In Academiae Almi regalis Collegii Theologorum Neapoletani ortum oratio Carolo Borbonio utriusque Siciliae regi a Cajetano Confalone ... dicata

발행: 1751년

분량: 25페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

dium lapidem Regni nostri fides revocanda . Vos deni . que decet eam a latrantium Dei starum , Indifferentium que turba tueri , ac omnium primi proprium ad uim Theologiam addicere, ad ejusque Praecepta Vitam , -- resque insiluere. Ceterarum professores artium si in vitio sint , sibi nocent , aliis vero vel nihil prorsius , vel parum: at Theologus si pravus sit, animum laedit, quae pars una est in homine excellentissima, Religionem , pie'tatem , Dei cultum non a se uno distrahit , non a sin pulis hominibus eximit, sed a Civitatibus, & Provinciis

evellit, ejicit , exturbat. Hinc seditiones per omnem aetatem consequutae, bella civilia, caedes , incendia , rorum publicarum mutationes,& si quid calamitosius hu manae icietati contingere potest. Testis mihi Germania sit, Helvetia , Gallia ipsa, quae quamvis ad hanc diem singulari providentia ab Haereticorum insidiis fuerit ere. pta ; identidem tamen a suis Theologis multo graviora, quam ab externis hostibus pina est. Quae cum ita sint, intelligere dignemini, Auditores, non me theologis rem utilem commendare, sed plane necessariam , ut si nolint

innocenter, integreque Vivere, ineologiae lauream omnino abjiciam.

Ad vos demum, Academici , quihus nihil esse de-het charius ista, quam profitemini, iacultate, quae Vera sapientia est , animorumque dominatriX , mea con Uertitur oratio. Itaque si qua pietas, si qua indoles genero sa, si quis amor publicae salutis, atque incolumitatis, date imbuendum his litteris , quibus itur ad apicem: a. pientiae: date Majoribus vestris, qui vobis praeIuxerunt ad maxima 4 Poscit hoc fides catholica et Poscit hoc Pa. tria, sortunis, ac vita potiore Poscit hic consessus , augustasque Senatus a Regibus institutus , ut Italiam omnem . ut hanc urbem a sinarum perniele liberam , t tamque servetis, ut ignem hostilem, ut ferrum, ut caedes vobis, a Τemplis , ac delubris , morrumentisque ma

22쪽

quo longius, quam decebat, aberravit oratio uisera, cum in laudibus potius , dc gratiis nostrae Aca --iae Statori exolvendis immoratura erat i Etenim ii praecipua , si maxima est omnes inter scientias TheoIogia ι maximae prosecto laudus Carolo Regi nostro , h jus Academiae , quae tam insignem facultatem profit tur , auctori debentur . Carolus Rex noster Academiae Protector ac Princepsi quam hoc dulce Enat. Dulce v his neapolitanae gentis Procerest Dulae nobis amicissimi Collegae t Dulce juventuti, δι posteris i Dulce litteris . Quid dico Z Caroli Protectoris nomen , Virtutum epi- ome, quis sine admiratione audit i quis enunciat fine ae- liciis Z quis illum animi omnia complectentis ambitum t luis illam consilii omnia prospicientis vim i quis ipsam auctoritatis omnia perficientis dignitatem y quis agendi dexteritatem y quis selicitatem successuum potest sine pio in ali gustum Regem asserui cogitaret Equidem, Luditores optimi , non id mihi datum

intelligo , ut quando pietatem Academiae in Statorem suum ostendere, & in illius virtutes intueri audeo, en meratis Regis ipsius animi factis, elogium Vitae conde re adgrediar. Plurima simi , quae illud mihi institutum dissuadent . Omnia enarrare salutariter , magnifice , di kliciter gesta , hominis non est praeserrim rudis , dc indicendo parum exercitati. Scio, neminem posse eloquio suo ad facti dignitatem accedere . Erunt aliquando tamen et ex nostris aliqui, qui minus illam laudando ob-

Hinc paucissima attingam, neque eo rila modo , quo fieri passim Elet. Renuncio artibus Rhetorum microsco picis, dc colores objecto alienos saepe inducentibus. Re nuncio licentiae, qua laudari etiam Principes aliquando silent, dicendo non quales sint , sed quales esse debue rint, ut Xenophon in Cyro. Contemno artificiola , quibus comparari alteris minutioribus solet orationis pane lyricae Heros , ut additis aliorum umbris , subobscura

. . a etiam

orate

23쪽

etiam ipsius gesta reddantur illustriora. Posset, fateor , di sine aliorum injuria , Carolus Rex noster praecipuis

antiqui temporis Heroibus secum collatis omnino anteferri et magnificentius aut illud est , posse nulla aliorum ratione habita , sola gestorum suorum mentione facta ,

celebrari.

