M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quartus, qui Orationum primus. 4

발행: 1753년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

ACTIONIS II. LIBER II. 233

men vobis alio loco , ut se tota res habeat , quod ad eam civitatem attinet , demonstrabitur . Intelligetis enim , nulli hominibus quemquam tanto odio , quanto istum Syracusanis,& esse , & fuisse . UΙ. At enim istum soli Siculi persequuntur: cives Romani, qui in Sicilia negotiantur, defendunt, diligunt, salvum esse cupiunt. Primum , si ita esset, tamen vos in hac quaestione de pecuniis repetundis, quae sociorum causa constituta est, lege judicioqiae sociali , sociorum querimonias audire oporteret. Sed intelligere potuistis priore actione cives Romanos ex Sicilia plurimos , honestissimos , maximis de rebus , & quas ipsi accepissent injurias, & quas scirent aliis esse factas, pro testia monio dicere . Ego hoc, quod intelligo , Judices, sic confirmo : videor mihi gratum fecisse Siculis, quod eorum injurias

meo Iabore , inimicitias periculo sim persecutus . Non minus hoc gratu in me nostris civibus intelligo secisse : qui hoc existimant, juris, libertatis, rerum , sortunarumque suarum saltiatem in istius damnatione consilere . Quapropter de istius praetura Siciliensi non recuso , quin ita me audiatis, ut , si cuiquam generi hominum sive Siculorum, sive nostrorum civium ; si cuiquam ordini , sive oratorum , sive pecuariorum , sive mercatorum probatus sit .' si non horum omnium communis hostis, praedoque suerit: si cuiquam denique ulla in re unquam temperaverit : ut vos quoque ei temperetis . Qui simulatque ei sorte provincia Sicilia obvenit, statim Romae , & ad urbem Τη , antequam proficisceretur, quaerere ipse secum , & agitare cum suis coepit, quibusnam rebus in ea provincia maximam uno anno pecuniam facere

posset ''. Nolebat in asendo discere , tametsi non provinciae rudis erat, & tiro ) sed in Siciliam paratus ad praedam,

meditatusque venire cupiebat. O praeclare conjectum a vulgo in illam provinciam omen Ii a com-37 statim Rama , εν ad υνιem J Praeturae ius. Omnis enim mapistratus , qui intramuranus non est , nee urbanus , etiam s adminiis erator eius Romae est , ad urbem dicitur. S allustius a I. unique ad virbem impriatores

erant. Idem '38 Amasmam uno anna peetiniam faeere posset J Cur uno anno an quia divinabat, Ar riri sbi non suecessum . per triennium se fuisse in Sicilia futurum Idam.

262쪽

vommunis famae, atque sermonisi cum ex nomine istius , quid in provincia facturus esset, perridicule homines augurabantur. Etenim quis dubitare posset , cum istius in quaestura fugam& surtum recognoiceret: cum in legatione oppidorum , sanorumque spoliationes cogitaret : cum videret in foro latrocinia praeturae : qualis ille in quarto actu improbitatis '' Ω-turus esset ΤVII. Atque ut intelligatis, eum Romae quaesisse non modo genera furandi, sed etiam nomina ' , certissimum accipite a gumentum , quo facilius de singulari eius impudentia existim

re possitis. Quo die Siciliam tetigit, videte , satisne para

tus ex illo omine urbano , ad everrendam provinciam venerit ) statim Messana literas Halesam mittit : quas ego istu in in Italia scripsisse arbitror '' . Nam simulatque e navi egressus est , dedit operam , ut Halesinus ad se Dio continuo veni. ret : se de hereditate velle cognoscere , quae ejus filio a propinquo homine Apollodoro Laphirone venisset. Ea erat , Judices , pergrandis pecunia . Hic est Dio , Iudices, nunc henescio Q. Metelli civis Romanus factus: de quo , multis viris primariis testibus, multorumque tabulis vobis priore actione

satisfactum est , H-S undecies numeratum esse , ut eam cau

sam , in qua ne tenuissima quidem dubitatio posset esse , isto

cognoscente obtineret : praeterea greges nobilissimarum equarum abactos : argenti , vestisque stragulae domi quod fuerit , esse direptum . Ita P S undecies Q. Dionem , quod hereditas ei obvenisset, nullam aliam ob causam , perdidisse . Quid Z haec hereditas quo praetore Dionis filio venerat di eodem , quo Anniae, P. Annii senatoris filiae; eodem , quo M. Liguri senatori; αSacerdote praetore 'Τ . Quid λ tum nemo molestus Dioni fuerat Τ

is aede Castoris, ac pro Rostris. Hem. 4 tiaris actu impVahisaris. J Fabula, sive trapica, sive comica, quin e actu lia- here debet . Ergo & mire transtulit e Ee si-rnifieatur, administrationes in replibliea Verris insanies , tanquam scenicos aflua, specta. tuto omnibus suisse. Idem.

