Nicolai Francisci Haym Romani, Thesauri Britannici, seu, Museum numarium quo continentur numi Graeci et Latini, omnis metalli et formae, necdum editi, ab autore ipso caelati

발행: 1763년

분량: 384페이지

출처: archive.org

분류: 로마

293쪽

eiug secti memoriam signum Iunonis Dessos et effictum, ac

Daedala sesta, quae a ligneis statuis nomen habebant, celebrata fuisse opinor. Iuno Desponsa eo certius in antica nostri numi repraesentari mihi videtur, quo velo non tegitur , Ut olim VXores tectas scimus praesertim ex numis insulae Sami, in quibus Juno Pronuba matrimoniorum praeses Telo obducitur. Singularem habeo numum Herenniae Augustae, quem a Samiis ob ejus cum Decio matrimonium cuium fuisse puto, ex altera enim parte caput illius & nomen, ex altera Concordia L. cornu copiae, d. Junonis Samiae in veste nuptiali sigillum tenens, &inscriptio: CAMIDN. conspicitur. Ad caelatum numum redeo, cui similem nec ipse unquam vidi, nec ab alio visum esse audivi; Juno exhibetur pretiosis vestibus induta, ornataque singUlari corona, margaritis multis &c. Numisma vero istud antiquissimum esse quis negaverit, quum Plataeas a Thebanis dirutas legamus Olymp. CII. anno 3 o. A. X. y Quamvis autem ab Alexandro M. restituta fuerit, nunquam tamen pristinum recinperavit splendorem, nec ejusmodi pecuniam, Ut est Verisimile, percussit amplius. Insignis vero conservatio, artia ficium excellens cum ipsum numi pretium augent maXime, tum mea me in sententia confirmant ita, ut pro certo habeam eum cusum fuisse ante deletas a Thebanis soloque penitus aequatas Plataeas , in quarum locum, teste Thucydide , diversorium successit prope templum Junonis in formam circuli, cujus diameter ato. pedum erat, eXtructum,

294쪽

us URBIBUS INSULARUM.

ingentem cubiculorum eum inferiorum, tum superiorum numerum compleXum.

TABULA. XXIII

ORCHOMENUS Boeotiae urbs. XII. Scutum Boeotium. X Uterae: OPX. Tab. XXJIL N. D

Orchomenus celebris urbs, etsi olim in Boeotia poni non fuerit solita, a Strabone tamen, & Pausania Boeoticas inter Urbes numeratur, & describitur, de qua quidem illud unum adferam , me alium nullum ejusdem numum vidisse, aut ab aliquo memoratum legisse, atque ita Boeotiae continentem ad insulam transfretans relinquin

CHALCIS urbs Euboea.

XIII. Caput &e. X Aquila stans cum serpente pugnat: inscriptio: XAAΚI. MENEAH. - - - . OPUS EXimium bene conservatum. Iab. XXIV N. a. Begerus numum produxit, quem inter meos habeo, cujus antica nostrae similis est, postica vero aquilam Volantem cum serpente congredientem exhibet. In meo autem nUmo typus ab eo aliquantum quidem differt, & nomen insuper magistratus, credo , adest: ad eum tamen eXplicandum , sussieiunt ea, quae hac super re disserit eruditus

autor.

295쪽

CHALCIS. NISYRUS.

23sXIU. Caput Veneris tutulatum. Neptunus insidens scopulo tridentem dextra tenet: epigraphe: NI PION. IMEPAIOΣ. A perito artifice elaboratus num Us nihil fere temporis diuturnitate deperdidit, pondusque gran. gTI. conservavit. LXXIII. N. g. Nipyrus inter Cyclades insula Graecos Trojam obsidentes juvit, teste Hothero apud Stephanum, eisqUe Una cUm Cala, ct Carpatho triginta naves submisit, addit praeterea Polyboten gigantem , fulmine percussum ab Jove , se mari injecisse, ut natando effugeret, iratumqUe Neptunum tridentem, sed frustra, in eum contorsisse; nam pro gigan- . te percussa terra ' , atque disrupta NisyrUm insulam es insula si formavit, quae Porphyris dicta est a Purpuris. Insulam hanc erat, si

