장음표시 사용
4쪽
QUI ORATIONUM PRIMUS. PAΤAVIΙ, Τypis Seminarii, MDCCLIII.
IUPERIORUM PERMIISU , ET P RIUILEGIO.
6쪽
ETUS adagium est , ' Magnus liber , magnum malum . Quod ut non usquequaque sit , & in
omnibus sertasse verum ; omnino est in Commentariis ad Latinos vel oratores , vel poetas, verissimum . Quid enim ρ librum tu mihi magnum affers , alterum ut intelligam non longiorem isto tuo, ac saepe etiam breviorem . An est hic adeo tenebricosus , ut non aliter quam operosis possint molitionibus erui sensus, a,
que in apertum proserri ρ Pascat ergo blattas in tenebris: nec torqueas te frustra , ut scias , doceasque , quid chartis illeverit scriptor adeo non honus , ut in eo vitium sit , quo nullum in scriptione capitalius , obscuritas . Hujus quidem tam est expers Cicero , quam omnibus abundans eloquendi virtutibus . Qui prosecto si quid habet , quod intelligentiam fugiat ejus hominis , cui nec sensus communis defit, nec usus Latini sermonis ; non in Cicerone culpa est , sed aut in librario , qui bene scripta male descripserit ; aut in longinquitate temporis, quae lectorem ab Romanis moribus, rebus. que Ciceronianis procul segregarit . Quidquid autem occurrit dissicultatis; id aut verba, aut res verbis lubjectae continent. Age ergo , ad utrumque genus profligandum , quid auxilii ab interpretum opera proveniat , exquiramus tantisper : quo quisque perlpiciat, quam nihil, depascenda Commentariorum luxurie , iis perierit , qui , praeter Ciceronem , in Cicerone
quaerunt nihil. Primum de verbis . Hic ego interpretes in triplici ordinea a video
. Cali aestir, apud Athenaeum, lib. III
7쪽
video posse collocari . Primus eorum esto , qui varias lectimnes, etsi unam in illis agnoscant probam esse ac tenendam , omnes tamen colligunt. Alter eos comprehendat , qui, cum nihil certi habent , quod ab auctore prosectum sateantur , librariorum vel conjecturas, vel aberrationes curiose, & quasi per ludum expendunt . Tertium genus est eorum , qui
plaus bile in codicibus quod nihil videant, aliquid ipsi, quod
arrideat magis, comminiscuntur, & auctori supponunt. Atque illi quidem, quorum obscura, ut scrutariorum , diligentia in lectionum varietatibus , & codicum quisquiliis o
Cupatur , quousque tandem abutentur patientia nostra Z Hoc nimirum volunt noῖ dolere, non fuisse olim librarios minus, quam nunc sunt, inertes aet mendoso; . Putidius ne is saceret,
qui librum hae scriptum aetate, ac saepe jam typographorum manus & negligentiam expertum , sic in lucem nova editione reduceret, ut simul erratorum indices ex aliis editionibus attexeret 8 Quem enim habent fructum majorem toties ingesta nobis testionum monstra , quae qui alii ex aliis congerunt , monstra esse non dicitentur ξ Victorii quidem, Manu.rii, Lambini, & Gruteri immortalibus in Ciceronem meritis dedi, ut, quod illi ediderant, alicubi exhiberem. Varietates autem plerasque alias , quibus sus sarcinatos videmus quosdam interpretes , si apponerem , non minus ouiose facturum me
existimavi, quam si glandes, inventis frugibus. His proximi sunt , qui lectiones , si verba speEtes , diversas , si pretium , aequales versant longis disputationibus , ut
Vocem unam aliquam, cuius se patronos iaciunt, ante alias, quasi competi trices , promoveant . Videre est operae pretium aliquando eorum ambitionem, & multiplices , longosque excursus : quot locoς audiorum obscurent , unum ut scilicet iblustrent. Uagantes si sequare, modo Thebis te ponent , modo Albenis donec sessus de via , quo fuerat perveniendum , Jcunde
8쪽
unde sis egressus , tandem ignores . Atqui ego non invitus feci , ut ne te tores in hujus loquacitatis molestiam conjicerem . Quamvis enim longe absit , ut in grammaticis legendis animadversionibus existimem bonas horas male collocari; tamen ex una Sanctii Minerva plus auxilii ac luminis, quam ex innumerabilitate Tullianorum interpretum existere posse
Tertium genus est eorum, qui in his locis, quae videntur mendosa & multa non temere videntur sic divinant , ut in latente morbo circulatores. Alter, Es hic Ditium, inquit. Alter , Illic es . Inopia laborat . Immo redundantia. Excidit inter scribendum una vocula , quam repono . Contra , hae tota comprehenso e margine in contextum irrepsit . Corrigo . Corrumpis. Ita pugnant ; idque , ut plurimum , de lana e priua. Pugnent Vero, ac mutuis sese vulneribus, ut Cadmei milites , conficiant . At neque meum est , hic illis campum dare : neque tuum , si temporis pretium noris , hos audire ariolos , Cicerone omisso. ae tamen non sic velim accipi ,
ut ab homine dicta , qui conjecturis nihil loci relinquat, aut meriti . Aliquot video esse a viris doctis prolatas , quae& voluptati sint , & fructui: aliquot , inquam, non multas.
