De Livii Epitoma deperdita [microform]

발행: 1894년

분량: 43페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

aS partis the Foundations of Wester Civiligation preservation Project

Funded by the

Reproductions may noti made Without permission hom

Columbia Universit Library

2쪽

COPYRIGHT STATE MENT

4쪽

Restrictions o Use: Master Negative

COLUMBI UNIVERSIT LIBRARIES PRESERVATION DEPARI MENT BIBLIOGRAPHIC MICROFORM ARGET

Origina Materiai as Filme Existin Bibliographic Record

5쪽

l. l

6쪽

QUAM

AD SUMMOS IN PHILOSOPHIA HONORES

AB AMPLISSIMO

7쪽

SACRUM.

8쪽

Postquam Niebuhrius 3 primus annorum adduetus computatione, qua usi sunt utr0pius in breviario a. u. c. et Paulus Orosius in iis libr0rum adversum pagan0s partibus, in quibus agitur de rebus gestis Romanorum, coniecit Livii epi t0mam nunc quidem deperditam exstitisse, ex quo sente scriptor earum qu0que Livii periocharum, quae ad nos Venerint, hauserit, Momm senus 7 in prooemio fastorum Cassiodori compluribus huius locis cum Obsequentis aliorumque Livii excerptorum collatis ebuhri coniecturae mai0rem probabilitatem conciliavit. Quae Niebuhrius coniecerat, Momm senus non ita multis locis probabiliter exp0suerat, Car0lus Zangemeister Levicisse mihi videtur.

Qui in dissertatione de Titi Livii perlochis comparatis

Livii perlochis et Orosii libris demonstravit, neque periocharum scriptorem neque Orosium e Livio ipso hausisse, sed utrumque Livii epit0ma deperdita usum esse. Non solum enim Verborum Livio discrepantium invenitur mira inter periochas et Orosium consensio, sed res etiam traditae ita a Livio interdum abhorrent, ut nemo Livium illorum locorum lantem non fuisse neget, etiamsi e Verborum similitudine Livium primam materiam praebuisse intellegitur. Neque tamen Orosius perio his fonte

usu est; nam cum saepissime Orosius et peri0charum auctor Niebuhr, 'r0m Geschichte Προ g. 479 500 idem Nortrage Ι

9쪽

- ω et inter se et cum Livio congruant, eadem ab utroque Varie tractari haud raro videmus, cum alter c0pi0sis interdum verbis enarret, quae alter paucissimis tangit aut omnino praeterit. Addit angemeister his, quae dixit de perlochis et Or0Si0, Obsequentis locum, quo hunc quoque e communi periocharum et Orosii fonte hausisse probatur, et ex eadem epit0ma illa Vopisci, utropii Rufi Festi, Idalii sumpta esse dem0nStrat, quae Mommsenus non e Livio ipso fluxisse iam pilus Viderat. Quibus exp0sitis angenteister c0niecit excerpta Liriana, qua in Augustini libro de eivitate Dei exstant, ab eadem epitonia pendere, qua ceteri Livii excerptores usi sunt. Juvat igitur primum Augustini illa excerpta c0lligere, collecta cum singulis Livii locis, quantum quidem fieri p0test,

et Livii excerptorum comparare, ut intellegatur, quatenus Zangemeisteri vera sit coniectura.

Cum Augustinus multis locis et plerumque a curate fontes suos significet. Livium mox misi duobus locis laudatum

invenimuS:

ἡSulla certe ipse, cuius tempora talia fuerunt, ut Superi0ra, qu0rum Vindex esse videbatur, illorum comparatione quaererentur, cum primum ad Urbem contra Marium castra movisset, adeo laeta exta immolanti fuisse scribit Livius, ut custodiri se ostumius haruspex voluerit apitis supplicium subiturus, nisi ea quae in animo Sulla haberet diis iuvantibus

Mutuatus est Augustinus, quae hoc capite de Sulla tradit, a Livii libro 70. quem interiisse eo magis dolendum est, cum paulo infra Ῥg. 78 19): ἡΡ0stea parvo intervallo servus cuiusdam Luci Pontii vaticinando clamavit A. Bell0na

h nuntius Venio, Vict0ria tua est, Sulla. ipsa fontis verba Servasse Videatur, quae Si 0mparare cum iri p0SSemus,c0gnosceremus, utrum Livium potius secutus sit Augustinus an epit0mam. Sed eum ne unus quidem e excerptoribus

similem locum praebeat, nihil certi de h0 l0co dici p0test.2. Ug. m g. 92, 26. Haud multo certiora nobi offeruntur altero loco, quem Augustinus Livio se debere confirmat: heversis quippe et incenSi omnibus cum oppido simulacris solum Minervae sub tanta ruina templi illius, ut scribit Livius, integrum stetisse perhibetur, non ut diceretur: Di patrii, qu0rum semper sub numine Troia est, δ)ad eorum laudem, sed ne diceretur: Excessere omnes adytis arisque relictis Di, )ad eorum defenSionem. Ut superi0re ita hoc qu0que loco Livium ipsum c0mparare non possumus, cuius libro 3. Augustinum esse usum peri0cha

illius libri docetur; quae cum haec solum de Ilii eversione tradatig 80, 6 sed Jahn.): .urbem Ilium, quae e potestati Syllae reservabat, expugnavit ac delevit Fimbria) adc0mparationem parum apta, apud Eutropium omnino nihil hac de re legitur 0ntra et Obsequens et Aurelius Victor

accuratiora adserunt:

Obsequens g. 131, 24. Ilio a C. Fimbria incens cum aedes qu0que Minervae deflagrasset, inter ruinas Simulacrum antiquissimum inviolatum stetit spemque restitutionis oppido p0rtendit. Aurel. Vi et de viris illi cap. 70, 3. :hIlium ubi tardius p0rtae patuerunt, incendi iussit Fimbria); ubi Minervae templum inviolatum stetit, quod

divina majestate servatum nemo dubitavit. Neque omnino quidem inter se congruunt, quae tradita invenimus cum Aurelius Vict0r totum Minervae templum

10쪽

inviolatum stetisse dicat, obsequens et Augustinus palladium solum non deflagrasse memoriae prodiderunt tamen Aurelium Victorem et Obsequentem eodem ex fonte sua hausisse Verisimile est, cum Verba illa: inviolatum stetit nimis singulariter sint dicta, quam ut utrumque sua sponte in haec Verba incidisse persuadere mihi possim. Fortasse Aurelius ipse mutavit, quae a Livio tradita invenit ea enim, quae apud Obsequentem et Augustinum servata legimus, Vulgo esse lata Appianus quoque probat Mithr. 53. neque contradicit Orosius, qui omissa templi deflagratione haec scribit VI 2, 11:hinde Fimbria Iliensibus iratus, a quibus pro Sullanae partis studio obiectu portarum repulsus Videbatur, ipsam urbem Lium, antiquam illam Romae parentem, funditus caede incendioque delevit Verisimile igitur est Livium quoque illa Verba: simulacrum Minervae solum inviolatum stetit se praebuisse, sed cum obsequentem ex epitoma hausisse constet, diiudicari n0n potest, utium Livio ipsi verba illa obsequentis simillima

Augustinus debeat an non nihil tamen cauSae est, cur omnino non Livii ipsius opus Augustinum excerpSiSSe putemus, quippe qui permulta legerit atque pervolutaverit Veterum scripta.

His duobus, ut supra iam dixi, locis Livium auctorem suum fuisse Augustinus affirmat; multis aliis, qui sine dubio

livianam materiam continent, fontem omnino n0 significat. Quorum complures inveniuntur, ubi et res traditae et verba Augustini, cum consentiant cum iis, quae apud Livii excerptores leguntur, ita ab ipso abhorrent, ut satis demonstretur

Augustinum quoque epitoma illa deperdita esse usum. 3. Aug. m 13, g. 99, 22. . Deinde Titum Tatium regem Sabinorum socium regni Romulus erre compulsus germani sortis impatiens sed quando et istum toleraret, qui fratrem geminumque non pertulit 3 ι

causis insistentem, diu armis propulsatum, o ut in societatem regni adsumpsit, occidit.

Cum in Romulum culpam Titi Tatii interfecti conferentes inter se congruant Augustinus et Orosius, discrepant a Livio l. Ι 14, 2 . ), quem primam utriusque lanti materiam praebuisse haud difficiis intellegitur. 4 Aug. L 16, g. 107, 11: Lucretius, qui in locum Bruti fuerat subrogatus, morbo, antequam idem annus terminaretur absumptus est. Morbo esse mortuum ueretium

Eutropius quoque enarrat verbis simillimis I 10: Valerius Publicola Spurium Lucretium Triceptinum collegam sibi fecit Lucretiae patrem, quo morbo mortuo iterum Horatium ulvillum collegam sibi sumpsit. Neque tamen Augustinus sequi mihi videtur utropium, cum singillatim enumeret, quibus defunctis in magistratu consulibus singuli

consules suffecti successerint Lugretius Bruto, P. Valerius Collatino, M. Horatius Lucretio. Haec apud Eutropium tam accurate expreSSa non leguntur; qua de re mea quidem opinione concludendum est Eutropium et Augustinum ex eodem quidem fonte sed n0 e Livio ipso hausisse, qui Π 8, 4 tradit se Lucretius magno natu non suffcientibus iam Viribus ad consularia munera obeunda intra paucos dies

Alia quoque de causa Augustinum non ex utropio hausisse existimandum est: Publicolam enim recte pg. I 07, 14 Ρ. Valerium appellat, cum Eutropii codices aeanius et Ioannes quoque Antiochen ei praenomen Lucii inderent. i)Consensio autem illa inter Augustinum et Eutropium 'morbo absumptus - morbo mortuo' satis explicatur, si utrumque ex communi fonte hausisse fingimus, qui Livius ipse non erat.

Verba sunt Pirogom, 'de Eutropi breviarii a. u. c. indoleae fontibus' g. M.

SEARCH

MENU NAVIGATION