장음표시 사용
271쪽
ACTIONIS II. LIBER II. 263 aequo iure disceptare liceat. Adversarii postulant, ut in eam rem iudices dentur , ex his civitatibus , quae in id forum
convenirent , electi, qui Verri viderentur . Heraclius conistra , ut judices e lege Rupilia dentur : ut ab institutis superiorum , ab auctoritate senatus , ab jure omnium Siculorum
XVI. Quid ego istius in jure dicendo libidinem, scelera,
demonstrem Z quis vestrum non ex urbana jurisdictione cognovit Τ quis unquam , isto praetore , Chelidone invita, lege agere potuit 8 non istum , ut non neminem , provincia corrupit: idem fuit, qui Romae . Cum id , quod omnes intelligebant, diceret Heraclius , jus esse certum Siculis , inter se quo jure certarent : legem esse Rupillam , quam P. Rupilius consul dedecem legatorum 1ententia dedisset : hoc omnes semper in Sicilia consules, praetoresque servasse e negavit se iudices e lege
Rupilia sortiturum . Quinque judices, quos commodum ipsi fuit, dedit. Quid hoc homine facias quod supplicium dignum libidini
ejus invenias λ Praescriptum tibi cum esset, homo deterrime , di impudentissime , quemadmodum inter Siculos judices dares rcum imperatoris populi Romani auctoritas, legatorum decem, summorum hominum , dignitas , senatu consultum intercederet, cujus consulto P. Rupilius de decem legatorum sententia leges in Sicilia constituerat: cum omnes ante te praetores, Rupilias leges & in caeteris rebus, & in judiciis maxime observassent: tu ausus es pro nihilo prae tua praeda, tot res sanctissimas dueere ρ tibi nulla lex suit nulla religio 8 nullus existimationis pudor 8 nullus judicii metus t nullius apud te gravis auctoritas nullum exemplum, quod sequi vellesy Verum, ut institui dicere , quinque judicibus nulla lege , nullo instituto, nulla religione , nulla sorte, ex libidine istius datis, non qui causam cognoscerent, sed qui , quod imperatum esset, judicarent; eo die nihil actum est . Adesse jubentur postridie .XVII. Heraclius interea, cum omnes insidias a praetore so tunis suis fieri videret , capit consilium de amicorum & propinquorum sententia, non adesse ad judicium . Itaque Syracuss
272쪽
eulis illa nocte profugit . Ille postero die mane , cum multo maturius, quam unquam antea , turrexisset, judices citari jubet. Ubi comperit Heraclium non adesse , cogere incipit eos, ut absentem Heraclium condemnarent . Illi eum commonefaciunt , ut si ei videatur, utatur instituto suo ' , nec cogat ante horam decimam de absente secundum praesentem judica
Interea sane perturbatus & ipse , R eius amici & consiliarii, moleste serre coeperunt , Heraclium profugisse . Putabant absentis damnationem , praesertim tantae pecuniae, multo invidiosiorem sore , quam si praesens damnatus esset . Eo accedebat , quod judices e lege Rupilia dati non erant; multo et iam rem turpiorem fore , & iniquiorem visum iri intelligebant. Itaque hoc dum corrigere vult, apertior ejus cupiditas
improbitasque facta est . Nam illis quinque iudicibus uti sese negat. Iubet, id quod initio e lege Rupilia fieri oportuerat, citari Heraclium, & eos, qui dicam scripserant .' ait, se judices e lege velle sortiri . Quod ab eo pridie , multis lacrymis cum eum oraret , atque oblecraret Heraclitis, impetrare
non potuerat: id ei poliri die venit in mentem , e lege Rupilia sortiri dicas oportere . Educit ex urna tres. Iis ut absentem Heraclium condemnent, imperat. Itaque condemnant.
