Michaelis Mercati ... Metallotheca. Opus posthumum, auctoritate, & munificentiâ Clementis undecimi pontificis maximi e tenebris in lucem eductum; opera autem, & studio Joannis Mariae Lancisii ... illustratum. Cui accessit appendix ..

발행: 1719년

분량: 55페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

4 o Appendix

QUATUOR SEQUENTIBUS EPISTOLIS

Occasionem dedere quae a nobis attinguntur Armario X. in Notis super Statua Cleopatrae, de genere Ejusdem obitus pag. 367.

Extollit sancti fimum Pontificim ob Metaliothecae editionem. D sterit de genere obitus Cleopatrae. Auctori ob eandem sibi missam traiias agit. ILLUSTRISSIMI, Ac REVERENDISSIM VIRO.

AB INTIMO CUBICULO PONT. MAx. , ET ARCHIATRORUM COMITI MERiTISSIMO.

Q d sepe alias ab Deo Opt. Maia sum precatus, ut Sanctissimo Pontifici tempora aliquando feliciora concederet, idem - superioribus diebus etiam, atque etiam optavi, cum Michaelis Mercati Volumen abs Te mihi redditum est. Nam quid ipse in

secundo rerum omnium cursu ad bonarum Artium incrementum , earumque Cultorum commoda non conserret, qui in dissicillimis, gravissimisque temporibus tantum conserati Vix enim Eustachii Tabulis exoptatissimis Anatomicos donaverat, cum de vulganda Mercati Metallotheca consilium coepit non minus ab omnibus rerum naturae

studiosis desiderata. Quod etsi per se donum erat eximium, mirum tamen in modum auxit, cum a Te, Vir Doctiis me, recenseri, notis illustrari, supplementis instrui, cum elegantissimis typis describi, cum Sc amillas, de novas etiam Tabulas a peritissimis Artificibus addi jussit. Quas inter, ut plures sunt, quibus Statuarii, Pictoresque ι vari potiunt, sic aliqua etiam est , quae ab eruditis Historiae Cult ribus haud inutiliter aspicietur, illudque cum primis Cleopatrae morientis signum antiquo opere , Sc summo artificio perfectum, quod nominatim jussu Principis , earum quoque artium, totiusque Erudibrionis Patroni, caeteris esse interjectum mones. In eo enim simulacro Aspis est , non pectori admota qua in re Pictores scilicet nostri peccant, hiltoriae veritatem, ut Petrus Victorius animadvertit, deserentes sed ita brachio alligata, ut ipsius vinculi constrictione irritari, & ad mordendum provocari videatur. Accedit in simulacro is corporis habitus, ut non tam morientem, quam placide dormientem spectare credas: quod pulchre nimirum cum iis conse titu Dis tig χν

42쪽

Ad Metallothecam Vaticanam. MI

tit, quae a Plutarcho in Antonio traduntur: aspidis morsum grato somno inὸucto snὸ ullo dolore interimere; idque Cleopatram, facto in capite damnatis periculo, cognovisse, illudque propterea mortis genus potissimum elegisse. Quinimo Florus , ipsam admotis ad venasIerpentibus, sic morte quasi somno flutam scribit. Neque alio habitu illas quoque Cleopatrae imaginem fuisse, crediderim, quam in Augulti Triumpho gestari Propertius vidit: Tracbia, inquit ,spectati sacris B roaldus autem legebat is ) admosa colubris.

Et trabere occultum membra soporis iter.

Non ignoro, quod Franciseus Redius de imagine in triumpho ge- stata, id de isto quoque simulacro eos posse dicere, qui, ut Tu refers, non

aspidis ictu , sed epoto veneno Reginam mortuam esse contenderent, nimirum aspidem a Sculptoribus additam, quod nulla alia ratione signifieare melius pollent, quo illa se mortis genere interemisset. Sed, praeterquam quod nullus antiqui Scriptoris locus mihi in pra sentia succurit, quo illi suam de epoto veneno sententiam possint tueri, Sc serpentis praesertim, cujus venenum non gustu, sed in vulnere nocere, vel ipse olinia Celsus docuerat; certe adversatur iis Plutarchus tum alia scribens, quae praetermitto, tum illud adjiciens: bracbium Cleopatrae sunt duas notas habuisse leviter impressas, em bumidas; neqtie video, si locus ictus non apparuitiet, quomodo Augustus , ut Dion , & Suetonius tradunt, admovivere Psyllos potuit et qui venenum, ac mirus exsugerent. Itaque Redius non hanc sententiam , sed aliam quandam secutus est Auctoris Libri deta Theriaca ad Pisionem , Se ejus quem supra memoravimus, Dionis na rationibus consentientem: brachium ipsam sibi momordisse, aut pupugis. se, de venenum vulneri instillasse. Uerum quas affert hujus sententiae rationes non ita dissicile solvi pollunt. Nam quod primum ait, unius aspidis morsu non potuisse Cleopatram secundum ea, quae ipse in viperis expertus est, duas primum ancillas, tum postea se quoque ipsam interscere ; ut mittam, ex Plutarchi narratione apparere, Reginam primum, , deinde Ancillas, harum quoque alteram noo ita celeriter occubuisse, illud quaeram modo, qua illi ratione unam, eadem cur plures aspides h

