Johannis Freind, ... Historia medicinæ a Galeni tempore usque ad initium sæculi decimi sexti. In qua ea praecipue notantur quae ad Praxin pertinent, anglice scripta ad Ricardum Mead, ... latine conversa a Johanne Wigan ... Tomus tertius quartus Johan

발행: 1758년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Ipsa auguratuν perpetuum genus Spe non inani , Sceptra Britannie Tradenda per seros Nepotes , Magna Parens CARO LINA Regum. saluti parce Tuae , precor , Nobisque saltem vim , Medentium O prime , Morborumque felix Et Necis Imidiaeque iamr. IOHANNEs WIGAN , M. D.

92쪽

HISTORIA MEDICINAE

GA LENI TE ΜΡORE

USQUE AD INITIUM SAECULI DECIMI SEXTI.

In qua ea praecipue notantur quae ad PRAxIN pertinent.

GNOSCES mihi, Vir Amicissime,

si novam Libri Editionem , quem de Medicinae Historia conscripsit V.C. Daniel Clericus , aliqua cum aviditate expectaverim . Scis enim probe quanti semper fecerim Auctoris hujus gravissimi eruditionem ac judicium , quorum utrumque in tribus antea vulgatis ab illo suis per hac re Partibus summopeie elucescit . In eo opere Historiam hane ad finem usque Galeni temporum deduxit : cujus quidem Scriptoris Graeci , uti aliorum quoque omni una , qui per sexcentos hunc ac supra annos a tecesserunt , libris diligenter excussis , comomentarios suos labore indefesso & exquisita arte contexuit. Ac Veterum quidem Medicorum Philosophiam , Theoriam , atque Praxin omnem ita fuse ae dilucide a Clerico . explicatam invenimus , ut neque placitum m. III. G ub

93쪽

tilium , . aut opinio quaevis , neque morbi aut medicamenti Scriptoris quidem cujusquam nomen apud istos Occurrat , cujus non enarrationem ille plenam & pccuratam tradiderit. Ad calcem no Vae hujus Editionis, Specimen quoddam sex δc quinquaginta Paginis constans

subjicitur ; in quo eadem Historia usque ad Medium Saeculi Decimi Sexti s nam quod in Libri Titulo , Decimi septimi, legitur , id errore aliquo accidit ) breviter continuari dicitur. Verum illud temporis spatium utpote annorum mille ac ducentorum , nimis amplum est, quam ut in opusculo tam exili plene describi potuerit: licet dimidia ejus pars in vanis obscurisque enarrandis non fuisset illiterati hominis ae Fanatici istius , Paracelsi, somniis absumta . . Rogas ut meam de hoc Specimine sententiam Tecum communicem . Utinam esset eadem quam de Historia ipsa jure optimo pronuntiavi. Sed, ut vera fatear, ira parum absoluta aut elaborata mihi res videtur, ut ibidem multa negligenter, multa perperam dicta existimem. Qua in re Tibi obsequens, de Medicinae Historia intra idem spatium , pauca quaedam obiter animadve tam . Quoniam vero ad Libros mihi aditus notitia facile pateant, licet otium abunde suppetat, cave ne persectum aut limatum quippiam desideres sparias tantum Observationes aliquas velim expectes, quas mihi hoc tempore vetus praesertim recurdatio , partim tamen etiam quorundam

de his Auctorum festina retractatio suppeditavit. Oribasium, Actium, Alexandrum , Pauluminque

94쪽

MEDICI N H. a

que Clerieus, sine ullo discrimine, in Quarto Saeculo ponit. Non dissiteor sane apud optimo Historicos de horum Virorum aetate perturbata omnia & confusa reperiri ' iique haud magnopere laborant, modo non plus centum aut bis toritidem annis a vero aberrent. Facile tamen animadverti potest hunc , si, qua animi intentinis. ne atque cura Hippocratem & Galenum ante . pervolverat, horum itidem Medicorum scripta uersasset, sine ulla alia ope propius ad verita. tem accedere potuisse . Id ego paucis ostendam . . Oribasius, quanquam Collereiones suas Iuliani Imperatoris temporibus , circiter A. D. CCCLx, conscripserit, tamen usque ad finem quarti Sae- .culi, uti ex eo ipla ac familiari ejus Eunapio' plene colligi potest , superfuit Aetiusque qui

ex Oribassio quaedam se desumere saepe testatur, de eo minime quasi de homine semetipso paulo duntaxat anteriore, loquitur. Quod ad Aetium pertinet , ex ipsis ejus Libris constat, hos ab eo , ante finem Quinti, vel initium Sexti Sae inli, scriptos non fuisse : quoniam in his non m do Sanctum Cyrillum , Archiepiscopum Alexandrinum , qui A. D. CCCCκLiv obiit, sed Petrum quoque Archiatrum Theodorici Gothi Medicum. atque adeq Cyrillo ipso juniorem , nominat. Alpo. xander Aetio inferior est . si quidem hic ab illo praedicatur ; tamen inter illos nonnisi exiguus annorum numerus intercessit . Nam praeterquam

quod is h Iacobum Psychrestum , Medicum

G a no a In Chrysanthio. b s. 4. De Iacobo hoc plura insequentibus

95쪽

nobilem , Leonis itidem Thracis, ante A. D.