Quae , malum , ista fuit amentia ρ ecquando te rationem factorum tuorum redditurum putasti P ecquando his de rebus t Ies viros audituros existimasti Petatur hereditas ea , quae nutula debetur, in praedam praetoris ρ interponatur nomen civitatis λ imponatur honestae civitati turpissima persona calumniae ' ξNeque hoc solum : sed ita res agatur, ut ne simulatio quidem aequitatis ulla adhibeatur λ Nam, per deos immortales, quid interest , utrum praetor imperet, vique cogat aliquem de si iis bonis omnibus decedere ; an hujusmodi iudicium det, quo judicio , indiela caula, sortunis omnibus everti necesse sit XVIII. Profecto enim negare non potes, te ex lege Rupilia sortiri judicium debuisse, cum praesertim Heraclius id po
s I, litula D. J Consuetudine syraeuiano. tuin ex fabulis , pro turpissimae partes , id rum. Idem . est, turpissi na procuratio , vel neg niuin mans riviisma persona earumnii a Trausuis datur. IIviri.
273쪽
stularet. Sin illud dices, te Heraclii voluntate ab lege recessisse : ipse te impedies ; ipse tu tua desensione implicabere . Quare enim primum ille ipse adesse noluit : cum ex eo numero judices haberet, quos postularat 8 deinde tu cur post illius fugam iudices alios sortitus es , si eos, qui erant antea dati , utriusque dederas voluntate 3 deinde caeteras dicas omnes ' illo foro M. Postumius quaestor sortitus est: hanc solam tu illo conventu reperiere sortitus .
Ergo , inquiet aliquis, donavit populo Syracusano illam he
reditatem . Primum , si id confiteri velim , tamen istum condemnetis , necesse est . Neque enim permissum est, ut impune nobis liceat, quod alicui eripuerimus, id alteri tradere . Uerum ex ista reperietis hereditate ita istum praedatum , ut perpauca occulte fecerit : populum quidem Syracusanum in maximam invidiam sua in iamia, alieno praemio , perveni flat pa cos Syracusanos , eos, qui se nunc publice laudationis causa
venisse dicunt , & tunc participes praedae fuisse , & nunc non ad istius laudationem , ted ad communem litium Mimationem V venisse . Posteaquam damnatus est absens , non solum illius hereditatis , de qua ambigebatur , quae erat H-S tricies , sed omnium bonorum paternorum ipsus Heraclii , quae non minor erat pecunia, palaestrete Syracusanorum, hoc est, Syr cusanis possesso traditur. Quae est ista praetura Z Eripis hereditatem , quae venerat a propinquo , venerat testamento , venerat legibus e quae bonais, qui testamentum secit , huic Heraclio , ante aliquanto , quam est mortuus , omnia utenda , ac possidenda tradiderat: cujus hereditatis , cum ille aliqRanto ante te praetorem esset
mortuus, controversia suerat nulla , mentionem secerat nemo .
XIX. Verum esto , eripe hereditatem propinquis , da palmstritis: praedare in bonis alienis, nomine civitatis: everte leges ν
io Catarae diras omnes a Id est , iudices munem causam defendant . si enim damna- qui de litibus institutis cognoscerent. Qua- hii ut verres repetundarum . ipsi quoque re
stores autem mandato praetorum iure dicen. cuperatorio iudicio convenientur ad restituemdo conventus circuibant. suetonius. Hem. da hona Heraclii, & quanti ea rea in iuri Ad communem lisiam ast mationem I dieio aestimata fuerit , tantum cogentur r Id est, Paucos Syracusanos venisse Romam, fundere. Nannitis. non tam ut laudent verrem , quam ut comis
274쪽
ges, testamenta , Voluntates mortuorum , jura Vivorum . Num