4 Non festim a neea μνandi , ses etiam αε-na a species negotiorum hominumque senificat. Idem. uuas eis stim in Italia sis; in πιι ιν ν δ in is in navi scribere non potve rit . Sed lim eo dicit , quia constat Verrem negotia Stellia extra siciliam didicisse. D

43 sateνdole p. to e I Hic ti temporis adis monitio est , & argumentum calumniae ver ris , de qua Sacerdox nihil eonira heredem statuerit. Dem.

263쪽

ACTIONIS II. LIBER II. 237rat λ non plus quam Liguri , Sacerdote praetore . Quid P ad

Verrem quis detulit 3 nemo : nisi forte existimatis ei quadruplatores '' ad fretum ptiesto fuisse. VIII. Ad urbem 'Τ cum esset, audivit, Dioni cuidam Siculo permagnam venisse hereditatem : heredem statuas iussum esse in soro ponere : nisi posuisset , Veneri Erycinae esse multatum . Tametsi positae essent ex testamento : putabat tamen, quoniam Veneris nomen esset, causam pecuniae se reperturum. Itaque apponit, qui petat Veneri Erycinae illam hereditatem.

Non enim quaestor petit ut est consuetudo ) is , qui Eryci

num montem obtinebat 'M: petit Naevius Turpio quidam , iastius excursor & emissarius '', homo omnium , ex illo comventu , quadruplatorum deterrimus, C. Sacerdote praetore condemnatus injuriarum . Etenim erat ejusmodi causa , ut ipse

praetor, cum quaereret calumniatorem, paulo tamen consideratiorem '' reperire non posset. Hunc hominem Veneri absolvit : sibi condemnat ''. Maluit videlicet homines peccare, quam deos : se potius a Dione , quod non licebat , quam Venerem , quod non debebatur γ' , auferre . Quid ego hic nunc Sex. Pompeii Chlori testimonium rectitem , qui causam egit Dionis 8 qui omnibus rebus intersuit Phominis honestissimi , tametsi civis Romanus virtutis causa iamdiu est , tamen omnium Siculorum primi ac nobilissimi .

id ipsius Q. Caecilii Dionis Τ' , hominis probatissimi, ac rudentissimi ξ Quid L. Vetecilii Liguris, T. Manlii , L. C

eni Z quorum omnium testimoniis de hac Dionis pecunia con-

tores criminum publicorum sub poma qua- deratiorem, inquit, aliquatenus calumniat drupli siue, quod ipsi eκ damnatorum bo- rem quaereret, reperite non posset. Idam. nis, quos accusaverant, quartam partem eon. 4o k Mν. ab Oisit , sώi eoari dat J Sen. sequebantur. Mena. sita hie est i ita vertem in causa bona ta 4s u .m J Iam supra diximus .. 37. mea praedatum, quasi minus damni esset, si quid intersit ad υνbem, di in viiae. Idem. Dionem Erycinae veneri addicere voluisset. 46 Is , qtii Estreinum montam asinisae I Id M. Lilybaeianus scilicet quaestor , non Syracusa. sci Quod nais d.seIartir I Mire persevera nus. Nam hos binos quaestores annum habuit vἱt in causa, ut ostenderet calumniam suisse sicilia. Idem . praetoris. Idem. 47 Exeu ον er emissaνitis I sie vocantur si Quid is a Z C eilii Dionis J Ipsur, conciliatores furtotum, quae a magistratibus hociorifice positum est, quasi alicuius inagia committuntur, atque internuntii. --. hominis. Idem .

