장음표시 사용
101쪽
cm A- ex Posidonio, & An tylio , quorum inerque A AI ,ι. insignis Videtur. Tamen ex huis qui secunia
'do loco ponitur, strictim tantum a Clerico memoratur , posteriores duo ne nominantur quidem , licet ambo, ac speciatim Posidonius, a Galeno multa cum laude celebretur. An tyllus ,
uti ex Oribasio discimus , plures Libros composuit ; quibus multa passim inserta sunt de Arte Gymnastica . In Fragmentis istis apud Oribasium extantibus , multa exercitationum genera reperimus, neque a Galeno, neque ab alio
quovis qui huic praecesserit memorata : atqu inter caetera , , Cricitasia est, uti perperam a Traductoribus dicitur , cum Cri caelasia vocari de beat . Hanc , cum per multas jam aetates in d suetudinem abierat, Mercurialis ipse . qui argi. mentum hoc exquisitissime pertractavit , explan non aggreditur: & naturam ejus , utcunque ab Orinasio propositam , haud facile comprehendi posse arbitror . Quaedam ex iisdem aliisque 3 Antiquis Scriptoribus, e Sorano praecipue Methodico , & Leonide Secta quidem Episynthetiam, Chirurgiae vero peritissimo, subministravit nobis Aetius . Illud his adjicere debeo , quod
multa apud hunc & Oribatam medicamenta, R superioribus non descripta , occurrunt. Oribasius , vel Apollonium secutus , vel sua ipsius authoritate , , Sanguinis per ' Sca- rificationem detracti commoda fuse praedicat . Cujus quidem medendi viae a prioribus vix ulla mentio est . Is autem. hanc saepissime ex.
102쪽
pertus , in Mensium Suppressione , in ocu-OMaa.- lorum Destillationibus , in dolore Capitis in Spirandi difficultate, etiam ubi aeger in exis
trema senectute esset, miros ejus effectus nar rat. De se ipso speciatim commemorat , quemadmodum Peste tunc per A siam grassante corrireptus , postridie crure scarificato , duas inde sanis suinis Libras emiserit: qua curandi ratione &Ipse convaluit, & alios complures ad sanitatem perduxit.. Id hic animadverti debet , hanc scarificandi rationem ab ea diversam esse , quae Cucurbitularum ope essicitur. Posterioris tantum generis notitiam habuisse videntur Arabes e verum ex hoc loco , scut etiam ex aliis quibusdam apud Galenum , patet, Veteres cutim alte scalpello inciis
disse ' qui, eo quod magna Sanguinis copia isto modo commode educi posset, idem in hoc auxilio, ac in Vena secta praesidium esse censebant. Eodem usque ad hunc diem utuntur aegyptii; omnemque ejus Apparatum suis ita describit i Prosper Alpinus: Arctam primum sub poplite sa- sciam injiciunt, crus deinde , post ejus fricati nem , in aquam tepidam demittunt , id postea
arundinibus percutiunt donec intumuerit, atqus . ita demum scarificant. Ratio haec omnis a Cucurbitularum usu prorsus differt ; ideoque Oxia basius , in Curatione Vertiginis φ, duas has operationes luculenter distinguit. ' In Auctore hoc miri cujusdam morbi pri
a Albucas Lib. a. b s. s. c Syaops 8. .