etiam patriis Heraclium bonis exturbare oportuit qui simulac profugit ; quam impudenter , quam palam , quam acerbe , dii immortales f illa bona direpta sunt ρ quam illa res calamitosa Heraclio, quaestuosa Verri, turpis Syracusanis, miseranda omnibus videbatur Nam illud quidem statim curatur, ut quidquid caelati argenti fuit in illis bonis, ad istum deseratur: quidquid Corinthiorum vasorum , quidquid stragulae vestis, haec nemo dubitabat , quin non moὸo ex illa domo capta & oppressa , verum ex tota provincia ad istum comportari necesse esset . Mancipia, quae voluit, abduxit; alia divisit; auctio facta est; in qua cohors istius invicta dominata est. Verum illud est praesarum . Syracusani, qui praefuerant his Heraclii bonis , verbo , redigendis ; re , dispertiendis; reddebant eorum negotioriam rationem in senatu : dicebant , scyphorum paria complura , hydrias argenteas pretiosas, vestem stragulam multam, mancipia pretiosa , Verri data esse : dicebant , quantum cuique , ejus jussu nummorum esset datum . Gemebant Syracusani : sed tamen patiebantur. Repente recit tur , uno nomine H-S CCL millia jussu praetoris data . Fit ma ximus clamor omnium, non modo optimi cujusque, neque eorum , quibus indignum semper visum erat , bona privati populi nomine , per summam injuriam erepta : verum etiam ipsi illi auctores injuriae , & ex aliqua particula socii praedae ac
rapinarum , clamare coeperunt, sibi ut haberet hereditatem . Tantum in curia clamor factus est, ut populus concurreret. XX. Res ab omni conventu cognita celeriter domum nuntiatur . Homo inimicus his, qui recitassent; hostis omnibus, sui acclamassent; exarsit iracundia , ac stomacho . Veruntamenuit tum sui dissimilis. Nostis os hominis , nostis audaciam :tamen tum rumore populi , & clamore , & furto manifesto grandis pecuniae perturbatus est. Ubi se collegit, vocat ad se Syracusanos: quia non posset negare ab illis pecuniam datam;
non quaesivit procul alicunde , neque enim probaret ) sed proximum, pene alterum filium ' , quem illam pecuniam di
275쪽
ACTIONIS II. LIBER II. 26' ceret abstulisse. Ostendit se reddere coacturum. Qui polleaquam id audivit , habuit dignitatis, & aetatis , & nobilitatis
hiae rationem . Verba apud 1imatum secit: docuit, ad se nihil
pertinere . De isto , id , quod omnes videbant , neque ille quidem obscure , locutus est. Itaque illi Syraculani statuam postea statuerunt: & is, ubi primum potuit, is tuin reliquit, de
provinciaque decessit. Et tamen ajunt eum queri solere nonnunquam , se miserum, quod non suis, sed suorum peccatis, & criminibus prematur. Triennium provinciam obtinuitii a gener electus adolescens unum annum tecum fuit : 1odales, viri fortes , legati tui primo anno te reliquerunt : unus legatus P. Tadius , qui erat reliquus, non ita multum tecum fuit: qui si semper una suisset , tamen summa cura tum tuae , tum multo etiam magis
suae famae pepercisset . Quid est , quod tu alios accuses 3 quideli, quamobrem putes te tuam culpam non modo derivare in aliquem , sed communicare cum altero posse P Numerantur illa H-S ducenta quinquaginta Syracusanis. Ea quemadmodum ad illum postea per pleudothyrum revertantur 'in , tabulis vobis,ia testibus , Iudices , planum faciam . XXI. Ex hac iniquitate illius , & improbitate , Iudices , quod praeda ex illis bonis ad multos Syracusanos , invito populo , senatuque Syracusano , venerat, 3c illa scelera per Theomnastum , & bEschrionem , & Dionysodorum, & Cleomenem
invictissima civitate facta sunt, primum ut urbs tota spoliaretur: qua de re alius mihi locus ad dicendum est constitutus : ut omnia signa iste per eos homines, quos nominavi , omne ebur ex Mibus sacris, omnes undique tabulas pictas deorum denique simulacra , quae vellet , auferret : deinde ut incuria Syracusis , quem locum illi buleuterium vocant, '' , ho
nestissimo loco , & apud illos clarissimo , ubi illius ipsius M. Marcelli qui eum Syracusanis locum , quem eripere belli ac
r Po pseudothννtim reverian/ων J Cum Nannitia . palam exire a Verre viderentur , latenter D. I4 BuIεώιενtiam iocane J B.λασή: ubi stea , ouasi per post eum revertebantur . Η consultationes sunt, ubi , noe est , oom. Est autem pseMarHνon latens ianua , senatores de re publica sententias dicunt. Haeti saliaet & qua speciem ostii non praebet, omanus.