264쪽

238 IN VERREM

firmatum est . Dixit hoc idem M. Lucullus , se de his Dionis incommodis pro hospitio , quod sibi cum eo esset, iam ante cognosse . Quid P Lucullus, qui tum in Macedonia suit , melius haec cognovit, quam tu, Hortensi , qui Romae fuisti P

ad quem Dio confugit Z qui de Dionis injuriis gravissime per

literas cum Verre questus es 8 Nova tibi haec sunt , R inopi nata P nunc primum hoc aures tuae crimen accipiunt ρ nihil ex Dione , nihil ex socru tua , foemina primaria , Servilia , vetere Dionis hospita , audisti Τ Nonne multa mei testes , quae tu scis , nesciunt Z nonne te mihi testem in hoc crimine eripuit non istius innocentia , sed legis exceptio ΤΤ Τ TEsTIMONIA M.

LUCULLI , CHLORI , DIONIS . IX. Satisne vobis magnam pecuniam Venerius homo , qui e Chelidonis sinu γ' in provinciam prosectus esset, Veneris nomine quaesisse videtur Accipite aliam in minore pecunia non minus impudentem calumniam . Sosippus & Epicrates , fratres sunt Agyrinenses . Horum pater abhinc duo & xx annos est mortuus e in cujus testamento , quodam loco , si commissiim quid esset ΤΤ, multa erat Veneri . Ipso xx anno Τ' , cum tot interea praetores, tot quaestores, tot calumniatores in provincia fuissent, hereditas ab his Veneris nomine petita non est . Causam Verres cognoscit γ' . Pecuniam per Volcatium accipit , fere ad H-S CCCC millia ab duobus fratribus γ': Multorum testimonia audistis antea . Vicerunt Agyrinenses fratres , ita ut egentes inanesque discederent. X. At enim ad Verrem pecunia ista non pervenit γ' . Quae est ista de sensio P utrum a s everatur in hoc , an tentatur μ' Z

mihi

liqua pixtraque plectuntur . Idem . 16 Ipsa vitae sma atina a Praeseriptio temporis . Irim.s cognoscita Iam primum hoe peccatum.

18 A, d, oua fiatνῶ,tis 3 Pares uoluntate videri vult, in pari damno ti non unam partem hereditatis ablatam , sed duas partes.so At enim ad Veisem peeuisia ista non peνυeisit J Coniecturae status. uem. o Tensatin JMite eontra Hortensium, qui improbos sape defendit. Dem. sa uua tiam in Macedonia DA I Pro eo sile sciliceti nam, ut opinor, Curioni si

s 3 Sed irata eὰeearia Qua non licet ut testimonium defensori denuntiet accusator.

Idem .

s4 E cselidonis sisti J Alludit ad nomen

quod hirundo , quam Chelidona Graeci v cant, veri, id est tempori veris, si amica. II ma

cuntur quae contra testatoris voluntatem,

facta, aut non lacta ab herede , mulω

265쪽

ACTIONIS II. LIBER II.

mihi enim nova res est . Verres calumniatores apponebat M rVerres adesse jubebat: Verres cognoscebat: Verres judicabat: pectiniae maximae dabantur : qui dabant, causas obtinebant: tu mihi ita defendas ξ Non est ista Verri numerata pecunia . ALjuvo te : mei quoque testes idem dicunt: Volcatio dicunt sese dedisse M'. Quae vis erat in Volcatio tanta, ut H-SCCCC millia a dii bus hominibus auferret Τ& quis Volcatio ' in, si sua sponte venisset, unam libellam dedisset 8 Veniat nunc M': experiatur: tecto recipiet nemo . At ego amplius dico , H-S quadringenties accopisse te arguo contra leges : nego tibi ipsi ullum nummum esse numeratum : 1ed cum ob tua decreta Τ, ob imperata , ob judicata , pecuniae dabantur , non erat quaerendum , cuius manu numerarentur , sed cujus injuria cogerentur . Comites illi tui delecti , manus erant tuae . Praefecti, scribae , medici ,

accensi, harulpices, praecones, erant manus tuae . Ut quisque te maxime cognatione, astinitate , necessitudine aliqua attingebat , ita maxime manus tua putabatur . Cohors tota illa

tua , quae plus mali Siciliae dedit , quam si centum cohorte fugitivorum suissent ρ' , tua manus sine controversia fuit . Quidquid ab horum quopiam captum est , id non modo tibi da tum , sed tua manu numeratum ρη iudicari necesse est . Nam , si hanc defensionem probabitis μ', Nou accepit ipse licet omnia de pecuniis repetundis judicia tollatis Z' . Nemo

unquam tam reus, tam nocens adducetur , qui ista defensione non possit uti. Etenim cum Verres utatur; quis erit unquam posthac reus tam perditus, qui non ad Q. Mucii innocentiam reseratur 7 , si cum isto conseratur λ Neque nunc tam mihi isti Verrem defendere videntur, quam in Verre defensionis tentare