103쪽
ORIsA- πώ a , dicitur, estque Melancholiae, aut Insaniae , species quaedam ita ab illo descripta: duos hoc malum infestos habet nocturno tempore domo
. ,, egressi, Lupos in omnibus rebus imitantur, si & ad diem usque circa tumulos Vagantur mor ,, tuorum. Hos ita cognosces; pallidi sunt, ocu- , , los hebetes & siccos , non illacrymantes , eos is que concavos habent : lingua siccissima est, , nulla penitus in ore saliva conspicitur ; siti,, enecti: crura vero quia noctu saepe offendunt , o sine remedio φ exulcerata . . , , Eandem ejus, paucis immutatis, descriptionem iacit Aetius: cum eo , ut Κυκανθρωπίαν illam perinde ac Λυκανθρωπίαν, nominet, & mense Februario potissimum in-Valescere prodat. Locum hunc ille se desumere inquit, id est , fusus proponit, ex Marcello Si dete , qui sub Hadriano Marcoque Antonino floruit, Librosque duos & quadraginta de Mo bis Versu composuit Heroico , uti liquet non e Suida modo , sed ex Epigrammate antiquo
etiam-a l. 8. ro. b Actuarius addit, tunc eos reverti, & ad se-- se redire. Meth. Med. I, I 6. c Inter laxa & spinas, Actuari& ex canum morsibus, Aet. 6. II. d Uera haec Lectio videtur , quanquam Lambecius φέροντα, loco vocis φευριωέ- μον , probet: ut per illud intelligatur, Mensis qui morbum insert. Sed is certe sensus per vim detortus est, neque sermo Grici linguς apte congruit. Ac licet miras quoque quasdam Historias adducat, quas C. Peucerus Magiς scri-
tor perquam credulus de Lyeaonibus profert, qui quidem ycaones , uti ab eo dicuntur, in Borealibus Europs MAsiet plagis degentes, huiusmodi morbo tentari solerent, idque nonnisi per duodecim a natali Christi dies, nullo modo hςc, ut mihi videtur, authoritatem Aetii infirma re debent. Curatio Dimoniaei a Christo iacta hoc annicempore obtigit. e Luster in Suid . . .
104쪽
etiamnum extante. De morbo eodem eadem ad verbum exscripsit Paulus , in eo capite cui Titulus est, πιει Λυκαονρs ἡ , &c. Quemadmodum vero
in hunc locum error hic Λυκαόνος, & in Suidam is Λ ανου, irrepserit, ex abbreviatione in Manu. scriptis Codicibus perperam lecta, recte videtur explanasse , Lambecius. In ea vero observatione , quam super verba quaedam Aetii profert, mihi cum illo dissentio est . Ea hoc modo , tam in Maisnu scriptis quam in impressis Codicibus, leguntur r, unde Se-- pulcra ab aegris aperiri significatur. Locum hune Correxit Gorraeus , atque ita legi debere scribit,m, im , inter Sepulcra maxi- , , me vi Munt, sive commorantur: se nam Paulus eodem sensu habet , πεν Emendationem hanc improbat Lambecius, quia contra stat Manuscriptorum Codicum authoritaβ ς vereor autem ne is hac re plusquam par est Librariis confidat, siquidem vox morisbi hujus descriptioni, quae a singulis his Scriptoribus proponitur , multo aptius respondet. Trais ductor Oribasii per vocem , , vagantur se id Lati- ,, ne exprimit οῦ hominesque ita assectos per Sepulcra ac Deserta cursitare dicit Actuariusωδ, κάκει τε πιριιεγα , quae sortasse verba ex Oribaso sumsit . Id utique ab aperiendis Sepulcris plurimum distat, de qua re in quovis horum Scriptore ne minima quidem habetur mentio . Interpretationem nostram confirmat etiam Daemoniacus in Sacra Scriptura memoratus , qui eo dema I s. b Biblioth. Casar. Ela 6. I p.
105쪽
RI1A- dem Insaniae genere laborans , inter sepulcvnι. ' dici Sepulcris versari , 3c lapi-
- dibus sese incidere dicitur. Ad haec , vox, μα-M , Gorraei correctionem sanam esse declarat 'neque enim ex ea , si caetera aliter legantur, ullus elici potest sensus : quanquam φ Donatus ab Attomari utramque lectionem servet , vel potius confundat, locum ita convertens: is circa. desunctorum monumenta plerumque Versantur, ,, ea ue maxime aperiunt. , , Criticam hanc non
,, secissem digressiunculam, nisi ostendere vellem quemadmodum Uiri etiam eruditissimi in errorem saepe , circa res ad Medicam Artem pertinentes delabi possunt, nisi aut suentia aliqua in hac Prosessione instructi sint, aut in singulis Auctoribus qui de eo Argumento scripserint proinbe versati. Quod ad morbum ipsum attinet, si peregrinantibus fides adhibenda est , suit olim in quibusdam regionibus, ut in Livonia, Hibernia , & aliis locis , visu non infrequens ; & ejus.
