appiano credimus , procella ejecto, & ab incolis statua honorato, quem subinde in somnis Lucullo adparuisse narrat, dum Sinopen caperet; atque hunc urbi copiae Alexandri exemplo, libertatem reddidisse, & suis eam uti legibus permississe. Sinopen ab ultimo Mithradate Eupatore, in ea nato, & educato metropolim regni, ab J. Caesare autem Romanam coloniam factam esse prodidit Strabo.Inscriptio averta C. I. A. CINOPE. ANN. CCVII. ita legenda est juxta Vaillantium: Colonio Iulia Aurelia Sino- , pe

323쪽

mpERATORUM.

et grpe amast sto . coo). Clarum itaque eam urbem Aurelior no men adsumsisse sub M. Aurelio, &non sub Caracalla, ut

laudatus autor multis comprobare conatus est. IstJ.

Mulier stans AEgyptiacorum numinum aliquod . quae in pecunia hujus coloniae se offerre solent freqUenter, exhiabet, atque Isidem quidem, ut arbitror. Valliantius Go diani Pii numum producit capite Sarapidis insignem , & literis C. R. I. F. S. &c., quae magnam Tristano molestiam attulerunt, a Vaillantio autem ita scienter sunt explicatae : Ω-

Ionia Npniana Iulia Felix Sinope. Coloniae hujus anno o S. V. C., juxta Vaillantium,sundatae (ppb numi insignis sunt raritatis; nostri autem nUmismatis annus a Op. additus epochae urbis ostendit illud anno V. C. s Ia ., Aurelii tribunitia potestate XII., Coss. Plautio Quintillo, & Statio Prisco signatuni esse. In aliis omnibus numis Sinope scribitur per S, in nostro autem per C. . quod tamen minime est mirabile , cum Graeci sub imperatoribus E, seu S eadem manente pronuntiatione in C mutare consueverint.

(oo Monuit Froelichius in adpendicula eodem, quo scribo, anno curante Cl. Κhellio novis typis editas I. vo A, vel AU in numis Sinopensium legendum Augusea, non Aurelia, quia ante Aurelios sub L. AElio in numo ab Harduino producto occurrit AU.(pp) Correxit se ip sum Uaillantius in editione Parisina I sos. eo numum M. Aurelii pag. coloniamque a Caesare dedu-

324쪽

- DE NUMIS

TABULA. XXVI

Caput Commodi laureatum, & barbatulum. os Imperator quadrigps agens praecedente milite cum vexillo in hum rum reclinato , post quem tropaeum : inscriptio : EID. CTPA EMOT. MENEMATOT . . . . M TIAINAIDN. Numisma hoc formae maximae ex aere si vo imaginem exhibitam aequat, nigra minerali crusta te umconservationis est: bonae, artifieii eximii, atque Unciam cum granis a I 6. adpendit. Tab. XXVE NSimilis fere numus comparet inter numismata regis Galliarum , sed alio sub magistratu, & absque ulla e plicatione. Nostri numi patria est Mytilene nobile insulae Lesbi oppidum , in quo describendo abunde diserti fuere geographi. Commodus in Pannonia paullo post M. Aurelii patris

sitam Vult anno V. C., off., quae tamen teste Strabone lib. XII. nonnisia anno po3. recipi potuit. Ceterum Froelichius jam in laudata adpendicula primum an . I g. edita demonstravit aeram hanc ab autumno an. V. C. 'oo. ducendam esse. Idem tardius comprobavit Cl. Bellov T. XXVI. De Z'Acadenne des inscriptions es bellas leti res pag. .ssi. Quare temptas signati numi ad an. V.

C. si s. & tribunitiam potestatem Aurelii XUI. defigendum.

327쪽

tris mortem elee us imperator, aulicorum quorundam adulatione seductus, commorationis apud exercitum barbaras inter gentes pertaesus, Romam redire extemplo eonstituit. Quare militum inania quadam ad Danubii ripas relicta, quae hostium parte domita , pacem a ceteris pecuniarum vi impetravit, ipse juvenili quodam ardore abreptus Romam ma nis itineribus contendens Urbes omnes, quae transeundae erant , curru singulari magnificentia conspicuo inter incolarum adclamationes, ct celebrata festa est invectus, at multa magis Romae, ubi, Herodiano teste, obviatus, populique, lauro, & floribus coronati pompa est es fusa. Hoc igitur tempore Mytilenaeos actum de inani victoria triumphum in aere signasse opinor, ut laetitiam, quam praesentes ostendere non poterant, publica pecunia testarentur, simulque adularentur principi, cujus juvenile mentum tenera primum barbula convestiri incipiebat, ut scribitidem Herodianus.

Equitis Roberti Abd XIX. IMP. CAES. P. HELV. PERTINAT. AUG.

