M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quartus, qui Orationum primus. 4

발행: 1753년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

ACTIONIS II. LIBER I. 233

cant : notae res, ac manifestae , prolatae sunt, & proseruntur . Dixit C. Fannius, eques Romanus, frater germanus Q. Titinii judicis tui , tibi se pecuniam dedisse . Recita testimonium C. Fannii. FANNII TESTIMONIUM . Nolite C. Fannio dicenti credere o noli , inquam , tu , Q. Titini , C. Fannio , fratri tuo , credere . Dicit enim rem incredibilem : C. Verrem insimulat avaritiae, & audaciae : quae vitia videntur in quemvis potius, quam in istum convenire . Dixit Q. Tadius , homo familiarissimus patris illius, non alienus a matris ejus genereia nomine N : tabulas protulit '', quibus pecuniam se dedisse ostendit. Recita nomina Q. Tadii. NOMINA Q. TADII . Recita testimonium Q. Tadii . TEsTIMONIUM Q. TADII . Netabulis quidem . . Tadii , nec testimonio credetur. Quid igitur in judiciis sequemur quid est aliud , omnibus omnia peccata & maleficia concedere, nisi hoc , hominum honestissimorum testimoniis, & virorum bonorum tabulis non credere ρNam quid ego de quotidiano sermone , querimoniaque populi Romani loquar λ de istius impudentissimo furto , seu potius novo ac singulari latrocinio Z ausum esse in aede Castoris, celeberrimo , clarissimoque monumento, quod templum in oculis, quotidianoque aspectu populi Romani est positum : quo

saepenumero senatus convocatur ; quo maXimarum rerum frequentissimae quotidie advocationes fiunt 'in; in eo loco , in sera

mone hominum , audaciae suae monumentum aeternum relinis

quere 3 L. R dem Castoris , Iudices , P. Iunius habuit tuendam , L. Sylla , Q. Metello consulibus. Is mortuus est. Reliquit pupillum parvum filium . Cum L. Octavius , C. Aurelius consules, aedes sacras locavissent, neque potuissent omnia sarta tecta e Xigere , neque ii praetorcs , quibus erat negotium datum , C.

ps Noa aI entie a matris eius aeneis, no- ptas . Non enim Verres seripserat se ace mIM J Qui putant M u κώς pronuntiandum, hi se sed illo tempore, unde, & quo mo- non vident contra testis siue dignitatem nun- do, & per quos dederit, scriptum in tabu- qu.im diatrum Ciceronem sui se . Ergo simis lis ostendit. Idem .plieiter accipiendum est. Vult enim patrem os Quo maenisa iam Hviam seqtientis mavelli divisorem fuisse, matrem honestiorem otior διὰ satiaea tonea fiuna 3 vel uti consula- intelligi. Idem . tur convenientibus advocatis, vel ut alter ς ιυιat prortilis 3 Per quas probavit ali parti apud arbitro adlin uel ut ipsi abiisse a se pecunias certia nominibus inscri- iudices in rem aliquam capiantur. Idem .

242쪽

236 IN VERREM

Sacerdos, & M. Caesius 8 factum est senatus-consultum , quibus de sartis tectis 'M cognitum & judicatum non esset, uti C. Veris res, P. Caelius, praetores cognoscerent, & judicarent . Qua potestate iste permissi , ut ex C. Fannio , & ex Q. Tadio cognovistis) tum vero, cum esset omnibus in rebus apertissime impudentissimeque praedatus , hoc voluit clarissimum relinquere indicium latrociniorum suorum : de quo non audire aliquando, sed videre quotidie possemus . Quaesivit, quis aedem Castoris sartam tectam deberet tradere . Iunium ipsum mortuum esse sciebat: scire volebat , ad quem illa res pertineret : audit pupillum esse filium . Homo, qui semper ita palam dictitasset , pupillos , dc pupillas , certissimam praedam esse praetoribus, optatum negotium sibi in sinum delatum esse dicebat . Monumentum illa amplitudine , illo opere , quamvis sartum tectum , integrumque esset , tamen aliquiὸ se inventurum , in quo moliri praedarique posset , arbitrabatur. L. Rabonio aedem Castoris tradi oportebat . Is casu pupilli Iunii tutor erat, testamento patris. Cum eo sine ullo intertrimento '7 convenerat iam , quemadmodum traderetur . Iste ad se Rabonium vocat : quaerit , ecquid sit , quod a pupillo traditum non sit, quod exigi debeat. Cum ille , id quod erat, diceret, facilem pupillo traditionem esse , signa& dona comparere omnia : ipsum templum omni opere esse integrum : indignum isti videri coepit, ex tanta cede , tanto que opere se non opimum praeda , praesertim a pupillo , discedere .