qualem Virgilius deseripsit Eneid. II. 4s 3. M
276쪽
vitioriae lege posset , conservavit , & reddidit ) statua ex aeote facta ; ibi inauratam isti , & alteram filio stati iam posuerint : ut , dum istius hominis memoria maneret , senatus Syracusanus sine lacrymis & gemitu , in curia esse non posset
Per eosdem istius iniuriarum , surtorum , uxorumque socios, istius imperio Syracusis Marcellea tolluntur maximo gemitu , luctuque civitatis: quem illi diem festum cum recentibus heneficiis M. Marcelli debitum reddebant , tum generi, nomini, familiae Marcellorum maxima voluntate tribuebant. Mithridates in Asia , cum eam provinciam totam occupasset, Mucia ' non sustulit i hostis , & hostis in caeteris rebus nimis serus , &immanis, tamen honorem hominis , deorum religione consecratum , violare noluit : tu Syracusanos unum diem festum Marcellis impartire noluisti; per quos illi adepti sunt, ut caeteros dies sellos agitare possent. At vero praeclarum diem illis reposuisti, Verrea ut agerent,& ut ad eum diem , quae sacris , epulisque opus essent , in complures annos locarentur. Sed iam in tanta istius impudemtia remittendum aliquid videtur , ne Omnia contendamus, ne omnia cum dolore agere videamur. Nam me dies, vox , t tera deficiant, si hoc nunc vociferari velim , quam miserum indignumque sit , istius nomine apud eos diem festum esse , qui sese istius opera flanditus extinctos esse arbitrentur . o Verrea praeclarat quoquam si accessisti , quo non attuleris 'si tecum illum diem 3 Etenim quam tu domum , quam urbem adiisti , quod fanum denique , quod non eversum , atque eX- tersum reliqueris ρ Quare appellentur sane ista Verrea , quae
non ex nomine, sed ex manibus , naturaque tua constituta esse videantur.
XXII. Quam facile serpat iniuria , & peccandi consuetudo ;quam non facile reprimatur, videte, Iudices. Bidis oppidum est,
is Mucia ' Quae Asiani, in Q. Mucii scae. siti s vinatis e. actes Ri , legeremus ,
volae, qui abstinenter prouinciam rexerat , multo coneinnior sentemia videretur. Horom. honorem inflituerant. Idem. Legendum Et interpuniendum ex vestigiis e r 6 ο Verjea p aesara , quo uom s aeret hii dicum t D V νυ pν ei ara 1 Ruo Mam , qu ο , quo non arrtiteris J Aliquis elicitur sensus , acius ii, quo. Gravius .
277쪽
ACTIONIS II. LIBER II. 27 Iest , tenue sane , non longe a Syracusis . Hujus longe primus civitatis est Epicrates quidam. Huic hereditas H-S quingentorum millium venerat a muliere quadam propinqua , atque ita propinqua , ut ea etiam si intestata esset mortua, Epicratem Bidinorum legibus heredem esse oporteret . Recens Syracusana erat illa res, quam ante demonstravi, de Heraclio Syracusano, qui bona non perdidisset , nisi ei venisset hereditas. Huic quoque Epicrati venerat , ut dixi , hereditas . Cogitare caeperunt ejus inimici, nihilo minus eodem praetore hunc eve ti bonis posse, quo Heraclius esset eversus . Rem occulte in stituunt : ad Verrem per ejus interpretes deserunt . Ita causa componitur , ut item palaestritae Bidentes peterent ab Epicrate hereditatem , quemadmodum palaestritae Syracusani ab Heraclio
petissent . Nunquam vos praetorem tam palaestricum vidistis .
Verum ita palaestritas defendebat , ut ab illis ipse unctior discederet. Qui statim cum praesensisset , jubet cuidam suorum
amicorum numerari H-S Lxxx Res Occultari satis non posse. Per quendam eorum , qui interfuerat , fit Epicrates certior. Primo negligere , & contemnere coepit , quod causa prorsus ,
quod dubitari posset , nihil habebat . Deinde , cum de Heraclio cogitaret , R istius libidinem nosset : commodissimum putavit esse de provincia clam abire . Itaque secit . Profectus est Rhegium .
