M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quartus, qui Orationum primus. 4

발행: 1753년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

in Verrinas mutuabor a Nicolao Horisnso , Viromanduo, qui etsi nihil admodum novi affert, vetera tamen brevius proponit nonnunquam, ac planius. Accedet huc etiam aliquid e Ciali CL ceroniana , quam nuper consecit Ioanales Augustus Ernesus, Gemmanus , vir eruditus inter paucos . Plura suppeditabunt Patavini duo literarum doctores , Iacobus Faceiolatus , & Marcus Antonius Ferratius , qui cum te ad illustrandas Ciceronis orationes contulissent , id praestitere , quod ab hominibus poterat probae latinitatis , ac Romanarum antiquitatum valde peritis expectari .

Plura item , nec dubito , praebuisset Hierou mi Lagomars ni , Rhetoris Florentini , diligens industria , qui , dum haec Parisiis molior , ipse Venetiis has ipsas orationes edit , cum veteribus

ducentis codicibus , ut fama est, collatas ac recognitas . Quod unum licebit , si ante Veneti tomi ad nos commeent, quam ultimus meus officinam reliquerit , in hunc mantissa ex illis collecta conseretur. Italiae gratulemur interim, bonarum artium parenti , quod egregiorum hominum, quos ipla peperit , studiis

aeterna sit Latinae facundiae, in majorum suorum ac suis sedibus, propagatio. Quod su per est: de tribus illis, quae ante annum, deque his totidem, quae nunc emitto, voluminibus , quid aliud existimare

possim nisi id contigisse mihi ex lassitudine, quod pleritque aliis

opere in Lugo' ac mihi etiam magis, ut qui molem hanc solus sustineam . Quaedam aut praetermissa fuerint, quae posita opor

tuerat: aut 1 ecus , quam Oportuerat , posita . Quamobrem Omnes, qui plus vulgo in his rebus vident, oro per communialiterarum sacra , atque obtestor, ne indignum putent, omissa suggerere, & male posita emendare. Utrisque in ultimo volumine dabitur locus; atque ibi tum ostendam , si quid accepero . scire me quod ille ait, benignum esse , ac plenum ingenui pudoris , fateri per quos profeceris . Verbum non addo : ne haec praefatio id vitium, a cujus reprehensione orsa est , habere videatur . ΟRA-

12쪽

Μ. TULLII

CICERONIS

ORATIONES.

Ucietas fuerat mercaturae eausa inter C. Vuintium , ct nae. -υium . Mortuo C. Vniurio , jus o bona societatis ad Publium ejus fratrem ex hereditate pervenerunt . Hinc , ut ferest , iis orta cum socio Naevis de rebus d idendis : in qua ita per aliquod tempus velitatum es , ut βuintius denique sis δε- eordia sua , sive Naevii in sidiis vadimonium deseruise Uideretur. uare quae fuerat causa meriti , facta es causa ordinis , vix nostrorum judiciorum formulis urar, tironum gratia . Cum enim litigatore uno vadimonium deferente , alter bonorum ejus possesso nem a praetore posulare posset , μυius aiebat , se ο editium m. IV. A sitia

13쪽

u ORATIObbtinuisse Praetoris , re bona possedisse . 'lebat uintius ea amissatirare de rebus societatis ' nec Dolabella praetor vetabat ,

dummodo fati aret judicatum so i . Sarisbaro autem debebat is, qui vadimonium non sit et , ο possessonem bonorum suorumam Uset, ea ratione , quae assertur infra . Quod si nollet satis- dare , Praetor iubebat, ur sponsione adversarium provocaret , hoc es certam pecuniam honderet , ni probaret , bona lita edi sto

Praetoris possessa non esse , ct in hane formulam litem conresuis retur . Utrumque erat illi incommodum . In primo enim infamiam subibat, quod fateretur , se vadimonium deserui σοῦ in altera eta batur priore loco causam dicere , hoc est actoris partes suscipere ,

eum re vera reus esset. Μaluit ex sponsione agere . Geniis igitur

causae hujus judiciale es : ipsa vero causa privata . Status coni cturalis es, Utrum bona Quintii ex edicto Pratoris a Naevio possessa sint. Judex datus est a Praetore C. Aquilius Gallus iurisconsultus , a Mutii auditor , quem Cicero supra modum lauis Zat in orat. pro Caecin. cap. I7. Is autem iurisperitos tres intonsitum ad cavit, P. Vuintilium , M. Marcellum , ct L. Lu-eilium . Acta est ea a in comitio , ubi privata judicia feri β. Iebant , M. Tullio Decul a , ct Cn. Cornelio Dolabella Coss.

