장음표시 사용
71쪽
habuit : multae utilium Medicamentorum Compolitiones ab iis inventae sunt , quae etiamnum in Pharmacopoeis omnibus locum habent . Relictis Arabibus , ad inseriora Fre indus Saecula descendit : in quii bus ' Medicinae & Chirurgiae instauratio sacta est , Scholis ad haec studia , Salerni , Neapoli , Mons pelli , & Bononiae sundatis .
Ac praecipuos is Auctores excutit, qui Aristi tunc temporis adaugendae incubuerint. Chymia praesertim , & Anatomia , & Res Bolanica magis magisque tum florere incipiebant . Chymiae introductionem Populari nostro , Rogerio Baconi, maxime ascribendam judicat : qui in Saeculo tenebris spinsissimis obumbrato quasi Sidus lucidissimum efflusit . Fuit enim & Linguarum ,& Mathematices, & Mechanices, & Astronomiae', & Naturalis Philosophiae cognitione recondita instructissimus . Ille primus
Vitrorum Sphaericorum Concavorum naturam clarissime explicuit , atque vim eam quae res longe dissitas combureret . Quantopere Opticen in singulis ejus partibus promoverit , e Libro illius de Perspectiva abunde manifestum est: in quo de Luminis Reflectione & refractione disserit , Cameramque Obscuram , & omnia Vitrorum genera describit , quae objectum vel augeant , VeI
72쪽
vel minuant, vel ad bculum propius adducant , vel ab eo longius removeant, atque inter caetera Tubi Optici , sive Telescopii, usus ei plane innotuit, Ille Calendarium reis formavit ; ille Pulveris Pyrii compositionem ac vim primus tradidit . Sunt etiam quaedam ab eo scripta ad Medicinam pertinentia . Dehinc Freindus , Pestem illam universam commemorat , quae Anno I 348 saeviit ' novosque Morbos , qui proximo Saeculo variis in locis emicuerunt ζ uti suit Sudor Anglicus Anno I 483 , qui rediit etiam quinquies succedentibus temporibus et Scorbutus , qui inter Nautas Lusitanos Indiam explorantes primum leviter sese declaravit , postea alio transplantata per Mis iam Anno I485 graviter lateque se diffudit, Sedemque in Dania aliisque Septentrioni vicinis Regionibus posuisse aliquandiu videtur , tandem circa Annum Iocio per Omnem sere Europam disseminata est , malumque his diebus Epidemicum est : Lues Venerea , quae mala merx ex America a Columbo apportata, In Italia primum Αn-NO . L sta animadversa est , effecitque ut haud tanti fuerit Novi Orbis cognitio . .
Nam detestabile Virus illud duobus post , Annis in obsidione Neapolis Gallicum in secit Exercitum , atque hoc modo intra E 3 breve
73쪽
breve tempus per Italiam Galliam & Hinpaniam Contagium propagavie , nec ita multo post per Europam omnem Asiam atque Africam . Atque ut haec res fortasse omnium maxime mira est , quae in tota Medicinae Historia occurrant , si vel causam productionis ejus , vel atrocitatem Verinent , vel novitatem originis consideremus, haud abs re judicavit Freindus subnotare , qua primum forma apparuerit , & quemadmodum hanc postea variaverit, quos progressus fecerit , & qugnam recentes meden di rationes tentatς sint ad sistendam noughujusce Pestis violentiam. Igitur hanc delineat , prout sese per Annos sci aut clo abortli suo in his regionibus ostenderit ; unde perspici potest & opinio & Ρcaxis eois
rum qui hoc tempore vixerunt & aliquid de ea literis mandarunt . Item in hoc Volumine disquisitiones reperiuntur de Hernia Carnosa , ac de Veteribus Novisque Lithotomis modis . In conclusione totius
operis habetur Elogium Viri doctissimi optimique , Linacri ; qui , cum in Anglia
humilis esset Artis nostig conditio , utpote ab illiteratis praecipue Monachis Empiricinque tractatae , hane non modo scientia Msacundia admirabili illustravit , ac munificentia promovit : sed favore quo tum iri 4 Aula
74쪽
Aula pollebat Litteras Patentes a Rege ob istinuit , postea Senatus auctoritate confirma istis , quibus Societas Medicorum Legalis Londini constituta est . Idemque Domum suam moriens eidem Communi rati legavit, qua etiamnum ab hac possidetur . Tantoramque sapienti Fundatori contigerunt sperati ab eo successus ; & non deesse jaAa-
mus , neque defuturos auguramur in hoc. Collegio Viros , qui & ingenio & doctrina