XXIII. Quod ubi auditum est , aestuare illi , qui dederant
pecuniam . Putare nihil agi posse , absente Epicrate . Nam Heraclius tum affuerat , cum primum dati sunt judices : de hoc , qui ante quam in ius aditum esset, ante quam denique mentio controversiae facta esset , discessisset, putabant nihil agi posse . Homines Ithegium proficiscuntur , Epicratem conveniunt : demonstrant id , quod ille sciebat, se H-S LYxx dedi Lse : rogant eum , ut id , quod ab ipsis abisset pecuniae, curet: ab sese caveat, quemadmodum velit; de illa hereditate cum
Epicrate neminem esse acturum . Epicrates homines multis Ue
his a se male acceptos dimisit : redeunt illi Rhegio Syracusas: queri cum multis, ita ut fit , incipiunt: sese H-S Lxxx nummum frustra dedisse . Res percrebruit : in ore atque sermone
278쪽
omnium coepit esse . Verres resert illam suam '' Syracusanam fait se velle de illis H-S Lxxx cognoscere : advocat multos .
Dicunt Bidini Volcatio se dedisse : illud non addunt, jussu i
stius. Volcatium vocat : pecuniam referri imperat . Volcatius animo aequissimo nummos affert, qui nihil amitteret : reddit inspectantibus multis: Bidini nummos auserunt.
Dicet aliquis, Quid ergo in hoc Verrem reprehendis , qui non modo ipse fur non est, sed ne alium quidem passus est
esse P Attendite : jam intelligetis hanc pecuniam , qua via modo visa est exire ab isto , eadem semita revertisse . Quid enim ρ debuit praetor, cum consilio re cosnita, cum comperisDset , suum comitem , juris , decreti , iudicii corrumpendi causa , qua in re ipsius praetoris caput , existimatioque ageretur , pecuniam accepisse : Bidinos autem contra praetoris famam , ac fortunas dedisse : non & in eum , qui accepisset, animadvertisse , & in eos, qui dedissent λ Tu , qui institueras in eos animadvertere , qui perperam iudicassent , quod saepe per imprudentiam fit : hos pateris impune discedere , qui ob tuum decretum , ob tuum judicium , pecuniam aut dandam, aut accipiendam putarant ΤXXIV. Volcatius idem apud te postea fuit , eques Romanus , tanta accepta ignominia . Nam quid est turpius ingenuo, quid minus libero dignum , quam in conventu 'maximo cogia magistratu furtum reddere ρ qui , si eo animo esset, quo non modo eques Romanus, sed quivis liber debet esse ; adspicere te postea non potuisset: inimicus, hostis esset tanta contumelia accepta , nisi tecum collus stet , & tuae potius existimationi servisset , quam suae . Qui quam tibi amicus non modotum suerit , quamdiu tecum in provincia fuit , verum etiamnunc sit, cum jam a ceteris amicis sis relictus , & tu intelligis , & nos existimare possumus. An hoc solum argumentum
est, nihil isto imprudente factum , quod Volcatius ei non suc
Halom. subaudiatur eoarirenam, aut quid simile . G citcrus.