Strabo infra Cnidum ponit, & alibi Co. stadiis a Telo, Sehhetiniij,

Co distare adfirmat et angusta ceterum, alta, ct saxosa in- atque albgentem lapidum molarium numerum Vieinis Vendebat: ur- baheruta bem ejusdem nominis , portum , balnea, & templum Nep- lam dis tuni ambitu suo, qui Bo. stadia patet, complectebatur: quibusdam aliis vicinis minoribus insulis, Uti etiam Uni EX quam Jace- quatuor Carpathi insulae urbibus, nomen dedit. In no-i dx gm,

tis ad Stephanum Artemisia Lygdamis filia regnasse dicitur in Halicarnasso, Co, Nisyro, & Calydno, teste Herodoto lib. VIII., ct Nipyri vinum admodum laudatum esse ab

Eustathio , Dionysioque. Observa meo in nUmismate nomen NUTPION. per O, O non per D esse scriptum, quas quidem literas vicissim aliqusndo commutatas esse docetes

296쪽

, DE URBIBUS ET POPULIS.

236 Spanhemius. IMEPAIOΣ. autem nomen est magistratus Graecis frequens. Venus, quae e mari nata dicitur , numo hujus insulae optime convenit. Neptunus vero cum tridente insidens scopulo angusto, alto, horridoque, speciem praeruptae insulae a Strabone descriptae referenti, suam de Polybote victoriam indicare Videtur. Cum hic numus unicus sit, neque alius, quod sciam, ejusdem insulte editus unquam fuerit, eum lectori jucundum , etiamsi ad Atticam non pertineat, fore confido.XU. Caput muliebre. X Noetua expansas alis, &literae quaedam dubiae. Numu hic argenteus adpendi vana. 8 I. Tob. XXIII. N . An numum hunc Athenis ob impressam noctuam adscribam, ideo dubito, quod literae detritae videantur esse API ., ct proinde Argos denotare, quod si essiet, anticae caput Junoni tribuerem: cum haec autem incerta sint, plura non addam , sed commentationi huic meae in Atheniensium, & aliquorum iis subjectorum populorum, urbium-Ve numos sinis esto.

Finis tractatus de numis Atheniens usctitatis de Mnchiseo.

297쪽

GRAECIS. AGRIPPIAS. 23TEquitis Roberti Abb.

Caput Minervae galeatum. bc Ceres in curru a duobus serpentibus vecto, &epigraphe: AΘHNA. Opus bonum nihil pene detritum aetate. Tab. XXIII. N. S. Numum hunc Atheniensem rarissimum hoc loco retuli, ne aut eum penitus omittere, aut seriem Ili mi. Comitis de Vinchilsea abrumpere cogerer; eum tamen diutius disserendo persequi non est necesse, cum similis fere typus &in numis Eleusiniis, & alibi multis fuerit explicatus.

Duo, tresDe mmi Graecarum urbium, S populorum aiuduntur , ut eo magis eluceat methodus , quam in sequentibus t mis hos descripturus obser bo.

AGRIPPIAS.

Comitis de minchiseea.

I. Caput muliebre tutulatum , veloque tectuse. TProra navis & inscriptio: A PINUEDN. Numismatis conserVatio optima , vernix nigra, opus Vero rude. Tab. XXIII. N. C. Simile numisma possidet Eques Hans-Sloane, quod nova antiquarium regnum Urbe auget. Duae sunt Agrippiades, at neutra admodum Clara, altera in Bithynia, cujus solum nomen Plinius reliquit, altera in Judaea, cujus meminit Josephus Hebraeus : Astra , inquit, in maritima loca Nopbiam, Anthedonem, quam forum si

298쪽

DR URBIBUS ET POPULIS. 238sea rex Herodes Agrippiadem nomina: it; nam ct fiam ii,