CCCCLXXIV, Archiatrum, extollat, cujus mentio pariter apud Aetium reperitur e Agathias,

qui Historiam suam sub initia Iustini Iunioris

A. D. DLX v aggressiis est, refert quanto in honore fuerit Alexander , imperante Iustiniano Romae agens ' eumque una cum quatuor ejus Fratribus , quorum in suo quisque genere praecel-Iuit, eximie collaudat. Neque Alexander soristasse multo tempore Agathiam praecessit ' siquidem , ut ipse ait, eum quem habemus de Medicina Librum provectissima aetate contexuit ,

tum ob laboris intolerantiam artem hanc exeriscere jam desisset. Lindanus parum constare existimat, utrum A. D. DC, CCCCXIII, aut CCCLX,

viguerit . Uerum errores hi Chronologici, leves censeri debent in eo homine , qui Aretaeum iisdem temporibus eum Strabone & Sancto Gregorio NarianZeno vixisse scribit , omnesque sub imperio Caesaris Augusti eollocat. Eo dehine serior extitit Paulus , nam Alexandrum nominat: & Abul pharagius Arabs , qui explicatissimam temporum illorum Historiam reis liquit , Paulum sub regno Heraclii, circiter A. D. DCXX, ponit: haud, uti perperam a Fabricio dicitur , regnante Constantino Pogonato , circiter Α. D. DCLxxx Nam ab Arabico isto Scriptore Ρaulus ante Othmanis Chaliphatum spatio perquam exiguo floruisse traditur . Et hic quidem A. D. D CYLIII , duobus post Hera- , clii mortem annis , imperare caepit . Accedita Biblioth. Gr. Vol. I a. b II .

96쪽

MEDICINAE. x

ad haec, quod ipse Paulus sese Alexandriae Iiteris operam dedisse prodat; neque id fieri potuit,

nisi antea quam civitas illa ab Amruo esset, A. D. DCXL , capta ac direpta. Id obiter ex hoc disci potest, Scholam Alexandrinam illis quoque temporibus suisse celebrem , cum etiamnum ob Medicinae studia nomen ejus inclaresceret. Quodque de homine pererudito , Iohanne Grammatico , ibi tunc temporis degente, nartat b Abulis pharagius , luculenter nobis ostendit, quam imis mensus fuerit illic , post Bibliothecae Ptolemaicae sub Iulio Caesare incendium , Librorum numerus, munificentia Principum congestus . Qui pinpe cum Amruus Libros omnes a Chalipha jussus est comburere , illos Balneatoribus divisit ; ac licet in ea Urbe Thermarum essent quatuor millia , iique harum usibus accommodati, Vix tam dem sex mensibus igne consumti sunt. Ex brevi hac narratione disci potest , quantam erudito cuidam Tractatui φ fidem adhibere debeamus, ubi Medicorum supra dictorum una cum Dioclis aetate hoc modo tempora distinguuntur.

A. D. . Oribasus . CCCL.

Alexander CCCLX. Aetius CCCC. , IPaulus ... CCCCXX.

Diocles Carystius ... D.

Ιncredibilia videtur error hic de Diocle;

a 4. 49. b Ibid. c Biblioth. Literar. N. a. 4.

97쪽

siquidem haud modo Epistolam ejus de tuenda Sanitate ad Antigonum in eo ipsb Seriptore . rui octoginta annis Diocle posterior vixisse cen,

etur, in Paulo conservatam habeamus, sed tiam omnibus notissimum sit, Virum illum , uti Plinius loquitur, ab Hippocrate secundum aetate famaque extitisse, idque trecentis ad minimum annis ante Christi nativitatem . Igitur in hae una re lapsus est annorum fere octingentorum. Illud amplius animadvertam : si Epistola haec germana est , ad Antigonum Gonatam Macedo,niae Regem , uti conjicit Fabricius , scribi non potuit. Rex enim iste annos circiter C L ante Christum floruit : ita ut sub eo Rege Diocles nimio ab Hippocrate intervallo remotus videatur; ideoque magis verisimile est missam suisse ad antiquiorem aliquem Antigonum, illum BGtasse qui Ale andro Magno successit, Anno ei Neiter CCCxx ante Christum , sive post Hippocratis ortum Cxxx. Quod autem in Paulo senex dicitur , descriptioni ' huic Antigonus nosteraeque ac Gonatas, congruit: quippe cum in te setius sit annos natus plusquam octoginta. Nonnullis sortasse primo intuitu Chronolo. gicae tantum Videbuntur hae minutiae ; eosdem tamen re bene perpensa fassuros esse confido non statuta primum Auctoris cujusque aetate, truncam omnem. in Historia & consulam de Medicinae Statu narrationem futuram e neque ullo modo mutationes ejus ac progressus percipi posse, neque quemadmodum horum qu quesngulis temporibus obtigerit. Quae

98쪽

MEDICINAE. '