6I Verres calumniatames apponooι J A sum. 67 sed in etia manu istimeνaatim J Dimul. ivo ad imum , hoe est a primis ad postrema. tive. Uem. vulgo, sea rua manu. Dei. . 68 Nam s laue aes risonem prasabitii J Ad-61 Vbleatis sese distias dia I J Tollit conis mittetis, accipietis. Idem .iecturam , causam quarit. Irim . Nais aeeepit ipse J sed non accepit i-o 3 Εω iis Voleatio J A persona. IIem. pse. Dem. 64 Veniat nune I A consequentibus. Irim. o Liras tortilis 2 Pro eo quod est , iam sed eum ab itia deerata a Collectio. D tollite. Idem dens. a. Amesi innoeenaiam .esrarar a Q. 66 cinitim eohostrea fugit OVtim stiis erit J Nucius Asiam si neularii et rexerat , adeo ut Proptet Athenionem dicit, qui dux sugitium dies sessus a Graeci in honorem eius consti-rum per siciliam fuit. Idam . tueretur, qvi diceretur Mucia . m .

266쪽

tare rationem . Qua de re, judices, vobis magnopere providendum est. Pertinet hoc ad summam reipublicae , & ad existimationem ordinis, salutemque sociorum . Si enim innocentes existimari volumus, non solum nos abstinentes, sed etiam nostros comites praestare debemus. XI. Primum omnium opera danda est , ut eos nobiscumducamus , qui nostrae famae , capitique consulant . Deinde si in hominibus eligendis nos spes amicitiae sesellerit, ut vindicemus : missos faciamus η': semper ita vivamus , ut rationem reddendam nobis arbitremur 'Τ. Africani est hoc, hominis liberalissimi . Ueruntamen ea liberalitas est probanda , quae sine periculo existimationis est , ut in illo fuit. Cum ab eo quidam vetus assectator, & ex numero amicorum , non impetr ret , uti se praesectum in Africam duceret , & id serret moleste : Noli , inquit , mirari , si tu a me hoc non impetras . Ego iam pridem ab eo , cui meam existimationem caram fore arbitror , peto , ni mecum praefectus proficiscatur : ct adhue impetrare non possum. Etenim re vera multo magis est petendum ab hominibus , si salvi δc honesti esse volumus, ut eant nobiscum inprovinciam , quam hoc illis in beneficii loco deserendum . Sed tu, cum & tuos amicos in provinciam , quasi in praedam , im vitabas , & cum illis, ac per eos praedabare , & eos in coniscione '' annulis aureis donabas; non statuebas , tibi non solum de te , sed etiam de illorum factis rationem en redde dam . Cum hos sibi quaestus constituisset magnos atque uberes, ex his causis, quas ipse instituerat in consilio , hoc est , cum

sua cohorte , cognoscere .' tum infinitum genus invenerat ad innumerabilem pecuniam corripiendam . XII. Dubium nemini est, quin omnes Omnium pecuniae P

sitae sint in eorum potestate , qui judicia dant 7', & eorum , rui judicant: quin nemo nostrum possit aedes suas, nemo funisum , nemo bona patria obtinere , si , cum haec a quopiam

vestrum

a Misi saeiamti, J Dimittamus a nobis N honori, & luero sunt ut hastae , vexilla, de provincia, eorumque opera non utamur . salerae, eor nae eivicae r at annuli aurei in- Idem . stemmatis sena & liberationis a cura inviis 3 Rationem νeddendam nobis arsitremuν I sae publiearum . Mem . Accusari nos posse credamus. Idem . rs aut iustela dant J Praetorum . Idem. 74. Ea eos avi e riona J Quadam praemia