LI. Venit ipse in aedem Castoris: considerat templum : videt undique tectum pulcherrime laqueatum : praeterea caetera nova , atque integra e versat se e quaerit, quid agat. Dicit ei quidam ex illis canibus, quos iste Liguri dixerat esse circa se multos: Tu Verres hic quod moliare, nihil habes , nisi forte vis ad perpendiculum columnas exigere . Homo omnium re in

po D. sariis e. s.. Harum rerum cura re minus laborant. Id π.propria censoribus datur , id est sartorum te- in sim titti . teνrrim ea I Detrimentum forum exigendorum . Verum haec tueri & vel unius partia diei potest intertrimentum Procurare , cum e teris item tuin publicis, non ad unius partis spectat , sed dantis titum privatis operibus aedilium cura est am accipientis. Irim. mia. pratores, tris senatus decrevit , de hae

243쪽

ACTIONIS II. LIBER I. 237rum imperitus, quaerit, quid sit, ad perpendiculum . Dicunt

ei, sere nullam esse columnam , quae ad perpendiculum esse possit ''. Nam mehercule, inquit, sic agemus : columnae ad perpendiculum exigantur . Rabonius , qui legem nosset, qua in lege numerus tantum columnarum traditur , perpendiculi mentio fit nulla; & qui non putaret sibi expedire , ita accipere , ne eodem modo reddendum esset: negat , id sibi deberi : negat oportere exigi . Iste Rabonium quiescere jubet : &simul ei nonnullam spem societatis ostendit. Hominem modestum , & minime pertinacem facile coercet : columnas ita se

exacturum esse confirmat.

Nova res , atque improvisa pupilli calamitas nuntiatur statim C. Mustio , vitrico pupilli, qui nuper est mortuus : M. Iunio , patruo : P. Potitio , tutori , homini frugalissimo . Hi rem ad virum primarium , summo ossicio ac virtute praeditum, M. Marcellum , qui erat pupilli tutor, deserunt . Venit ad Verrem M. Marcellus: petit ab eo pro sua fide ac diligentia, pluribus verbis , ne per summam injuriam pupillum Iunium

fortunis patris conetur evertere . Iste , qui jam spe & opinione praedam illam devorasset , neque ulla aequitate orationis , neque auctoritate M. Marcelli commotus est . Itaque , quemadmodum ostendisset, se id exacturum esse , respondit. Cum sibi omnes ad istum allegationes difficiles, omnes aditus arduos , ac potius interclusos viderent , apud quem non jus, non aequitas , non misericordia , non propinqui oratio , non amici voluntas, non cujusquam auctoritas pro pretio, non gratia valeret: statuunt , id sibi optimum esse factu , quoj cuivis venisset in mentem , petere auxilium a Chelidone : quae isto praetore non modo in jure civili , privatorumque omnium controversiis, populo Romano praesuit, verum etiam in his sartis tectis )ominata est V . LII. Venit ad Chelidonem C. Mustius , eques Romanus ,

ps MIIam esse eoiamnam, eme ad pomenis quibus aut media , aut ima erasiora sunt. δῶ Itim esse pessi a J Perpendiculum, linea lais Idem . teruin aequalitatein a summo ad imum latiis so sariis rem que domitiata es J Addidit, que,tudine probans . Hoc autem eum in eoiuis ut esset plenum dictum, nam sarra tecta di mnis omnibus , tum maxime in structilibus euntur. Ia m. vetustis, ubi tumoris est aliquid, evenit, in