anno in C. 6 a. Sylla dictatore , cum Cicero ageret aetatis anisnum 26, ut eontendit Geuius , lib. I s. cap. 28. Albertus Fabrietur in Latina Bibliotbeca , lib. I. cap. 8. actam puto annota C. 6 3. post idus Mart. uae fuit etiam sententia And. Sehonii , Tullianarum Gaes. lib. 4. cap. 7. Partes orationis quinque sunt ἰ exordium , narratis , partitio , tonfirmatio , peroratio . Vuibus adde ampli arionem , sis ipsa per se constet, si υe ad perorationem si referenda . FACCIOLATUs .

Praeter adnotationes paucissmas , quae subscriptum habebunx n men aliud, exteras omnes , tum in hanc orationem , tum in eam quae proxime sequitur , aeceptas referes viro inter Grammaticos

excellenti, Iacobo Fuciolato , qui Exercitationes in duas priores Ciceronis orationes Patavii non ita pridem edidit , in quia bus , ut ipse admonet, de te , bone Lector , eogitavit. Qui v teres , inquit, scriptores interpretandos suscipiunt , non omnes eodem spectant . Alii enim hac via & ratione eruditionis

14쪽

PRO P. QUINTIO. 3

famam aucupantur : alii Criticae artis peritiam jactare volunt: quidam etiam interpretandi specie , bibliothecis suis, δc anti

quis monumentis lucem quaerunt . Faceiolatus vero , interpretis

vocem re vim meditatus , non alio consilio scripst , nisi ux iis

consulat, aus Ciceronem cognoscere volunt, re quam minimo labore cognoscere . Paucis igitur verbis , quae sunt explicanda , explicat ; neque usquam Ciceronis contextum per longas commentationes oculis sitiauxit . βuod s cunctas eyusdem orationes interis pretatus esset , mihi dis et immunitatem magni quidem muneris , nullu)que in hoc meo Commentariorum delectu fuisset labor .

UAL res in civitate duae plurimum possunt,

hae contra nos ambae faciunt in hoc tempore , summa gratia ' , Sc eloquentia : quarum alteram , C. Aquili , Vereor '; alteram , m tuo . Eloquentia Q. Hortensii, ne me dicendo impediat , nonnihil commoveor 2 gratia Sex. Naevii ne P. Quintio noceat , id vero non mediocriter pertimesco . Neque hoc tantopere querendum videretur , haec summa in illis esse , si in nobis essent saltem mediocria . Verum ita se res habet , ut ego , qui neque usu satis, & ingenio parum possum , cum patrono dilertissimo comparer : P. Quintius , cui tenues opes , nullae facultates , exiguae amicorum copiae sunt , cum adversario gratIOsissimo contendat.

Illud quoque nobis accedit incommodum , quod Μ. Junius ', qui hanc causam , Aquili, aliquoties Τ apud te egit, A a homo

a G. tia I Ad hune Meum hase habet H rem μνυῆ, πινει-ι- Π νοῦ. omanus: G aris , copia e 3 νι ινιmσ-m amia 3 Dicenda I sie nostri quatiaer editores. ωνι - , in sco ibit Asconius. Verum, quamvia Graevius vero , iis dicensa , quod Ursinus &hoe loco Gratia sumatur pro , ta- Gruterus in suis manuseri plix legi testantur. men teneratim atque universe consderata , OI.-rtis. est benevolentia . & favor molti unius ho- 4 M. Iuniae 3 Mune M. Iunium taeero minis , modo plurium et enim rei passim Deis III de Legihux fodalem suum appellat, qui euriunt exempla . Sie χ.atiosiae dicitur ali- scripserat ad patrem suum de potestate tiquis promiscue apud unum, & apud plures. iure mei stratis r. passe.MAr a Veisa. J Eloquentiam vereor , gratiam s AIi otiee 3 H tomanus , apparερ. iitquit ,

metuo . δευον min rem vim habet , quam ali ia ut amphatam sane eatissem Disse . In mettia . Idem de SeneE . eap. II. Mettiabant terpretationem hane sumpsi a Minutio , ab