cum caeteris quibuslibet in quacunque Natione Medicis contendant. Anno I 727, Johannes Clericus in Bibliotheca Ueteri &Nova Responsionem edidit ad censuram a Freindo prolatam Speciminis cujusdam, quod Daniel Clericus nobili Libro a se de Medicinae Historia dudum scripto recenter attexuerat : quo in Specimine eadem Histo. ria a Secundo Saeculo usque ad medium Decimi Sexti summatim continuari dicitur. Prius illud Clerici opus summa cum lauis de praedicavit Freindus , Specimen autem rem ita parum absolutam aut elaboratam credidit , ut multa ibidem negligenter, multa perperam dicta pronuntiaverit . Id cum ita revera sit , quanam ratione Freinis duS , de eadem re agens , temperare sibi potuit ; quo minus & id in universum diceret , & errores ejus passim resutaret, tanti
75쪽
Viri auctoritate apud homines aliter ficile fidem inventuros λ In Responsione lapsin
ejus parti m agnoscuntur , partim exculastintur , alibi accusatur ipse Freindus , cuius verba & argumenta ob Traductionem haud prorsus accuratam aliquando vel male
intellecta vel perversa sunt. Quandoquidem vero Responsionis Auctor , Vir lectionis &scriptionis adeo immensae , a Fratre etiam pererudito adjutus , neque in Re Chronologica , neque in judicio de Scriptore quoquam prolato , neque in Praeceptis Practi- cis, ullo modo Freindum redarguat , fate' himur Aetium , non aetium scribi oportere , item Affectionem Bovinam non fuisse a Clerico cum Uena Medi nensi confusam , item Aquam Rosarum distillatam non a Melae descriptam sed solummodo nominain tam esse ' &, si id valde vult, Antidotum Hippocratis ab Actuario memoratum non certis argumentis ad Medicinae Parentem referri debere , concedemus . Caeteris ejus cavillationibus & verborum captiunculis accurate respondit Iohannes Ba illius . Nos autem defensionis istius molimen fraterno
Johannis Clerici in Fratrem omni laude dignissimum amori condonemus ; Danielem Vero Clericum , propter ea quae in Medicina eximie praestitit , cum Freindo aliisque
76쪽
omnibus vehementer admiremur : & eidem licet errores aliquos in re , quod fatetur ipse , haud bene perpensa admiserit , parcamus : qui cum , sicut sortis Equus , Olympia gloriose vicerit , senio jam confectus quiescat . Ecce autem Alterum ab Edinisburgo , qui Freindo infensus ideo quod
Arcanorum Uenditatores subsannaverat , irinriseratque Athindum facultates Medicamenintorum Arithmeticas Supputationes redigere conantem , tam bellae Theoriae tamque circumforaneae Praxeos , quas quidam ample
intue , Patrocinium in se suscepit , idque Animadversiones iq Historiam Medicinae nominavit . Fruatur iste his deliciis ' nos contenti simus eo quod nihil gravius Frein-do , praeter Contumelias , ab acerbissimo, uti videtur, inimico objici potuerit . Nam ad illum quidem , posteaquam Historia sua Anglice vulgata , & in Gallicum sermonem conversa est , multi , tam in Patria nostra quam in aliis Nationibus , illustres Viri honorificas misere Litteras , miram Operis approbationem testificantes . Freinis dus itaque neque Wo wardo Linteario, neque Anonymo cuidam Medico Edinburgensi placuit : at placuit inter Germanos Hoismanno , inter Batavos Boerhaavio, inter Gallos Helvetio & Hecqueto , Popula
77쪽
ribus vero suis paene cunctis placuit ' &quamdiu vel Medicarum vel Politiorum Litterarum gustus aliquis supererit , universis placebit Freindus . Tamen iidem ,
qui , cum vivus esset , nec scribentis nec loquentis vim sustinere poterant ,.Venenata rursus in memoriam ejus ex occulto tela
conjecerunt . Libellum , non emi quidem . sed cireumferri vidimus , cujus Scriptor Moribus magis illius , quam Scientiae, dein trahere conatur . Ad quem deferri proles haec furtiva debeat , suspectum iacit nimius hujus in Parentem amor . Sinamus autem ut is , qui Freindum vituperat , seipsum pro laudatore habeat . Freindi suavitatem Amici ac familiares ejus cum desiderio reis Cordantur , probitatem & obstinatam fidem
nemo non extollit , famam exterae Gentes celebrant , peritiam praesens aetas experta est. posterae omnes cognoscent.'Cum Vir hic eximius summa Eruditionis laude , & felici Prosessionis suae usu, magis magisque in dies floreret, nova subiis io , eaque insgnissima , dignitate auctus est . Anno enim 1727 , quo Serenissimus Rex Georgius Secundus ad Solium evectus est , primis Imperit . diebus Freindum Regina Archiatrum suum constituit , &Stipendium L ei perhonorificum assignavit.