244쪽

et 38 f VERREM

publicanus '' , homo cum primis honestus: venit M. Iunius, patruus pueri , frugalissimus homo , dc castissimus : venit ho mo summo honore , & pudore , & summo ossicio spectatissimus ordinis sui, P. Potitius tutor . O multis acerbam , O miseram atque indignam praeturam tuam l Ut mittam caetera , quo tandem pudore tales viros, quo dolore, meretricis domum venisse arbitramini λ qui nulla conditione istam turpitudinem subissent, nisi ossicii necessitudinisque ratio coegisset. Veniunt , ut dico, ad Chelidonem . Domus erat plena : nova jura , nova decreta , nova judicia petebantur . Mihi det possessionem tmihi ne adimat: in me iudicium ne dete mihi bona addicat: alii nummos numerabant: alii tabulas obsignabant . Domus erat non meretricio conventu , sed praetoria turba reserta . Simulac potestas primum data est , adeunt hi , quos dixi. L quitur Multius : rem demonstrat : petit auxilium : pecuniam pollicetur. Respondit illa , ut meretrix , non inhumane : libenter ait se esse iacturam , & se cum isto diligenter sermocinaturam : reverti jubet . Tum discedunt. Postridie revertuntur . Negat illa posse hominem exorari : permagnam eum dicere ex illa re pecuniam confici posse .

LIII. Vereor, ne quis sorte de populo, qui priori actione non affuit , haec quia propter insignem turpitudinem sunt incredibilia , fingi a me arbitretur. Ea vos antea , Iudices, cognovistis. Dixit juratus P. Potitius , tutor pupilli Iunii : dixit M. Iunius, tutor & patruus: Mustius dixisset, si viveret: sed pro Mustio , recenti re de Mustio auditum dixit L. Domitius : qui cum sciret, me ex Mustio vivo audisse, quod eo

sum usus plurimum , etenim id judicium , quod prope o

mnium sortunarum ' suarum C. Mustius habuit, me uno de- sendente vicit ) cum hoc , ut dico , sciret L. Domitius me scire , ad eum res omnes Mustium solitum esse deserre ; tamen de Chelidone reticuit, quoad potuit : alio responsionem suam derivavit . Tantus in adolescente clarissimo , ac principe

I- Ε . Mee Rom. pistisanus 3 Aut potius δενιε artim I Causam Mustius pecuniariam Parcus & attennis, quo magis indignum sit habuit Tullio defendente i cuius oratio non ad meretrieem venisse. Id.m . est edita . Idem . a mentis itid eium id, εωod prope omnium

245쪽

ACTIONIS II. LIBER I. 23s

iuventutis , pudor fuit, ut aliquandiu , cum a me premeretur, omnia potius responderet, quam Chelidonem nominaret. Primo necessarios illius ad eum allegatos esse dicebat: deinde aliquando coactus Chelidonem nominavit. Non te pudet, Veseres , ejus mulieris arbitratu gessisse praeturam, quam L. DO- mitius ab se nominari vix sibi honestum esse arbitrabatur LIV. Rejecti a Chelidone capiunt consilium necessarium, ut suscipiant ipsi negotium . Cum Rabonio tutore, quod erat vix H-S quadraginta millium , transigunt S ducentis millibus . Refert ad istum rem Rabonius; ut sibi videbatur, satis grandem pecuniam , & satis impudentem esse : iste , qui aliquanto plus cogitasset , male accipit verbis Rabonium : negat eum sibi illa decisione satisfacere posse . Ne multa, locaturum

se esse confirmatis Tutores haec nesciunt : quod actum erat cum Rabonio , putant id esse certissimum : nullam majorem pupillo metuunt calamitatem . Iste vero non procrastinat : locare incipit, non

prolcripta , neque edicta die , alienissimo tempore , ludis ipsis

Romanis , foro ornato ' . Itaque renuntiat Rabonius ' illam

decisionem tutoribus . Accurrunt tamen ad tempus tutores .

digitum tollit Iunius patruus . Isti color immutatus est : vultus , oratio , mens denique excidit . Quid ageret, coepit c gitare . Si opus pupillo redimeretur, si res abiret ab eo man

cipe , quem ipse apposuisset ' , sibi nullam praedam esse . Itaque excogitat. Quid Z Nihil ingeniose : nihil, quod quisquam possit dicere , Improbe , verum callide : nihil ab isto tectum ,

nihil veteratorium γ expectaveritis : omnia aperta , Omnia perspicua reperientur , impudentia , amentia , audacia .