Reliquarum amputatio vix credibile est in quam breve cogat ampla Criticorum volumina . Hactenus de verbis : nunc de obscuritate ea , quam afferunt res ab nostra memoria propter vetustatem remotae .
Quarum , in Ciceronianis , multae idoneam ex veterum Iibris, qui supersunt, lucem accepere : nonnullae etiamnum i tent a Quae nota sunt , in iis tanta est interpretum conseruso, atque etiam communicatio, ut ea quisque describat ex aliis , neque aliena usurpare , sed communia , & in medio posita sumere videatur. At vero de aliis dissidia, lites, comtroversiae , andabatarum certamina, nimirum in tenebris. U
9쪽
Vibi autem nulla dissensio est , unicum advoco interpretem , & eum plerumque , qui verborum parcior . Ubi nihil certi; hoc ipsum admoneo , certi esse nihil . Plures enim devorandas male occupato lectori cur paginas offeram 8 quas perambulando defessus, mihi Terentianum illud obganniat , Ut recum rus monsratione magnus perdat Iupiter.
Aristotelis interpretes Turnebus sultive ejus facit hominis smiles , qui , quae via ad urbem serat , rogatus dicat: Hanc viam Alexander secutus est, sed tu puteum cecidit: isam Themistius , sed in praecipitium ruit: illam Simplicius , sed incidii in latrones: aliam illam Philoponus , sed toto triduo erravit , nec in urbem venit. Ut Uiuor, inquit Turnebus, is nugatori diceretis e Non quaerimus , qua non sit eundum , sed qua minimo negotio , nullo periculo , brevi compendio , in urbem veniendum μ. Quam eruditi hominis centuram si traducas ad Tullii interpretes , nihil feceris praeter aequum & b num . Quare optandum fuit , ut hanc notarum silvam cum densarent multi, otio abundantes, ac, si volumus, etiam doctrina ; alii non minore judicio sublucarent . Anno MDXXXIX , Basileae in lucem prodiit Bibliotbeea
Commentariorum in M. T. Ciceronir orationes , volumen ingens: cui alterum tantum molis accessit Lugduni, anno MDLIRAt reiectis fere omnibus, qui tum in corpus illud coaluerant, alios , nec fortasse pauciores , in suam collectionem admisit Ioannes Georgius Graevius, Criticorum nostra aetate princeps . Volui ne igitur , ab imo ad summim totus moduli bipedalis , cum heroe memet componere Quot literati homines , etiam tacente me , intelligent, id me palam atque ultro profitentem exaudiat quivis e populo , sibi a me vix offerri aliud , quam derivationem ubertatis Graevianae . Plenis effudit,
non tam manibus, quam calathis , flores omnis generis , at
10쪽
iudicio delectum permisit . Itaque cum viderem ex hac tanta copia , si quorumdam expleatur curiositas , satietatem longe pluribus suboriri ; meam iis dedicavi operam , qui necessariis contenti , in superfluitate nauseant . Proinde non id spectavi , quod est ultra spem omnem, Mneque annotationum Graeviana congeries, neque humana sedulitas ulla consequetur, ut in Cicerone nihil dissicultatis supersit . Erunt semper quae non intelligas : & quo fiet tibi notior Cicero , & familiarior , eo lenties magis , vanos esse promissores , quicunque perluadere volent , amplissima luce , quam attulerint, omnem esse discus Iam caliginem. At sactumhene, quod loci omnes illi , qui lucem pertinaciter recusant , non plurimi sunt numero,& legendi fructum non excludunt. Quis in amnem multa riparum amoenitate inumbratum descendere aliquando noluit , quod in fundo lapillos fortasse taliquos conspiceret ρ Tu vero immerge te in hoc amoenissimum eloquentiae atque elegantis doctrinae flumen : ejus te copia ac suavitate totum perfunde. Interea litigent in obscuris & ignorabilibus Critici . Tu ex iis , quae tam multa in Cicero.
ne perspicua sunt , praecepta bene & vivendi , & sentiendi ,& dicendi haurias ; ab eoque discedas , non solum doctior , & facundior , sed , quod prae caeteris optandum , melior . Iam ad id , quod tantii per omisi , ut redeam : si Grais
viana e messe lectas tantum spicas , non ipsam huc omnem comportavi; non tamen hic nihil est , quod illic non sit . Praeterquam quod enim multa aspersi , vel a me animaduerasa , vel ab aliis : quod facile intelligit , qui nostra cumGraevianis conserre voluerit : Frontonis Duraei ' commentario.
Ium e bibliothecae Regiae , non dicam pulvere , qui nullus ibi est , sed serulis excitavi . Quis autem Fronto Ducaeus fuerit, qua doctrina , qua elegantia , nemo nelcit . Aliquid in