15쪽

4 ORAT IO

homo & in aliis causis exercitatus , R in hac multum , dc saepe Versatus , hoc tempore abest , nova legatione ' impediatus: δc ad me ventum est , qui, ut summa haberem caetera; temporis quidem certe vix satis habui , ut rem tantam , tot controversiis implicatam , possem cognoscere . Ita , quod mihi consuevit in caeteris causis esse adiumento , id quoque in hac causa deficit. Nam , quo minus ingenio possum, subsidio mihi diligentiam comparavi r quae quanta sit , nisi tempus &spatiuin datum sit, intelligi non potest. Quae quo plura sunt, C. Aquiqi , eo te , & lios , qui tibi

in consilio adsunt, meliori mente nosma verba audire oporte-hil : ut multis incommodis veritas debilitata , tandem aequietate talium virorum recreetur . Quod si tu judex nullo praesidio fuisse videbere contra vim & gratiam , solitudini , atque anopiae : si apud hoc consilium ex opibus , non ex veritate causa pendetur : prosecto nihil est jam sanctum , atque sincerum in civitate : nihil , quod humilitatem cujusquam, gravitas & virtus judicis consoletur . Certe aut apud te , & eos, qui tibi adsunt , veritas valebit o aut ex hoc loco repulla vi& gratia, locum , ubi consistat, reperire non poterit. II. Non eo dico , C. Aquili , quo mihi veniat in dubium rua fides , & constantia ; aut quo non in his , quos tibi advocasti , viris electissimis civitatis , spem summam habere P. Quintius debeat. Quid ergo est Θ Primum magnitudo periculi1ummo timore hominem asscit, quod uno judicio de fortunis omnibus decernit : idque dum cogitat , non minua saepe ei

eo deinde Fre pluet, postremo Craevitic. Non facile proba situr ab eo, qui legat, ac serio

perpendat Ciceronis verba c. IO. Inuat Ηον sensitis, tia eas in coralli tim . a me paclusor, me dicendo tempus abi uiuam e queνitti ν, priora patrona causam de naente , -- οὐ perorari potuisse: non pariae clam maneme μοιcionem, ωοι xem jud caν, nslle . Ergo M. Iuniu ali. quoties causam egerat, A Cicero rursus age-hat quod nondum pererari pNNI sis , qti id nondum Aquillux isset in eo litius , quMilrouptia dicenuo esset assumptim t iraque suspicio erat , Quintium , & Quintii patronos νι ni itidiori notae. Hinc sali, , opinor , manifeste cotistat , caustin non sui se ampi a

venit

tam. Non enlin poterat amplia i , nisi iudice, tui sient in constitiin, es reni iudieassent . Tunc enim per tabellas N. L. hoc est , m ali uet, pronuntiabatur, causam ampιitis e :lucogno endam . Hinc si olitus de Jud. ii a. r

a. cap. 22. Ampliatia ex interea iudietitii βkieuria nata est . Ad liate A se ius lib. i. in Verrem , cap. υ. de ampliatione I Ea psis, inrevssia d. at one, dicebat , in ctistis persνa.tνone υιuehatur osseurisai . Atqui ex loco Ciceronis allato hare causa , pHoνe patiens ae .seniente , nun tiam pexorata ess. Igitur nequeaur pliata .

6 Novi Loat ou. J Noa constat qua lcgatione , certe improvisa .

16쪽

PRO P. QUINTIO. I

venit in mentem potestatis , quam aequitatis tuae e propterea quod omnes, quorum in alterius manu vita posita est, saepius

illud cogitant , quid possit is , cujus in ditione , ac potestate

sunt, quam , quid dc beat facere . Deinde habet adversarium P. Quintius verbo , Sex. Naevium; re vera , hujusce aetatis hominus disertissimos , fortissimos, ornatissimos nostrae civitatis , qui communi studio , summis opibuq Sex. Naevium defendunt: si id est de sendere , c piditati alteriuς obtemperare , quo is facilius , quem velit, iniquo judicio opprimere possit . Nam quid hoc iniquius , aut indignius, . C. Aquili, dici, aut commemorari potest , quam me , qui caput alterius, famam , sortunasque defendam, priore loco 7 causam dicere : cum praesertim Q. Hortensius , qui hoc judicio partes accusatoris obtinet , contra me siit dicturus , cui summam copiam , facultatemque dicendi natura lam

gita est Z Ita sit , ut ego , qui tela depellere , & vulneribus

mederi debeam , tum id facere cogar, cum etiam telum adversarius nullum iecerit : illis autem id tempus impugnandi detur , cum Jc vitandi illorum impetus potestas adempta no

bis erit e & si qua in re , id quod parati sunt facere , salsum

crimen , quasi venenatum aliquod telum , jecerint , medicinae faciendae locus non erit.