Si pupillo opus redimitur , nihil praeda de manibus eripitur . Quod est igitur remedium 8 quod ne liceat pupillo redimere . Ubi illa consuetudo in bonis, praedibus, praediisque G g et Uen

a Foro amata I me seri ludia solebat,

qui in foro etiam tum dabantur. Liem. 3 Renuntiae Rohonissa Renuntiat, irritam nuntiat . Idem.

petit quod , ut deliberantis eunctatio videatur inesse verbia eius. Iciemis

246쪽

et o IN VERREM

vendendis , omnium consulum, censorum , Prietorum , quaestorum denique , ut optima conditione sit ' is , cuja res sit, cujum periculum P Excludit eum solum , cui prope dicam soli potestatem factam esse oportebat. Quid enim quisquam ad meam pecuniam , me invito , aspirat quid accedit Locatur opus id, quod ex mea pecunia reficiatur ; ego me resecturum este dico : probatio futura est tua , qui locas: praedibus & praediis ' populo cautum est '': Sc, si non putas cautum , scilicet tu praetor in mea bona , quos voles , immittes P me ad meas fortunas defendendas accedere non sines λ

LV. Operae pretium est, ipsam legem cognoscere. Dicetis, eundem conscripsisse , qui illud edictum de hereditate : opere faciundo quae pupilli Junii V . Dic , dic , quaeso clarius .

C. Verres pr. tirbis addidit. Corriguntur leges censoriae . Quid enim λ Video '' in multis veteribus legibus , Cn. Domitius, L. Metellus , L. Cassius , Cn. Servilius censores addiderunt e vult aaliquid ejusmodi C. Verres . Dic : quid addidit Τ de L.

Marcis , M. Perperna censoribus res erit , eum socium ne cdmittito 'Τ : neve ei partem dato '' , nove ei redimito 'γ : quid

ita P

In Misis p Iιstis, p=aediisque 4 evson IAI quorum re. botui praedia uno nomine dicun. Bona pridia dicuntur bona satisdationibu tur. Idem . obnoxia , sive sint in mancipii , sive in pe- io poptilo estitum ess J Etario scilicet. I. cunia numerata: praedia vero domus, auri. dem . Nate omnia venduntur , s rationi publica D Ex opeνε De endo, an e pupilli Iunii Isocator sartorum tectorum non respouderit. Ant. Aquilin optime , sue ea coniectura Ad hoe autem hae omnia sunt obnoxia , si, sue antiqua lectio . Lex operi facienda ut pro sua voluntate alat redemptor operis pupiIι. timi, quis 3 dae, ale niso clarius. quidquid suci periculo faeit. Tu autem ver- Confirmatur haec lectio antiqua tu scriptioneres, cum ego populo Romano sim obnoxius Neapolitana, quae torum hunc locum tui risisti praedibus, id est fideiussistibus , & prae- ce 4llustrat . Laa parieti Deisuri ere. Unde diis ' anpositi , tu mihi non exactor sis apparet operi legendum esse , non Neνε. Ur- peris , sed dominus voluntatis' Idem . sinus . Appositis 4 Lete, opsostis. Opprine te e- ra Coreutimin Ieses censeria. Ptitia enim nim nonntinquam es pignori dare attici cartiti vides I Non il , M.ta pronuntiandum . Ascon. iam ct alias. Ginu. 3 3 Seeitim ne a sitita J Eum qui trades in vi ma ιonditiois. I a J Ad hoc, im re adem debebat . Idem . quit, aprictus redemptor tenetur populo Ro. 14 Neme parim dato J Aliud enim socius .mano, ut optima conditione, quod vult, de aliud particeps . Nam particeps qui certam redemptione sua aetat . Et tu eum excludis, habet partem, S non indivise agit, ut so- quem solum admitti oportuit i ut ad eius cius. Irim. Pecuniam , ac sumptum oneris . quem illi is N.υe Vesimis. Ne ipse iterum a se impera urus es, alius accedat. Idem . redimat , aut per Dappolitam perloriam, ut o Praediatis, ει ν, dii, J Praedia sunt res alter ei redimat . Ivem.