Quae de quatuor supra memoratis Scriptoribus disserit, omnia qnatuor paginis ab luit Cleriacus : atque idoneam brevitatis huius causam asseris ' ' re se credit, ideo quod Collectores sint. Fusrunt certe maxima ex parte ejusmodi . duo primi ac postremus . Longe vero abest, ut immensis illis quae aliunde collegerunt Voluminibus non aliquid etiam recens ac de suo immiscuerint. Faviteor equidem, si Librorum molem spectemus, haud utique in illis multa reperiri, quae in Gari leno aliisque Auctoribus desiderentur . sunt i men illic quoque quaedam ad verum Artis nostrie incrementum pertinentia j nihilominus e Script ribus istis magna rerum sylva excerpi potest; quas

Medicinae Historiam , idque hujus disquisitionis

argumentum est j copiose instruant: Medicique , si non ratiocinantis judicium dirigant, euriosi tamen animum oblectent. Id utique in Scientiarum pariter ac in Regnorum conditione obtinet ut Lectori non minus utile ac jucundum sit, uir tum vis inclinationem sensim factam contemplariri , quam aut adolescentium incrementa specta.

re , aut vigentium gloriam sospicere. Sed de his Auctoribus singulatim aliqua dicenda sint. . in inAsius Aetiusque Volumina sua , di oti,i ea satis ampla , praecipue quidem ex Galeno , sed & ex aliis quoque plurimis Scriptori-A.D. 36ο.bus , contexuerunt . Oribasius magna in diiscendo varietate utitur et ex qua re id emolumenti capimus, ut in eo alius alium vel Auctor Auctorem , vel sententia sententiam e

99쪽

ΟRIsA- plicet ς eique acceptum referri debet , quod ejus ope multa clarius in Galeno , tam ad Anais' ' ῖ ς tomiam quam ad Medicinam spectantia , intelligamus. Aelii dilucidior est oratio; idemque de Buribus morbis agit , quam aut in Synopsi . aut in libris ad Eunapium comprehendit Oribasius: eoque uberius & Symplomatum descriptio. nem & medendi rationem exequitur .EY his duobus haustum esse dieit Clericus quicquid in Theoria vel Praxi alicujus momentist, ac praesertim in re Anatomica & Chirurgica. Id autem animadvertere necesse habeo, ab Aetio in prolixo ejus opere penitus omissam esse Anatomiam, usumque Partium ; quicquid autem unice ad Chirurgiam spectat hic atque illic confuse dispersum, mancum esse & ordinis expers , si cum iis conseratur , quae de eodem arrigumento scripta sunt a Paulo; unde factum puto ut insignis ille Chirurgiae Magister Fabrircius ab Aquapendente semper sere hujus Scriptoris a Horitatem potius quam Aetii sequatur. Oribasus quidem in duobus Libris haud exiguis squi

Collemonum ejus quae restant lan postremi omnes tum cognitas humani corporis partes deis scripserat , & suum cuique assignaverat officium e verum is perpauca iis adjecit quae in Anais tomicis suis operibus tradidit Galenus ς atque hujus ratione Tractatus magis, quam alius cuinjusvis ab eo scripti, Simia Galeni, quod ei nomen inditum est, vocari meruit. Una duntaxatres , quae vel a Galeno omissa est, vel cum deperuditis Galeni Libris interiit , in Oribasio reperitur L

100쪽

fitur: prima scilicet Glandularum Salivalium descriptio, Haec verbis sequentibus concepta est; Baia

Ex utraque Linguae parte ora Vasorum , quae ,, Salivam excipientia dicuntur , invenies , in ,, quae descendere stylus possit. Initium ducunt , haec Vasa ab radice Linguae , ubi ejusdem quo- , , que Glandulae sunt: exoriuntur enim ex eis se forma Arteriis persimili, per quae humor piri tuitosus comportatus & linguam ipsam & par- ,, tes inferiores , & item obliquas , & denique

,, omnes oris partes in orbem humectat. , , -

Quanquam vero Anatomiam Oribasus ita plene explicet, in tribus tamen quae supersun operibus ab eo factis vix quicquam ad Chirurgiam spectans continetur, in quo quidem Artificis manus postuletur ζ nisi fortasse duo illi libelli de La queis & Machinamentis ex Heracla & Heliodoro contexti huic adscribi debeant qui si ad Oribasium

revera' pertinerent, quantulam tamen Chirurgiae partem comprehendunt Aetius , qui sine dubio Chirurgiam ipse F exercuit, narratiuncussam aliis quam operationis sere cujusque tradit, ac praesertim in oculorum morbis uberior est quam ipse Celsus nihilominus Chirurgiae partem minime . Comtemnendam , Fracturas & Luxationes , omittit: de quibus Librum Celsus integrum conscripsit. In Oribasio atque Aetio diversa Veterum fragmenta , pretii nonexigui , neque alibi extantia , conservantur ; multa scilicet , uti caetera omittam , ex Archigene , & Herodoto , Viris de Secta Pneumatica clarissimis: se

SEARCH

MENU NAVIGATION