Id accidit praetoris ' iniquitate ' , δc injuria : primum ,

quod contra omnium consuetudinem , iudicium prius de probro , quam de re V, maluit fieri: deinde , quod ita constituit id ipsum judicium , ut reus , antequam Verbum accusatoris audisset , causam dicere cogeretur quod eorum gratia dc potentia factum est, qui , quasi sua res aut honos agatur, ita

coacttis erat , priore loco dicere debebat , inu , cum varie & non aequabiliter omnibus nitasque actoris parte sustinere, cum revera tu dicit: sed aut gratia inflectitur, aut potiesetiueret. v. Artum. tentia infringitur , aut adulteratur pecunia. 8 Plaeto D J Cn. Cornelii Dolabella . prae- Iniquitati autem aequabilitas opponitur. -- toris urbani . qui , pro sto annuo edicto, tomanur. ius dicebat inter ciue in privatis causi , id io D. ρνος ο J Utrum vadimonium dese est , iudicem , iuri sque sermulam dabat i- maerit Quintiu , ideoque eius bona ex edipse vero non iudicabat . Eodem modo prae. Eio possessa lint. or peregrinus tu, dicebat inter cives & pe. Ii De νe I De qua princepq erat contro

regriuos , non iudicabat. Manutias. versia disceptanda iudicio ννο scis.

17쪽

ε ORATIO ita diligenter Sex. Naevii studio , & cupiditati morem ge

runt : & in ejusmodi rebus opes suas experiuntur , in quibus, quo plus propter virtutem. , nobilitatemque possimi , eo minus , quantum possint, debent ostendere. Cum , tot tantisque difficultatibus affectus atque afflictus , in tuam , C. Aquili , fidem , veritatem , misericordiam P. Quintius confugerit : cum adhuc ei propter vim adversariorum non jus par , non agendi potestas eadem , non magistratus aequus reperiri potuerit : cum ei summam per iniuriam omnia inimica atque infesta suerint: te, C. Aquili, vosque, qui in consilio adestis , orat , atque obsecrat , ut multis injuriis jactatam , atque agitatam aequitatem , in hoc tandem loco consistere , Sc confirmari patiamini III. Id quo facilius facere possitis , dabo operam , ut a principio, rex quemadmodum gesta & contracta sit, cognoscatis . C. Quintius suit P. Quintii hujus frater : sane caeterarum rerum paterfamilias & prudens , & attentus , una in re paulo minus consideratus , qui societatem cum Sex. Naevio fecerit, viro bono , verumtamen non ita instituto, ut jura societatis , & officia certi patrisfamilias nosse posset : non quod ei deesset ingenium : nam neque parum facetus 1curra Sex . Naevius , neque inhumanus praeco est unquam existimatus . Quid ergo eit 3 Cum ei natura nihil melius , quam vocem , dedisset ; pater nihil , praeter libertatem , reliquisset; vocem in quaestum contulit e libertate usus est , quo impunius dicax

esset .

Quare quod socium tibi '' eum velles adjungere , nihil erat , nisi ut in tua pecunia 'Τ condisceret , qui pecuniae fructus esset Tamen inductus consuetudine , ac familiaritate Quintius secit , ut dixi , societatem earum rerum , quae in

ia caetera n νerum 3 Conssructio Graeea, Io Ta J De quocunque dixit, pro, quod in qua per Hii sim deeu vi . eum sibi quisquam socium, vellet adiungere. r 3 Inhuma rus p die a J Nimis acethus & Nauarius.

miaestus . Alii 'epunt ιδευνώ -iae . Praecones Is In tua pectimia J Ouia cum Nautiis ni . porro auctionar os dicaces Diise constat ex liti haberet , non poterat pectinia fructum , Apuleio . lib. Mriamorph. N ex Cicer nisi ex aliena pecunia cognt,iaere Pertiniane pro Planc. c. r . tum ex eodem in Brut. hie sumitur pro rebo omnibus , qua sunt cap. o. ubi inulta de sacetiis Granii praeia in patrimonio. ui 1.