' modi quoque narrationes inter recentiores Mediis eos Occurrunt. Duos homines ita affectos se vidisse testatur, modo memoratus Auctor , Donatus ἰ& ea quam Forestus refert singularis est Hi storia: nam Oribasii descriptioni plane convenit , non modo quoad Ulcera in Cruribus, verum etin' iam in illa re de qua supra disseruimus, Coe- meteriorum scilicet frequentatione. Graecum mor bi nomen naturam quoque ejus valde significanter exprimit: tamen in scribendo ita negligens est Lin
106쪽
Lindanus , ut id nihil aliud quam Luporum QRΙBων iipsorum Rabiem indicare proponat. lΙn Oribasio, vides, quantumvis Collectore, 'nova aliqua de Morbis occurrunt, Vel talia ceriste qualia apud neminem eorum qui supersunt illo antiquiorum reperiuntnr. Erat Vir ille , omnium testimonio, non modo excelsae indolis, sed in morborum quoque curatione experientissimus rac si diligenter ejus CommentarIos evolvamus, . quod a nemine eorum factum puto qui judicium de eo fidenter protularunt , curandi regulas in variis ab illo casibus commodissime praeceptas Obis i
servabimus . Unum , de ' Epilepsa , exemplum proferam , in qua medendi rationem , tam in iaculo, quam in diuturno genere, describit, id est , in accessione , & extra hanc . Ubi accessio desiit, mitti sanguinem jubet: post dies quatuor vel quinque , resecto paulum corpore , Purgationem tribus postea , Cucurbitulas, & Scarificationem . Easdem Evacuationes, adjectis interis 'dum Sinapi imis , repeti commodis intervallis praecipit atque interea nutrimentum idoneum exhibet una cum calefacientibus Medicamentis. qualia sunt, Castoreum . Mentha , Ruta. Succus Cyrenaicus. An ex Posidonio haec i sta hauriantur , uti de eodem argumento Aetium con :
sulens suspicari quispiam possit, equidem ignoro
Ordo certe ac genus curationis & experientiae& rationi convenit . In proximo quidem Capite , Epitome eorum quae Galenus, de Epite-psia item, dixerat, neutiquam adeo plena est.
107쪽
ORIBA- neque res ita singulatim exponit. Illud etiam M 3 , observatu dignum est, quod utcunque oribasiius de Specificis loquatur etenim haud minorem quam nostrae aetatis homines de iis opinionem Antiqui conceperant in inter quae Radix Pare,niae est , & ea Epileptici Torquis modo gerenda radeo non his per se considit , ut maximam spem , uti par est , in Evacuantibus ponat. Id is super notabo, quod Galenus in celebri illa ad
Caecilianum Epistola , quod primum hujusmodi
eonsultationis in Antiquitate exemplum est , tam accuratam medendi rationem non tradiderit :quamvis hanc consulto super ista re sola conis scripserit, cumque singula ad morbum & aegrotantem pertinentia ignoraret , adversus omne
quicquid evenire posset praemunire hunc de eis rit : quare ipse huic Epistolae Titulum dedit Τποθέω In qua , cum satis longa sit , nullam
tamen ordinate medendi rationem exequitur:
sed post levem Purgationis mentionem, pauca iquaedam Medicamenta simplicia, Scillam nempe , Absinthium, &c. ad hunc morbum utilia commendat e postea vero victui praecipue insi- stit , quae res fuse quidem ab eo tractata est. lEx iis quae dicta sunt, cave ne in animum in is lducas me de Galeno inique sentire , quem Sc hominem doctum, & Medicum insignem , neque lin ulla re Oribasio inferiorem cognosco; nunc lenim , tanquam Historicus duntaxat loquor , lresque omnes ita propono quemadmodum eae in jAntiquorum monumentis apparent.