Quid igitur Auditores , quid , remotis istis , dicitandem debeat Θ Habemus Regem, quibuscumque illum modis intueare, magnum . Oportet Regem esse & Carolo similem, si quis animo concipere concentum illum velit, quo diversissimae imperandi artes in eo conspirant. Oportet nosse, quibus illae modis acquisitae, auctae , dirersectae sint, si quis intelligere illarum dignitatem ve-it . Oportet summa consiliorum prudentia , experentia ratiociniis parta , & difficultatibus exercita polleat; interfueritque consiliis, mediis , ac successibus, quicunque justum in deliberando Caroli sagacitati pretium statuere velit . Senatorum Regni , & Senatorii ordinis virorum

haec gloria est , quod tanta ipsi prudentiae suae specimina serenissimo Regi adprobaverint , ut ad audienda vicissim, di pensitanda ipsius consilia selecti, & admissi sint . Oportet denique magnum belli Ducem de gestorum serie plenius esse instructum , si quis bellicam Ca

roli sortitudinem , animum, prudentiam , labores, SO-lertiam obtutui sistere suo velit. Id vestrum est excelsi animi probatae virtutis , &immortalis gloriae Viri milites Duces, Caroli Regis L stati. Vestrum est statuere, quis in Cives amor ad ortandum , quae industria ad dicendum , quae prudentia ad legitime incipiendum, quae auctoritas ad provehendum , quae ad docendum dexteritas , quae selicitas adrerficiendum illud pertineat, quod Carolus Auctor, UO is administris , per gentem neapolitanam praestitit sextensis maritima commoditate, per omnem terrarum Or hem commerciis.

Solonem celeberrimum Atticae Civitatis Legislato frem

24쪽

rem accepimus, quaesitum, an optimas Civibus suis leges dedisset y optimas respondisse, ex iis, quas illi accepturi fuissent. Magnifica haec legum laus est, sed limitata tamen; quaeque arguit , aut Legislatorem, etsis rudentem imperio , aut populum fide destitutum esse. licite vos iustitiae arbitri , namque hoc vestrum est non advenae dicite quantum hic insta Caroli factum Solonis prudentia , & auctoritas substiterint , quantum Neapolitanae gentis, & obsequiositas , & nata inde selicitas atticam illam superaverint. Expone consilii status excellentissima Synodus quae Caroli Regis circa sacra etiam negotia prudens adtentioΘQuod in promovendas sanctiores litteras studium t Quis pro scholis publicis sub omnigenae eruditionis viri Archiepiscopi Τhessalonicensis Regii Sacelli Praesulis cura, erigendis , instaurandisquc ardor Z Quae animi regii in. parandis pro bono publico hibliothecis , aedificiis ampliandis , Prosenbribus deligendis sollicitudo ZNon dicam plura Auditores ; proveherer in altum mare, si aut haec diffusius edisserere, aut infinita, quae silpersunt, alia , vel strictim adjungere conarer . Igitur me, unde sum egressus, recipiam. Habet Academia nostra , quo celebris A felix prae ceteris exultet , habet , inquam , Carolum Regem Statorem , ct Protectorem; hahet ut Parisiensis, & Τaurinensis , quem colere, di Uenerari possit. Illud ad praefatis Academiis invidiam creandam superest , ut Rex noster Collegii amantissimus Restaurator, ea Doctoribus, ct Magistris , Decano, & Vice magno Cancellario privilegia confirmet, habeatque rata , quae decessores Reges pro urbis , Regnique bono henigno animo indulserunt. Non morabor VOS ultra , Auditores optimi , dum enarratis in Europa nostrum ad usque Collegium litterarum fatis, Academiae huius Τheologiae indole expensa , ejusdemque Auctorum gloria indicata , fidem jam liberasse arbitror, votis, di Precibus absolvenda est Ora- D tio.

25쪽

tio. Deus honorum omnium auctor, & dator, qui cum unigen: to Filio, & Spiritu Sancto Trinus, sapientia vero, bonitate , voluntate , atque Omnipotentia unus eS,& indivisus , qui omnem doctrinam , Omnemque scientiam humanis mentibus immisisti: Te, ego, Deus omnium nostrum votis oro , obtestorque, ut quandiu homines vi in hoc mundo vivere, tandiu inter eosdem sapientiae, di doctrinae studia tuearis, ac serves. Redde Pater Regno nostro quae merentibus ita peccatis nostris, diu illi binna denegasti , ac reducto in vaginam infesto irae tuae gladio , Pacem, qua nunc laetamur, adauge , simulque tanto muneri diuturnitatem adjunge. Serva Carolum Regem nostrum , cujus auspiciis haec Academia est instituta . Serva Reginam nostram Mariam Amaliam, cum Serenissima Infantium familia , cui adjice annos usque in diem generationis , S generationis. Denique Collogium quoque nostrum, cujus post tot damna, ct naufragia tabulas colligere coepimus, respice clementiore oculo . Lisceat nobis, qui in hoc theologico ordine excubamus pro salute publica, quique tam Sancto muneri sese impost rum dicabunt, sub alis tuis tranquille degere , litteraseque honorum omnium Praesidium , promovere . Imple etiam spiritu tuo omnium nostrum animos , ut relictis huius mundi inanitatibus, tibi soli vivamus , di ad ns minis tui gloriam , Reique publicae emolumentum, Omne Rudium nostrum , omnesque denique conatus nostro unice dirigere clementer Iargire. Dicebam

SEARCH

MENU NAVIGATION