18쪽

P R O P. QUINTIO. 7

Gallia comparabantur. Erat ei pecuaria res ampla , & rustica si sane bene culta & fructuosa . Tollitur ab atriis Liciniis , atque a praeconum consesiu in Galliam Naevius , &trans Alpes usque transfertur . Fit magna mutatio loci , non

ingenii . Nam , qui ab adolescentulo quaestum sibi instituisset sine impendio '' ; posteaquam nescio quid impendit , R in

commune contulit , mediocri quaestu contentus esse non poterat . Nec mirum '' , si is , qui vocem venalem habuerat, ea , quae voce quaesiverat , magno sibi quae ilui fore putabat. Itaque hercule haud mediocriter de communi , quidquid pol rat , ad se in privatam domum sevocabat . Qua in re ita diligens erat , quasi ii , qui magna fide societatem gererent, arbitrium pro socio '' condemnari solerent . Verum his de rebus non necesse habeo dicere ea , quae me P. Quintius cmpit commemorare . Tam eis causa postulat; tamen , quia po-1hilat, non flagitat M , praeteribo . IV. Cum annos jam complures societas esset , R cum saepe suspectus Quintio Naevius suisset , neque ita commode posset rationem reddere earum rerum , quas libidine , non ratione gesserat ; moritur in Gallia Quintius , cum adesset Naevius;

& moritur repentino . Heredem testamento reliquit hunc P. Quintium : ut , ad quem summus moeror morte sua veniebat, ad eundem summus honos '' quoque perveniret . Quo mo

dia 1ν Aisiis Lieiis .i J Attiis auctionariis, ut ab eodem Cicerone dicuntur in prima contra Rullum , cap. 3. Is Si,is impen .aJ Quia vocis proprie loquendo nullum impendium est . sed vetetur Passeratius, ne quid lateat obsecenum . Io me mistim J Si, ovi ex te minima tiper se ipsa non venali fructuin tulerat , is multo maiorem fructuan ex pecunia , & re bus vere venalibus colligenssum sibi putabat. ao Ajιitνitim pro seio I Gravius tollit a=ιiij in i Audius legit ambiisti r Motomanus a,birriar Manutius ad aiativism . sensu, est, uasi qui fraudentur . non qui haudent, comemnari soleant in iudicio , quod diei utpνa seio. Faceios. In iudieio , quod pro socio constituitur . Quod ideo vocatur arbitrium. Non quia revera si, sed quia, cum

in ea sormula, quam praetor iudici dat, additur , Ea fida bona. id est , ut eu aequo b noque iudieri , arbitrii simile videtur . In arbitA;s autem , quae vere arbitria sunt, non accipitur a praetore formula . Mihi videtve vox δνώireiam , ex ora libri, ubi erat adseripta ti notata , quasi subaudietida , in Cieeronis orationem translata esse . Nam ita loquitur pro Flacco i Nicomedeε er siani , ωννa Deia donisaitia est . Hoc est in arbitrio . seu iudicio pro socio est damnatus . sie pisso io simpliciter appellatur actio pro foeto, ut constat ex lib. I . a. Pandect. a. & Codie. Iustin. Iv. 37. Graeυitis. ai PUυιοι, ison flagitat J Fiat rapa fgni seat rem sibi debitam vehementer poscere. Itaque maiorem vim habet , quam pastuisνe . Faceiolatus.1 a Stimmtis sonos I Quia non utIle solum, sed perhonorificum erat insites heredem.

19쪽

tuo , nec ita multo post in Galliam proficiscitur Quintius.

Ibi cum isto Naevio familiariter vivit . Annum sere una sunt, cum & de societate inter se multa communicarent, & de tota illa ratione , atque re Gallicana : neque interea verbum ullum interposuit Naevius , aut societatem sibi quidpiam debere , aut privatim Quintium debuisse . Cum aeris estent aliis quantulum esset relictu in , quibus nominibus pecuniam Romae curari 'Τ oporteret : auctionem in Gallia P. hic Quintius Narbone se facturum esse proscribit , carum rerum , quae ipsius

erant privatae . Ibi tum vir optimus , Sex. Naevius , hominem multiς verbis deterret , ne auetionetur : eum non ita commode posse eo tempore , quae proscripsisset , vendere . R

imae sibi nummorum facultatem esse , quam , si saperet , communem existimaret , pro fraterna illa necessitudine, & pro ipsius assinitate Nam P. Quintii consobrinam habet in matrimonio Naevius , & ex ea liberos. uia , quod virum bonum facere oportebat , id loquebatur Naevius : credidit Quintius , eum, qui orationem bonorum imitaretur , facta quoque imitaturum . Auctionem velle facere desistit : Romam proficiscitur : decedit ex Gallia Romam simul Naevius . Cum pecuniam C. Quintius P. Scapulae debuisset ; per te ,