279쪽
censuit Z quod iste nec in Volcatium , nec in Bidinos animadvertit 3 Est magnum argumentum , verum illud maximum , quod illis ipsis Bidinis, quibus iratus esse debuit, ut a quibus comperit, quod jure agere cum Epicrate nihil possent, etiamsi adesset , idcirco suum decretum pecunia esse tentatum : his, inquam , ipsis non modo illam hereditatem , quae Epicrati Venerat ; sed , ut in Heraclio Syracusano , item in hoc , paulo etiam atrocius, quod Epicrates appellatus omnino non erat bona patria , fortunasque ejus Bidinis tradidit . Ostendit enim novo modo , si quis quid ab absente peteret , se auditurum . Adeunt Bidini : petunt hereditatem ; procuratores postulant , ut se ad leges suas rejiciat, aut ex lege Rupilia dicam scribi jubeat. Adversarii non audebant contra dicere : exitus nullus reperiebatur : insimulant hominem fraudandi causa discessisse tpostulant, ut bona possidere liceat. Debebat Epicrates nullum nummum nemini. Amici , si quis quid peteret, judicio secumagi passuros ; judicatum solvi satisdaturos esse dicebant. XXV. Cum omnia iudicia '' frigerent ; admonitu istius in-s mulare coeperunt , Epicratem litteras publicas corrupisse : aqua suspicione ille aberat plurimum . Actionem ejus rei postulant. Amici recusare , ne quod novum iudicium , ne qua ipsius cognitio , illo absente , de existimatione ejus constitueretur : & simul idem illud postulare non desistebant, ut se ad leges suas rejiceret . Iste amplam occasionem calumniae nactus , ubi videt esse aliquid , quod amici absente Epicrate nollent defendere : asseverat se ejus rei in primis actionem esse daturum . Cum omnes perspicerent , ad istum non modo illos nummos, qui per simulationem ab isto exierant , revertisse ;sed multo etiam plures eum postea nummos abstulisse : amici Epicratem defendere destiterunt . Iste Epicratis bona Bidinos
omnia possidere: & sibi habere jussit. Ad illa H-S in milulia
3 Itidieta a Fabricἱus , Lamh. Grin. eon. ditate, sed illa etiam h a quae possidebat
lia. Gulielm. utramque illam voeem arbi- Epietates ante hanc hereditatem, & quae e trahatur supervacuam. raut sestertium quindecies centenum ruit
io Aa lita Η-s J Id est i Non illa solum liuim , verres Bidinis adiudicavit. Mat. D millia H.S , qua Erierati venerant hereis
280쪽
lia hereditaria accessit ipsius antiqua H-S quindecies pecunia . Utrum res ab initio ita ducta est ρ an ad extremum ita perducta est ρ an ita parva est pecunia ξ an is homo Verres , ut haec , quae dixi, gratis facta esse videantur ΤHic nunc de miseria Siculorum , Iudices , audite . Et hi raclitis ille Syraculanus, & hic Bidinus Epicrates, expulsi bonis omnibus , Romam venerunt . Sordidati , maxima barba ,& capillo , Romae biennium prope suerunt . Cum L. Metellus in provinciam prosectus est , tum illi bene commendati . cum Metello una proficiscuntur. Metellus simul ac venit Syracusas, utrumque rescidit, R de Epicrate, & de Heraclio. In utriusque bonis nihil erat, quod restitui potat, nisi quod in
XXVI. Fecerat haec egregie primo adventu Metellus , ut omnes istius injurias , quas modo posset, rescinderet , R irritas faceret . Heraclium restitui jusserat : non restituebatur . Qui 1 quis erat '' eductus senator Syracusanus ab Heraclio , duci iubebat '' . Itaque permulti ducti fiant. Epicrate quidem conti
nuo restitutus est . Alia iudicia Lilybaei , alia Agrigenti , alia
Panormi restituta sitiat . Census , qui isto prauore sunt habiti, non servaturum se Metellus ostenderat : decumas , quas iste contra legem Hieronicam vendiderat, sese venditurum Hieronica lege dixerat . Omnia erant Metelli ejusmodi , ' ut totam istius praeturam retexere videretur.
Simulatque ego in Siciliam veni, mutatus est. Venerat ad eum illo biduo Letilius quidam , homo non alienus a literis. Itaque eo iste tabellario se imper usus est . Is epistolas complures attulerat : in his unam domo , quae totum immutarat hominem . Repente coepit dicere, se omnia Verris causa vel
dio vitia .r J Ad Metellum praetorem protractu ab Heraclio . quasi direptae pecuniae siue particeps, hunc Neiellus statim duci iubebat in carcerem . I is . si tamen libri veteres esse iit subsidio , mallem cuin Littibi voiastur, hoc est nominatus tanquam particeps criminis. Istiret. ar As m cIio , desti iubAar J si hoe m do distin xuas , quisquis erat editu 'enatorsFracusanus ab Heraclio, duci iubebat: quomodo nune edidi: sententia est aperta . sinhoe modo, sDe ne mat edistis senatον Dra-en auis, ab Deraclio diaei bi at . Haste erit sententia i lituisse vertem , quisquis senatorei esset vel ab Heraclio, uel ab alio editus, hoe est, nominatim prolatus, eum ah Heraclio duei, ita sci licet, ut iudieati ducuntur ab iis, qui iudicio superiores erunt. Lam