267쪽

ACTIONIS II. LIBER II. 261 vestrum petita sint, praetor improbus , cui nemo intercedere possit 7ρ , det quem velit judicem .' iudex nequam & levis, quod praetor jusserit , iudicet. Si vero illud quoque accedet , ut in ea verba praetor iudicium det 77, ut vel octavius 7 Balbuet iudex, homo '', & iuris, & ossicii '' peritissimus, non possit aliter judicare . Sit ejusmodi , L. Octavius judo e so . Si paret μ' , fundum Capenatem , quo de agitur , ex iure uiristium P. Semilii esse , neque is fundus V. Catulo restituetur rnon necesse erit L. Octavio iudici cogere P. Servilium Q. Catulo landum restituere aut condemnare eum, quem non Ο-

porteat ' ὶ Eiusdemmodi totum jus praetorium , eiusdemmodi omnis res judiciaria fuit in Sicilia per triennium , Uerre prae tore Decreta ejusmodi : Si non accipit quod te debere dicis,ace es e si petitur , ducas 'Τ . C. Fuficium duci jussit 'μ petit rem , L. Suetium, L. Racilium. Judicia hujusmodi : ui ei Romani erant '7 , si Siculi essent '' , tum s eorum legibus dare

6 si, cum ι e a uviam Ustrum perito non acceperit ereditor , quod se debere destine , pν ιον impressa , eui nenia ἰntreeedere hi tor dicit , accusetur e s patitur , eondein νοι in provincia scilicet; nam Romae ap- mnetur ἔ idem scilicet . Ason. Ex uerbia pellari tribuni possunt contra omnem pote- Asconii videor mihi colligete , eum non νε- statem. Idem . titur , sed perisor testisse , eum inquit , ωνν in ν ιον in ea vierba itidietum det I accusari eum qui petitor esset . Quamobreni In verba litis iure composio . Mem . nescio an ad istum modum legi oporteat . νs L. Os iitii J Vethi eratia hune dieit, si non accipis , quod re deberi diris, aeeti si , qui nune in numero iudicum sedet, subtili- s petitον, taeas. Hoe sensu. si non accipieterque laudat. Idem . ereditor pro plena solutione, in quod te o ro L. OMυitis Balbas judea, homo, ree. J bligatum agnoscis, nee tua prosessione conia se sunt exempla verborum , quae in verba tentus est , aeeam ereditorem, qui sibi solis iudicium dare finit praetorem improbum . vi non patitur: sn petitor est eius summae, Idem . quae sibi debetur , sue ut omnia exemplariago Iori, ct inei. J Ius ad doctrinam per- habent, s peririn , nimirum ea summa a cretinet, O cium ad virtutem. Irim. ditore, quam tu non agnoscis te debete, du- si L. O vittis EaIbua itidex et a J Iudieio ea, etim. hoe est , a Mas in vincula , ita suo fungatur Balbias in Servilium. Mem. ut anceps perieulum ei reumstet ereditorem . 81 Si constat 3 vuleo, psνet ) Dis tina quippe l; non tantundem aecipiat, quantum Capetiatem P. se uti essa , neque is fundua a debitore in solutum ossertur , si aceusan-ν. littietων cartila I Cuius non est. Memento dus: sin petat quantum sbi debetur, in vin autem, iudices praeseutes esse , quorum no- eulis habendus sit. Nannitis. minibus utitur ad exemplum. Idem . M Daei iussa 4 vel reum fieri , & aeeu.D N o. is fundar νesii ιυν J Hoe s- sari eum oui petitor esset , vel etiam da-gniscat, Coge, ut restituat. Idem . innari. Melius auten , diae. iuga, in vincu-84. Atil eandemnara eum qinm mon operis la vel in carcerem, intelligimus, quam δώ- ..ι J Quia de sindo exemplum dederat , es iussi, damnavit. Afranias. salia it clausulam etiam de condemnatione. 8 ui ei-r Ramani reant I subauditur ,

Idem . dasan . . Idem.

268쪽

26a I N VERREM

oporteret ' . Gui Siculi '' si cives Romani essent '' . Verum , ut totum genus complectamini judiciorum : prius jura Siculorum ' , deinde istius instituta cognoscite . XIII. Siculi hoc jure sunt, ut, quod civis cum cive agat, domi certet 'in suis legibus '' : quod Siculus cum Siculo non ejusdem civitatis , ut de eo praetor judices ex P. Rupilii decreto ' , quod is de decem legatorum sententia statuit, quam legem illi Rupiliam vocant, sortiatur. Quod privatus a populo petit, aut populus a privato : senatus ex aliqua civitate , qui iudicet, datur, cum alternae civitates rejectae sunt νε. Quod civis Romanus '' a Siculo petit , Siculus judex datur.