78쪽
Quanto autem gaudio commoveri debui cum laudi suae cumulum accessisse sentiret ex eo quod adeo subtilis & exquisita Rerum atque Hominum Judex, & Litterarum omnium Fautrix , multis ipsa haud mediocriter erudita , vehementer id comprobante judicium de eo erat omnino idem , . Munus ita arduum ita honoris plenum ei. ultro detulisset . Quo testimonio quid illi gratius aut illustrius accidere potuit , quam quod usque ad mortem ejus Rex pariter ac Regina haud alius cujusquam consilio , in sua vel in Prolis Regiae valetudine tuenda & restituenda, niti voluerint λ Ita increscente in dies nesotio , cum
ei antea occupatissimo vix tempus aut vires
sussicerent , media Anni sequentis aestate, aliorum saluti intentus suaeque immemor, nimia defatigatione fractus caepit languesceis re . Caput autem statim ab initio tentatum est ; unde nec imminentis mali praescius, nec praesentis gnarus , ab aegris medicandis haud prius destitit, quam in ipsa cireumcu sitatione viribus plane defectus concideret. Quo audito , Rex & Regina graviter percussi , Medicis qui accersiti sunt , Viris ei Amicissimis doctissimisque , nuntiari jusserunt , gratiae loco se habituros , si praecipuam in illius curatione operam vellens
79쪽
.impendere . Id quidem sedulo Factum ve- ' rum invalescente Febre , & irritis quibuncunque Remediis , intra breve tempus diem suum obiit . Quod ubi , tantuS homines maeror invasit , ut luctum adeo publicum adeo universum in unius Viri morte vix unquam Civitas meminerit . Ita Vitae cursus & finis seque gloriosus ei obtigit . Ac post Mortem ejus, e Regiis pectoribus non deletam esse meritorum ipsus memoriam , beneficia declarant in defuncti Familiam collata . Nam Viduae ejus Regina liberalem in singulos Annos Pensionem elargita est, Filiumque omni gratia , quam recepit aetas ejus Iuvenilis , amplectitur , Fratremque Rex amplis in Ecclesia Muniis repetito favore cohonestavit. Haud alios suscepit Liberos praeter Filium unicum , quem Adblescentulum reliquit . Cui cum facultates , non amplas quidem , sed honestas , suo labore partas legaret, tamen a Tutoribus ejus, ut ad Proseia sonis alicujus studium educaretur , in Te- flamento suo . enixisse petiit illud utique animo persuasissimum habens , meliorem nullam iniri posse Vitae rationem , quam
quae Homines in commune utiles essiceret .
80쪽
Viro doctrina pariter ac virtute praeclaro , sedulo & amanter institutus , Oxonium nuper in aedem Christi migravit . Cumisque eximiis Ingenii dotibus inter aequales emineat , spes est sore, ut in eo quod amisplexurus est Vitae genere haud minorem olim , quam Parens ejus in Medicina obtinuerit , laudem consequatur.
Johannes Freind vixit Annos 32 , obiit A. D. I 728 , sepultus est juxta Praedium suum , in oppido Hitcham , quod est in
Comitatu Buckinghamiae . Cenotaphium Vero ei positum est in aede westmonasteriensi, non modo ut illic , ubi prima Litterarum rudimenta hauserat , nomen ejus
Lapidi sacro insculptum extaret : sed quoniam id majori in celebritate futurum videbatur , si in Templo statueretur Regum Sepulchris nobili , Ducumque ac Poetarum maxime illustrium Tumulis refertiusmo . Quibus quidem is ibi tanto magis locum meretur , quanto magis laudabile est Beneficia in Homines contulisse , quam aliorum Virtutes aeternitati consecrasse , quantoque praestabilius Artes in Humani Generis Salutem , quam in eorum Perniis ciem inventas excolere. In quo tamen Filii magis erga illum Pietas apparet , quam ipsius Famae quicquam adjectum est . Nam viva