C. Aquili , decidit '' P. Quintius , quod liberis ejus dissolv

ret . Hoc eo per te agebatur , quod propter aerariam rationem non satis erat in tabulis inspexisse , quantum deberetur , nisi ad Castoris ' quaesisset , quantum solveretur . Decidis , statuisque tu propter necessitudinem , quae tibi cum Scapulis est , quid iis ad denarium '' solveretur . V. Haec omnia Quintius agebat auctore , & consuasore N vio . Nec mirum , si ejus utebatur consilio , cujus auxilium

sibi

23 otii sua nomiatuetis petun am Romae eti- rietatem pecun Galliex, L Rcimanae. stari. J Cωνινε peetiniam , eurare ut peeunia Au casto ii J Ad Edem Castoris . ubi detur 9 solvatur . Nom/n autem dieitur , publica pectinia servabatur , & omnis de re quidquid in aecepti vel expensi tabulas te. nummaria eontroversia componebatur . Alii, sertur . Videtur autem in pactione cautum a suistor sus. fuisse , ut ea pecunia Romae redderetur. Η, a AI riuaritim a Ad monetam p imanam. romantis. Aquilius enim rationes Gallica moneta, aut 24 pem re .... deeidie J Opera tua tran- alia contractas ad denarium Romanum iniit. segit, ut in re obscura. N expedivit. Is Propto aeraraam rationem J Propter va-

20쪽

sibi paratum putabat. Non modo enim pollicitus erat in Gallia : sed Romae quotidie , simul atque sibi hic annuisset , numeraturum se dicebat . Quintius porro istum posse facere videbat ; debere intelligebat: mentiri , quia causa , cur mentire tur , non erat , non putabat . Quasi domi nummos haberet, ita constituit Scapulis se daturum . Naevium certiorem facit: rogat , ut curet, quod dixisset .

Tum iste vir optimus vereor, ne se derideri putet, quod iterum jam dico , optimus ) qui hunc in summas angustias

adductum putaret ; ut eum suis conditionibus in ipso articulo temporis adstringeret , assum sese negat daturum , nisi prius de rebus rationibusque societatis omnibus decidisset & scisset , sibi cum Quintio controversiae nihil futurum . Posterius ,

inquit , ista videbimus , Quintius : nunc hoc velim cures si tibi videtur quod dixisti . Negat se alia ratione facturum , quod promisisset; non plus sua reserre , quam si , cum aucti ne venderet domini iussu quippiam promisisset . Destitutione i Ila perculsus Quintius, a Scapulis paucos dies

aufert': in Galliam mittit , ut ea , quae proscripserat , venirent : deteriore tempore absens austionatur r Scapulis dissici. liore conditione dissolvit . Tunc appellat ultro Naevium , ut, quoniam suspicaretur aliqua de re fore controversiam , videret , ut quam primum , & quam minima cum molestia tota res transigeretur. Dat iste amicum M. Trebellium : nos communem necessarium , qui istius domi erat educatus , & quo utebatur iste plurimum , propinquum nostrum , Sex. Alphenum . Res convenire nullo modo poterat : propterea quod hic mediocrem jacturam facere cupiebat: iste mediocri praeda comtentus non erat . Itaque ex eo tempore res esse in vadimonium δ' coepit . Cum vadimonia stipe dilata essent , & cum m. IV. B ali

as Auctiona mendiset J Hrae est, praecinem aereti praeco enim auctionarius promittit, dominus praesta .

ao Patieas dias auferi I Dilationem pauc eum dierum impetrat. 3o ι .dimovitim I in sponso quaedam comis parendi stato die c erat autem plerumque tertius in iudieium vel per se, vel per pi curatorem . si quis vadimonium deseruisset,& infamia notabatur , & eius bona editici praetoris ab ad.ersario possidebantur . Hi nemo Hest in iudieium vocare : Ac vidimonium

deserere idem . quod Ital. eoaer in cautiam eia r Gall. M paset remparatare , fabra defatit. Adverte hie contra Manutii opinionem, rem esse in vadimonio consuevisse, cum ageretur

SEARCH

MENU NAVIGATION