Quod Siculus a cive Romano , civis Romanus datur . Caeterais rum rerum selecti iudices, civium Romanorum ex conventu '' proponi solent. Inter aratores & decumanos , lege frumentaria , quarn Hieronicam appellant , judicia fiunt. Haec omnia isto praetore non modo perturbata , sed plane& Siculis, & civibus Romanis erepta sunt : primum suae leges ; quod civis cum cive ageret, aut eum judicem , quem

commodum erat '', praeconem , haruspicem , medicum suum

dabat : aut , si legibus erat judicium constitutum , Sc ad civem suum judicem venerant , libere civi judicare non licebat. Edictum enim hominis cognoscite , quo edicto omnia iudicia redegerat in suam potestatem : Si qui perperam iudicasset , se

cogniturum : cum cognoscet, animadversurum . Idque cum faciebat sso Gm s eaνtim ieetibus domi opistis/ι J tia lepes siculis conscripsit. Idem . Subauditur, iuuicia. Idem. cam alterna eiυitates νε ei a sunt 3 Ap oo usi Siculi 4 subauditur , erant iudi- paret ex hoc dicto, primum petitori g ad reices. Idem . civitatem ad iudicandum proponi t postremo or si elier Romais. Usem J Subauditur, iri ad aliam quamlibet, utriusque facta reis rei a se Terent. Ille iis noΨa dr , hie ad d.- lectione. Idem .sendensam causam ades . ctim iII. .' , lie ς Z.M eisiι Romanust I Deest , is es; ut

praesa es: tradunt opejos natistias. Idem . sit, in eo quod civis Romanus. Idem .s2 Vertim , tia tartim gentis complectamini p8 Ex ειυitim Romanaetim eo.Oensti J Ex

iudiciorum, prias iura sic iis una I Explan, iis civitatibus, ad quas cives Romani conintionem subiecit obscurae rei. Idem . venire solent agendae suae , aut publicae rei p3 Domi eritet J Apud cives suos. Idem . ea uia . Idem .s4 Stii, Iuisti, J Siculis. Etenim apud -- so Aue eiam itid em , quem eommaatim teres non Romano tantum iure, sed & suae eraι J vetuste posuit pro eo, quem volebat rcuiusque civitatis legibus aiebatur. Idem . se Terent. Amat Dabirων a me auentum , os Ea P. Rυνilii d/editio I Hie est P. Ru. dum ejit commodiam . Nam meretrici dare

pilius , qui quondam ex publicano factus quando est commodum sest ea positum proconsul, postea de decem Legatorum senten- eo. quam diu libuerit. Id. m.

269쪽

ACTIONIS IL LIBER II. 263bat, nemo dubitabat, quin cum judex alium de suo judicio

putet judicaturum , seque in eo capitis periculum aditurum, voluntatem spectet ejus, quem statim de capite suo putet judicaturum . Selecti e conventu , aut propositi ex negotiatoribus judices, nulli. Haec copia, quam dico, judicum , cohors non Q. Scaevolae, qui tamen de cohorte sua dare non solebat; sed C. Verris. Cuiusmodi cohortem putatis hoc principe fui sese ρ Sicuti videtis edictum : Si quid perperam iudicarat senatus '''. Eum quoque ostendam , si quando sit datus , coacta istius, quod non senserit , judicasse . Ex lege Rupilia sortitio nulla , nisi cum nihil intererat istius ' . Lege Hieronica judicia plurimarum controversiarum , sublata uno nomine omnia de conventu , ac negotiatoribus nulli judices. Quantam potestatem habuerit, videtis : quas res gesserit, cognoscite . XIV. Heraclius eth Hieronis filius , Syracusanus, homo inprimis domi suae nobilis, 3c ante hunc praetorem vel pecuniosissimus Syracusanorum : nunc nulla alia calamitate, nisi istius MVaritia , atque injuria , pauperrimus. Huic hereditas facile ad Η-s tricies venit testamento propinqui sui , Heraclii : plena domus castati argenti optimi, multaeque stragulae vestis ', pr tiosissimorumque mancipiorum : quibus in rebus istius cupiditates , R in lanias Τ quis ignorat P Erat in sermone res , magnam Heraclio pecuniam venisse : non solum Heraclium divitem , sed etiam ornatum supellectili, argento , veste , manciliis suturum . Audit haec etiam Verres: & primo , illo suo