Caput Pertinacis laureatum. X Imperator stans dextram porrigit mulieri cornu copiae gerenti: epigraphe: FORTUNAE S. C. Num us magni aeris integer est, ct operis elegantia singularis. Tab. XXVL N. a. Pulcherrimum hocce Pertinacis numisma, antiquariis eum ejusmodi aversae partis typo ignotum hactenus, signia ficare censeo, Pertinacem Albae Pompejae in Liguria, humili loco natum a fortuna , cui manum offert, adeo fuissedilem

328쪽

udi DE NUMIs

dilectum, ut ipsum Romanum thronum conscenderet. Literas autem ex parte detritas sic legendas reor : FORT

put Flaviae Titianae. Pertinax in equo , & inscriptio: MTTIAINAIDN. M tilenaeorum. Tab. XXVI. N. 3. Insibgnis iste numus magni aeris triplici exemplo exstat in Anglia, nimirum apud Ili. Comitem de Pembrock, Exceli. Comitem de Winchilsea, ct in celeberrima universitate Oxoniensi, ex quibus meam desumsi1 caelaturam. Titiana Pertinacis uxor Flavii Sulpiciani filia Augustae titulum, iisdem, quibus maritus, Calendis Januarii, eo

tamen non ad nuente obtinuit: moribus ceterum distatuta, secundum laudatum autorem, cytharoedo consueverat. Duo sola, quae hactenus vidimus, hujus Augustae numismata, Vaillantio, & Morellio testibus. AEgyptia sunt mediae formae, quorum alterum regis Galliarum , in quo Victoria cum laurea, ct epocha L. A. anno primo, alterum est Maoni ducis Hetruriae, in quo navis cum velo , & idem an-DUS. Nostrum autem numisma pluris certe faciendum est non ob formam solum magnam, atque elegantius artificium Mytilene, quae Lesbi insulae est metropolis, factum, Verum etiam ob equitantem imperatorem , cujus faciei ductus optime discernuntur praesertim in numo Comitis de Winchil-sea , qui eum forsan repraesentat ad exercitum contendentem , ut ab hoc etiam salutaretur imperator , teste Herodiano. Omnem

329쪽

PapERATORUM.

O: anem adhibui diligentiam in delineanda Titiana, quae ab aliis jam editis imaginibus non ornatu solum, sed ipsa etiam facie discrepare observabitur. Nota infra Titianae mentum. incusa in numo Comitis de Winchilsea lyram exhibet, quae ad Apollinem refertur tutelare Mytilenaeorum numen, ob celebre Apollinis Maloentis templum extra urbem extructum,

ut autor est Thucydides liae Iuss. ymitis de moechisem XXL IVLIA. AVGUSTA. Caput Juliae uxoris S ueri. b( Mulier stans d. hastam, L. pallium tenet: inscriptio: NOBILITAS. Numi optime conservati animam e pream bractea argentea convestit. Tab. XXVZ N. d.

Caput Juliae Piae antiquariis quidem vulgare, ast cum

hujusmodi parte aversa: Mistas, nullus apud Mediobarbum numus habetur, quae quidem pars non in Juliae Piae tantum, sed in cujuscunque etiam augustae numisinate est quam rarissima. Titulus hic cum alio Patris Senatus erat conjunctus ;quare Commodus cum hoc altero etiam primum Nobili mi obtinuit, atque hinc arguo, etiam Juliam Piam, quae in numis dicitur Malar Augustortim, Mater Senatus, Mater Pa--εα triae, etiam Nobilissimam fuisse adpellatam, indeque hunc No Ahit 3hac typum in aversam partem profluxisse (qqI. His io III. adde Augustam probabilius prognatam ex antiquis Emesae L I re-

qq) Numus subaeratus cum sit, gravi non caret suspicione, quin falsarius typum aversae, ex numo Getae sumtum, matris e pili conjunxerit.

330쪽

26sID ,' regibus Sampsiceramo, & ejus filio Iamblico a Strabono me-Aii O moratis, qui affines forsan erant Sosemi ' cujusdam ab Jose pia tu.& Tdcixo dieri I urpeorum regis, qui populus regionem msiminit 'Antilibanum incolebat. De hoc rege de rege forsan Maesa Juliae soror filiam suam nominavit Soeemia inrso et a nam Lampridius de hac augusta hunc in modum loquitur. lis Achae- Siquidem cui uarus Maximus dixit in et ita Seteri o nobilem, i A. ' oriritus musicrem Sederus, cujus hanc genituram esse comparerat. nepote, ut uaeor is peratoris esset, adhuc pr anus, non magni satis loci Au on uasorem. Addit vero Aurelius Victor eam filiam fulsis vivesbat. Bassiani cujusdam sacerdotis solis.

Iamblie.

ej. Matre. ut ita superiore. ( Victoria cum palma, ct corona laurea: A. CEI. CE. EAETHE. E. H Lucianae S etitom. in pthisuae Soerianae Eleutheropolis anno Oetavo. Conservatio

caraevi et Elacci

numi optima, opus medioere. Tab. XXVZ N. S. Eleutheropolis, ubi unicus hic numus cusus est, urbs est Palaestinae, quae ab aliquibus etiam Phoenice dicitur, atque juxta Antoninum, ab Hierosolymis a O. , ab Ascalone T. V. p. autem et . milliaribus distat. Cellarius fatetur, se hujus urbis, quam neque valde antiquam, neque ab ullo Vetere autore memoratam dicit, originem deprehendere non posse. . Ego certe a Severo aut aedificatam , aut restauratam judico propterea, quod suis omnibus nominibus eam honoraverit,

Lucianae scilicet, Septimianae, di Severianae, id quod nulli alii concesserat urbi; cum Tavium Galatiae, .Egea, ct Taris sus

SEARCH

MENU NAVIGATION