ipse : praedes homines, id est, fideiussores,

247쪽

ACTIONIS II. LIBER I. 2 Iita 8 ne vitiosum opus fieret P At erat probatio tua. Ne parum locuples esset ρ At erat, & esset amplius, si velles, populo cautum praedibus D praediis. Hic te si res ipsa , si indignitas iniuriae tuae non commovebat : si pupilli calamitas; propinquorum lacrymae; D. Bruti , cujus praedia subierunt periculum , M. Marcelli tutoris auctoritas apud te ponderis nihil habebat o ne illud quidem animadvertebas, ejusmodi fore hoc peccatum tuum , quod tu neque negare posses , in tabulas enim retulisti nec cum defensione aliqua confiteri ρ Addicitur id opus H-S in Lx millibus ; cum tutores H-S Lxxx millibus id opus ad illius hominis iniquissimi arbitrium se enecturos esse clamarent . Ete nim quid erat operis ρ Id , quod vos vidistis . Omnes illae columnae , quas dealbatas videtis , machina apposita , nulla impensa dejestae , eisdemque lapidibus repositae sunt . Hoc tu H-S in Lx millibus locavisti . Atqui in illis columnis dico esse , quae a tuo redemptore commotae non sint: dico esse , ex qua tantum tectorium vetus delitum sit , & novum inductum. Quod si tanta pecunia columnas dealbari putassem , certe nunquam aedilitatem petivissem . At, ut videatur tamen res agi,

& non eripi pupillo : Si quid operis causa resideris 'η , resia

cito a

LVI. Quid erat, quod rescinderet, cum suo quemque loco lapidem reponeret 8 Qui redemerit '' , fati det damni infecti, et , qui a vetere redemptore acceperit ' . Deridet , cum sibi ipsum jubet satisdare Rabonium . Pecunia praesens sol tur . Quibus de bonis ' ejus , qui , quod tu Η-S 1 Lx millibus locasti , H-S Lxxv millibus essecturum se esse clamavit . Quibus de bonis P pupilli . Cujus aetatem & solitudinem , etiamsi tutores non essent, defendere praetor debuit . Tutoribus defendentibus , non modo patrias ejus fortunas , sed etiam bona

r 6 Cti,ω, νν dia DI erant νενδευIvim 3 savit isdatorem dieit fuisse D. Brutum. Idem. 37 si tiis operis eatisa resia Vis J Saticiet damni insecti redemptor novus veteri, s quid pro necessitate operis in aede laserit . D

rs uui sterim νῶι a Rahonium significat

se otii a vietare sed prore aeeepeνit J Pupillum dieit. Huie iubet satisdare Rabonium, hoe ea, ipsum sibi. Nam eum sit tutor Pupilli , utrobique res eius agitur. Idem.

248쪽

2 2 IN VERREM

tutorum ademisti . me opus bonum suo cuique '' facito . Lapis aliquis caedendus, & apportandus suit machina sua : nam illo

non saxum , non materieς advecta est : tantum operis in ista locatione fuit , quantum paucae operae fabrorum mercedis tuisierunt , & manus pretium machinae V . Utrum existimatis minus operis esse , unam columnam essicere ab integro novam nullo lapide redivivo , an quatuor illas reponere Z Nemo dubitat, quin multo majus sit novam facere. Ostendam,

in aedibus privatis , longa dissici lique vestiira columnas singulas ad impluvium , H-S quadragenis millibus , non minus

magnas, locatas.

Sed ineptum est de tam perspicua istius impudentia pluri

bus verbis disputare , praesertim cum iste aperte tota lege Omnium sermonem , atque existimationem contempserit , qui etiam ad extremum ascripserit , Rediviva sibi habeto . Quasi quidquam redivivi ex opere illo tolleretur , ac non totum Opus ex redivivis constitueretur . At enim si pupillo redimi non licebat, non necesse erat rem ad ipsum pervenire : poterat aliquis ad id negotium de populo accedere '' . Omnes e clusi sunt non minus aperte, quam pupillus . Diem praestituit operi faciendo , Kalendas Decembres : locat circiter Idus Septembres e an gnstiis temporis excluduntur omnes ..