armis cepit. Et alio loco de aedificiis Herodis loquens: Ne-

tbe qnem in maritimis, bellis Cessatum , eam-

quo Agrippiam nominari jussit. Fabrica ipsa numum ad secundam hanc Agrippiadem in Judaea referendum esse ostendit, & navis prora confirmat, maritimam urbem indicans; alia quippe in Bithynia, a mari remota sit oportet, cum littoralibus provinciis a Plinio dicatur cingi. Urbem hane Herodes, ut diximus, restauravit, & Agrippiadem in M., Agrippae sibi familiarissimi memoriam adpellavit , cujus etiam nomen supra portam templi ibidem erecti posuit, teste Josepho, qui Herodem iactare solitum fuisse ait, in Au- amicitia se Agrippae soli, in Agrippae familiaritate soli Augusto cedere. Hinc arguo, caput illud Velo,& mitra ornatum Liviae Augusti uxoris, cui Herodes multa eXtruxerat templa, esse posse, quod confirmat ejus similitudo, si laborem rudem eXcipias, cum aliis ejusdem numis sub nomine n itiae, Salutis, Pietatis &c. At cur non potius hoc in numo Juliam Augusti filiam , ct M. Agrippae uxorem depictam censeamus p Quid enim probabilius, quam Herodem in moneta ejUs Uxorem signash, a quo restitutam a se urbem nominaverat y Nonne Augusto, & Agrippae viris amicissimis gratissimum quid praestitisset y Verum haec lectoris arbitrio relinquo.

299쪽

GRAECIS. DARDANUS. asy

DARDANUS.

Comitis de IV nctasea. d. Vir armatus insidet equo. b( Gallus pugnantis situ pedibus tenet aristas: inscriptio: OAPA. Moneta haec bene quidem conservata , sed a mediocri manu est exsculpta. Tob. XVII. N p., Dardanum Troadis urbem, primum Teuerim diei am, Iob

a Dardano aedificatam memorat StephanUS ByZantinUS, ma- de u ur.

ritimam facit Plinius , ab Abydo o. stadiis distare facit Strabo , Ammianus Marcellinus Achillem ibi, Abydi Ajacem

sepultum testatUr. Equitem anticae Dardanum Urbis conditorem habeo. Numus autem: ipse unicus est, quem Viderim hactenus, qui, dum ab his populis pugnantes gallos monetae impressos fuis se docet, sententiam Julii Pollucis apud Harduinum, Cambdeni confirmat, paucos enim horum populoriam nU-AM . Ant. mos habemus, & eos quidem sub Augustis custos typo verso a nostro, ut ex Graecis Valliantii, & ex laudato Harduino elucet. Dardanos igitur a pugnis gallorum celebres tetigia tafuisse oportet, & inde forsan idem mos Romam mmadt,fragmenti ex his enim ludis fatales Caracallam inter, & Getassi, Vivente etiam Severo, discordias fuisse exortas autor est Herodianus. Spicae, meo saltem judicio, frugum his in re lib. IIL gionibus abundantiam, fabrica Vero remotissimam numismatis antiquitatem indicat. DIO-

300쪽

DE NUMIS.

DIOS CURIAS.

Equitis Roberti Abd III. Dioscurorum pilei asstris imminentibus. )c Meta,& inscriptio: AIOΣΚOTPIA AO. Numi opus rude quia

dem , sed conservatum optime, atque admodum prominens. Tob. XXIV N. 8. Urbs haec antiquarios latuit adhUc. P.Me hh. En quid de Dioscuriade meminerint autores: Pompo- =' Mela ait: In Heniochorum finibus Discurias a C stre, Polluce Pontum cum 'fine ingressis condita F. Ptolemaeus, Arrianus, & Stephanus Sebastopolim tardius nominatam Volunt, negat Plinius eadem oppida discernens, additque, Dioscuriadem Colchorum urbem ad Antemuntem fluvium celebrem, ut Timosthenes memoriae prodiderit,ae. trecentas ibi diversi idiomatis nationes inveniri, & a nostris commercium eXerceri per centum triginta interpretes; si1bjungit vero Plinius, eam sua aetate desertam fundatores habuisse, ex aliquorum sententia, Amphilum, & Telchium Castoris, O Pollucis aurigas, a quibus immanis ipsa Heniochorum gens originem ducit. Ammianus Marcellinus eam . Morc, urben a Spartanis aedificatam suis etiam temporibus floruis XXIII. . se dicit. Plinii commentator Amphistratum pro Amphitois. legendum esse adfirmat. Appianus Alexandrinus Mithra-

, .piis 3 Pompeio victum Dioscuriadem fugisse scribit, quam

Hachios. in memoriam itineris Castoris, & Pollucis cum argonautis censet ex ipsa Colchorum sententia.

SEARCH

MENU NAVIGATION