Animadvertis in Oribasio curationem E
108쪽
vaeuantibus atque Corroborantibus maxime ni. ORIBA-'
ti : quam Medici quidam judicio minus valen-MI . :
tes non modo in idoneam sed secum discordan tem existimarunt : multumque sane error iste obtinuit, ut cum Medicus alia ex his adhibeat, alia 'necessario damnare videatur. Ab Experienistia docemur, utrorumque usum ita parum repugnantem esse , ut ni Sil magis rationi conveniat ' ac pers Epe , non modo in hoc caeterisque
Capitis morbis , sed etiam in variis Febrium generibus , requiri. Id e sua ipsius Praxi facile peritus quisque perdiscat: & is qui oeconomiae
Anima is notitiam animo perceptam habuerit , causam hujus rei satis comprehendet ' ac necensitatem illam, quae frequenter incidit, aut Evacuandi aut Revellendi , quo praesentius discutiantur qhstructiones ab humorum sive reis dundintia sive visciditate ortae, facile concipiet 'simul eodem tempore idem cognoscet , quant 1 vicissim usus esse poterit ejusmodi Remediorum administratio, quae sanguinem exsuscitent, velut magis Physice loquar, quae naturalem Fluiis dis circulationem , Solidisque Partibus Tonum suum restituant. Ita Scriptor ille , quanquam Collectoris praecipue nomen mereatur , Observationes aliquas nobis in Medicina suppeditat recentes nec in
illes , uti ex paucis istis Exemplis liquet; quique hoc proposito ejus opera pervolverit , is similia nonnulla, apud Antiquiores frustra quaerenda , inveniet. ε
109쪽
Oribasius, Sardianus vulgo creditus, Pergami, natus est , ibique una cum Magno & Ionico , in Schola Zenonis Cyprii , institutus : quem quidem Zenonem Sardibus eo tempore docuisisla conjicio, licet Alexandriam postea migraverit, in qua Urbe Prosessor celebris evasit. Eu. napius , qui Scientiam in Medicina haud contemnendam habuit, idemque verisimiliter cuni eo est, cui quatuor de Euporistis Libri aliique nonis nulli inscribuntur , Oribasium , & Virum sui temporis doctissimum , & inter Medicos peritissimum,& Sermonis admodum faceti ac jucundi sui L. se prodit. Eodem teste , haud minus auctorita te quam doctrina viguit; nam Iuliano ad Imperium obtinendum non mediocrem opem praeristitit, qui vicissim Oribasio Quaesturam Constantinopolitanam assignavit, & in eo summam , ut ex Epistola quadam ab eo imperante scripta constat, posuit fiduciam . Sub proximo imperatore , gratiam omnem amisit, bonis omnibus spoliatus est , in exilium missus , atque in Barbarorum potestatem traditus: inter quos brevi remis pore , virtute ac medendi peritia tantum sibi amoris a' reverentiae conciliavit, ut hunc illi, miris curationum successibus moti, quasi Deum suspicerent. Revocatus tandem a Romano Imperatore est , posteaque semper opibus atque dignitate forule ad id usque tempus , quo Luna pius haec de eo literis mandavit. Quod circa A. D.. CCCC in eidere debuit: siquidem jam tum Eunapius, uti videtur , inter Medicorum primos habebatur ,
a Iulian. Epist. s. b suidas . c Epist, 17.
110쪽
cum sub Iuliani obitum A. D. CCCLTIII, duodecimum duntaxat ageret annum.
Septuaginta, juxta Photium vel duo & Septuaginta , ut vult Suidas Collectionum Li. . bros composuit Oribasius ' quos non modo ex Galeno, sed ex aliis omnibus hunc aetate anteincedentibus Medicis , & e propriis experimentis haustqs , Iuliani rogatu , in unum redegit Horum supersunt soli quindecim priores , una cum duobus aliis Rem Anatomicam tractantiis bus, quos vigesimum quartum atque quintum ejus Collectionis vocat Traductor Rafarius . Scripsit etiam ille, sicut antea dictum est, ad familiarem suum Eunapium, de Morbis & Medicamentis Libros duos . Praeter haec , duo VΟ- lumina suo tempore extantia memorat Photius quorum alterum ex quatuor, alterum ex septem Libris constabat' his continebatur Galeni operum Epitome. Iuliano pariter inscripta. Men-jtionem ejus habet Paulus ζ verum ea nunc desideratur , una cum aliis quibusdam tractatibus a Sui. da nominatis. Plurimae Medicamentorum Cominpositiones apud Aetium inveniuntur Oribasio tri4 butae . Spurii sine dubio lunt Commentarii in Hippocratem , sub ejus nomine a Guintherio vulgati . Quibus rationibus adductus illorum Editor ,
homo certe non ineruditus , germanos fuisse cen fuerit, non possum exputare ' nam praeterquam
quod opus plane nugatorium est , & materia ejus neutiquam Oribasio digna ; Auctor , qui-'cunque is erat , ita parum artificiose nobis 'Ha su a In Chrysanthio.