LVII. Quid ergo Τ Rabonius istam diem quomodo assequinar 'Τ Τ Nemo Rahonio molestus est, neque Kalendis Decembribus ,

ro Noe opus bonum Da etii ue I verbum est res di versas smul comprehendens , hoc est hono latere, integris mensuris. , apta a rena , utili calce , machinis idoneis, proba

materie. Idem a a Mariuρνεeii maestui J Manupretium dicitur , ubi non tam materiae ratio ,. quam manus atque artis ducitur. Idem . Corrigendum , manupretium , in recto casu, ut si,

a a Da popula aeeasere I Huc usque a capite , quod est, AE enim, interrostative pronuntiandum est r L eontra responsve , Onansere ecti stina . omnia , inquit, iacta sunt, ne quis de populo redemptor fieret, qui aut pupillo parceret, aut conseius praedae pratoris esset. Sed quaeritur , qui fieri potuit, ut, eum ex Idibus septembribus in xalendas

Decembres diem operi saciendo prastituerit, Omnes angustiis temporis excluderentur , in tanta sicilitate operis faciendi . quantaun ipse ostendit , cum diceret , minus eici ope ris illas quatuor eolumnas reponere , quam unam ah integro novam efficere . Respoude. tur Ciceronem impensam operis parvam putare , non moram . Sed has, inquit , ana stias temporis non timuit Rabouius propter convenientiam Verris. Asco..

a 3 IIam diam συο modo age uituν J Quomodo accurrit ad diem Idem .

249쪽

ACTIONIS II. LIBER L et 3

bribus, neque Nonis, neque Idibus '' . Denique aliquanto inprovinciam iste proficiscitur prius , quam opus effectum est . Posteaquam reus factus est , primo negabat opus in acceptum reserre posse. Cum instaret Rabonius, in me causam consere bat , quod tum codicem obsignassem . Petit a me Rabonius,& amicos allegat: facile impetrat . Iste , quid ageret, nesciebat . Si in acceptum non retulisset, putabat se aliquid dessem sonis habiturum 'Τ. Rabonium porro intelligebat rem totam esse patefacturum . Tametsi quid poterat esse apertius, quam nunc est , ut uno minus teste haberet Rabonio 8 Opus in acceptum re tu fit quadriennio post , quam diem operi dixerat. Hac conditione , si quis de populo redemptor accessisset,

non esset usus , cum die caeteros redemptores exclusisset , tum in ejus arbitrium , ac potestatem venire nolebant , qui sibi creptam pmdam arbitraretur 'R . Nam quid argumentamur,

quo ista pecunia pervenerit λ Fecit ipse indicium . Primum,

cum Vehementius cum eo D. Brutus contenderet , qui de sua

pecunia H-S Dx L millia numeravit : quod jam iste serre non poterat '' , opere addicto , praedibus acceptis , de H-S 1 Lx