eviore artificio Heraclium aggredi conatur, ut eum roget imspicienda , quae non reddat . Deinde a quibusdam Syracusanis admonetur : hi autem quidam erant affines istius, quorum iste uxores nunquam alienas existimavit, Cleomenes, & A schrio :qui quantum apud istum , & quam turpi de causa potuerint , ex reliquis criminibus intelligetis. Hi, ut dico , hominem admonent, rem esse praeclaram , refertam omnibus rebus:

Κ k et ipsum

reo Si quid perperam iuriiurit seriatur J I Ni et eum niau inteνreat i lius J Nisi , Mulli subdistinguunt, A separatim addunt , eum, quid iussu ederet, non habebat. Mem. senatus, ut quasi per interrorationem cisten- a 5ιν risiis iciis 3 stragula vestis est pidat, ne senat ii quidem cuiusquam civitatis M. Idem . in potestate suisse iudicare quod senserat . 3 IH ias I Nove, sed proprie. Irim.

Idem a

270쪽

ipsum autem Heraclium hominem esse majorem natu , non promptissimum : & eum praeter Marcellos , patronum , quem jure suo adire , aut appellare posset , habere neminem : esse in eo testamento , quo ille heres esset , scriptum , ut statuas in palaestra ' deberet ponere . Faciemus, ut palaestritae negent ex testamento esse positas : petant hereditatem , quod eam palaestrae commissam esse dicant . Placuit ratio Verri. Nam hoc animo providebat, cum tanta hereditas in controversiam venisset, judicioque peteretur, fieri non posse , ut sine praeda ipse discederet. Approbat consilium : auctor est, ut quam primum agere incipiant, hominemque id aetatis, minime litigi sum , quam tumultuosissime adoriantur . Scribitur Heracliodica γ .XU. Primo mirantur omnes improbitatem calumniae r deinde qui istum nossent, partim suspicabantur, partim plane videbant , adjectum esse oculum hereditati q . Interea dies adve

nit , quo die sese ex instituto , ac lege Rupilia, dicas forti

turum 7 Syracusis iste edixerat e paratus ad hanc dicam somtiendam venerat. Tum eum docet Heraclius , non posse eo

die sortiri , quod lex Rupilia vetaret diebus xxx sortiri di

cam , quibus stripta esset. Dies xxx nondum fuerant. Sperabat Heraclius, si illum diem ei fugisset, ante alteram sortiti nem Q. Arrium , quem provincia tum maxime expectabat e

successurum. Iste omnibus dicis diem distulit : & eam diem constituit , ut hanc Heraclii dicam sortiri post dieς xxx ex lege posset. Posteaquam ea dies venit e iste incipit simulare se velle sortiri . Heraclius cum advocatis adit, & postulat , ut sibi cum palaestritis , hoc est , cturi Populo Syracusano ,

Graeciae quamplurimis , ubi cursu & lucta- elestanter, uti' u ausis assetn de ι' aea, quam ione, alitique variis ludiου adolescentes exedi obsederat oculo , hoc est , notarat & desi-eebantur. 1 Mamantis. gnarat oculis ad praedam. Idem .s Heraesta diea J Dieam Latine distit Syra- Di is, set tυνtim J Id est , iudices quiculanorum linguam exprimen . Est autem de controuersis instretulis eongnoscereat : &a , actio, sis lis ut apud Terentium in similiter δ και dixit pro δὲ uacuo , ut apud Pliormione , Ea ω tiam imωνDνtim auditiori Latinos ,-aeitim pre iudices. Sortiri dieam , Mi scriptum dieari 1 & alibi , Et ribi s. est , sortiri iudiem qui de diea , id est , a- ιο Heam . Sed postea iri z. καα ρ-ctione iussi uita disceptarent. Idam. Pro usuriat . Idem.

SEARCH

MENU NAVIGATION