mi L

M M/tia Ealandis Deeemueratis, ne ua No. Is Pistabat se aliquid des oviis gas. - Inia, in tio Issibus J Religiose in me nomi- Ut diceret , adeo nullum apposui redempt .at vultu . divo ' novit Idus Lalen. - Ci- rem, ut post diem praestitutum operi non incero Nonas addidit, quamvis hoc pronuntia. eo susceperim opus , nec in aeceptum retu tione solvatur . Et cum irrisone hoc dici vi- lerim . Asemiadere potamus . Idem . subtilissime locum 16 in iana miistis resa fasHera Ut de tot, hune interpretatus erat Asennius: quemdin cui contra se sunt, testibus unum Rabonium dum quidem ex eius verborum vestigiis sus- detraheret. Cum die caeteros exclusisset, tum picari possismus . sed verba prope omnia in in eius arbitrium ac potestatem venire vole. iis qui/em libris quos vidimus , intercide- liat. Pristituendo diem angustissimam operi, runt. Hanc tamen illorum fuisse sententiam duas res aquatus est Verres, inquit: & ea. suspicamur r Religiosis diebus vim euiquam telos exelusi eonditione temporis , & ipsum fieri non licebat . Idcirco Kalendas N Idus Rabonium in sua potestate habuit : qui vi- nominauit , eum diceret Rahonio molestum debat quidem sibi praedam eripi a Verre , sed neminem fuisse . Nam Idus Jovi , xalendae non se commovebat metu temporis praefiniis Iunoes dicatae sunt. Nonas tamen, qui dies ti. Irim. seriatus non erat , etiam nominavit a cipi- a otii ssi mutans pradam arsitraretur Juor , per oce sonem inductus aliorum sini- Rabonius scilicet , qui a verre sbi arbitrali iuditie dierum solennium . Tametsi haee i- retur lucrum redemptionis ereptum. Idem .psa actionis ratione , ac pronuntiationis, per 28 Qtiod iam isse referre non poterat J Ni-ittisonem diei satis intelligi posse arbitra- mis enim erat invidiosum . Idem . In libro tur Astonius . Sed de actione iudieare io si Asconii , riseria . Quod quemadmodum eo aut perquam disse ulter , aut nullo prorsus venire possit , non despicio . Horum autem modo potamus . Historiam quidem ex Ma- verborum sensus huiusmodi . Quoniam tan-crobii ' Saturnalium libro primo repeti po- eam Bruti contentionem diutius ferre nou

250쪽

244 IN VERREM

millibus, remisit D. Bruto H-S Cx millia . Hoc si aliena res esset , certe facere non potuisset . Deinde , nummi numerati sunt Cornificio : quem scribam suum fuisse negare non potest.

Postremo , ipsius Rabonii tabulae praedam illam istius fuisse

clamant. Recita. NOMINA RABONII .

LVIII. Hic etiam priore actione Q. Hortensius pupillum Iunium venisse praetextatum in vestrum conspectum , & ' testes secum , patruo testimonium dicente , questus est: & me populariter agere , atque invidiam commovere , quod puerum roducerem, clamitavit. Quid erat, Hortensi , tandem in ilu

o puero populare Z quid invidiosum 8 Gracchi , credo , aut

Saturnini Τ' , aut alicujus hominis ejusmocli produxeram filium , ut nomine ipso , & memoria patris , animos imperitae multitudinis concitarem . P. Iunii erat , hominis de plebe Romana , filius : quem pater moriens tum tutoribus 8c propin quis , tum legibus, tum aequitati magistratuum , tum judiciis vestris commendanὸum putavit . Hic istius scelerata locatione , nefarioque latrocinio , bonis patriis, fortunisque omnibus spoliatus , venit in judicium: si nihil aliud, saltem , ut eum, cujus opera ipse multos annos est in sordibus , paulo tamen obsoletius vestitum videret. Itaque tibi , Hortens , non illius aetas , sed causa : non vestitus , sed sortuna , popularis videbatur . Neque te tam commovebat , quod ille cum toga praetexta , quam quod sne bulla Τ' venerat . Vestitus enim neminem commovebat is, quem illi mos & jus ingenuitatis dabat . Quod ornamentum pueritiae pater dederat, indicium a Nque insigne fortunae , hoc ab isto praedone creptum esse , graviter & acerbe homines serebant . Neque erant hae lacrumae populares magis , quam nostrae , quam tuae , Q. Hortensi , quam horum , qui sententiam laturi sunt : ideo , quod communis est , causa , commune periculum : communi praesidio talis improbitas , tanquam aliquod incendium , restinguenda est .ao Tabu ι.ε 3 In quibus seripium est , ad forum Trihunnrum plebi . Idem. Verrem peeuniam pervenisse , quam Rab, a I si- -ria 3 simul eum praetexta et-nius tutor pupilli nomine dedit Verri . tanis iam hulla sis pendi in collo insantibus inste. quam si ipse a pupillo aeeiperet. Asoa. nuia solet aurea , libertinis scortea , quasi Lamb. Θ s.lis eum patνtia bullientis aquae sinus communiens peausque 3o Grausi meri, a e sarinnini J Seditim puerile. Idem.

SEARCH

MENU NAVIGATION