bere non licuerit' Addit, quod Plutarchus idem fatetur, aspidem ipsam ab nomine conspectam esse. Sed omittit quod ille continuo Lubjici tr tractus dumtaxat quosdam in littore, qua domus ad mare spectabat, esse visos, indicio serpentes post ictus illatos, ab Ancillis projectos, se se illae

subduxisse.Novissime pavidum natura foeminarum omnium animum memorat , ut serpentes sinὸ incredibili horrore non modo tractare, sed ne aspicere quidem possint. Verum sive ob eam, quae ut ab AEliano scriptum est , AEgyptiis erat cum aspidibus familiaritatem , habuit Cleopatra , cur minus expavesteret, sive potius tenui alioqui animo foemina desperatione accedente, non magis serpentes horruit, quam paulo ante ferrum , quod ipsa sibi, dum caperetur, intentaverat, horruisset; prosecto ob hune ipsum impavidum animum ab aequali sere IHistorico Velirio commendata est, ubi illata, inquit, aspide, morsu ejus, sane expers muliebris metus, spiritum reddidit. Narrationibus autem Dionis, te Authoris libri de

43쪽

a Appendix

Theriaca, eorumque omnium, qui aspidis morsiam in dubium traxere , testimonium oppono, quo neminem , quod sciam, esse adhuc usum, plurimum miror; nam Scriptoris est, & omnium manibus tritissimi, de Augusto perfamiliaris, Se qui illud protulit iisdem pene diebus, quibus Cleopatra mortua est, ut nec verum ignoravisse, neque Sculptorum licentiae, aut aliorum Scriptorum authoritati servi re potuisse credendus st. Is ergo est Horatius Flaccus, qui in eo, ipse a Carmine, quod ut ejus initium apertissime indicat, statim ab allato de iis rebus nuncio laetabundus scripsit, haec primus omnium de morte Cleopatrae polieris tradidit: quae generosius

Perire querens , nec muliebriter Expavit ensem, nee latentes classe citas reparavit oras.

O Ur jacentem et fere Regiam Vultu sereno fortis, asperas

Tractare serpentes , ut atrum Corpore combiberet venenum , Deliberata morte ferocior, Urc, Neminis ergo narrationes , multoque minias dubitationes, Se coninjecturas ejus nodi testimonio, quod perantiqua etiam simulacra , istud-que in primis Vaticanum confirmant, facile praeferendas esse crediis derim . Sed ut tandem aliquando eo redeam, unde me istud ipsum signum abduxerat; plurimum omnes, quicunque bonas Artes collia mus , Pontificis Optimi Liberalitati, de Munificentiae, multumque etiam Tibi, qui haec nobis munera tum consiliis Tuis impetras, tum doctrina, atque eruditione adauges, Illustrissime Lancisi, debemus; ego autem prae caeteris, qui ut aliis pridem ornamentis, ita ut hujus etiam Voluminis Dono a Maximo omnium Principe honestarer cur visti. Ad cujus ego Sancti ili mos Pedes provolutus, dum ipsi, atque adeo nobis, Se Literis fausta omnia precor, illud praetermittere nullo pacto possum, ut Tu, qui Ejus valetudinem servas recte, de diuisti illine valeas. D. Patavii XUI. Kal. Majas M. C.xHI. v I

44쪽

Ad Metallothecam Vaticanam. G

ARGUMENTUM

Exeust tarditatem responsi. Scribit se Niburtino secessis a morbo re-ereatum. Gratias agit de sibi missa e sua, quam laudat. Ex

minat quo mortis genere Cleopatra obierit.

VIRO CLARISSIMO ERUDUISSIMORUE

D. JO: BAPTISTAE MORGAGNIO

Med. DOEL, dc primam in Patavino Lyceo Anatomes

Cathedram obtinenti. Io: MAMA LANCI sius S. P. D.

CVm superioribus diebus valetudinis causa Tibur secessissem;

scilicet, ut libros omnes ab oculis meis, atque urbana negotia ab auribus, animoque, unde mihi pertinax capitis gravitas Q, orta fuerat, penitus removerem; inter nonnulla MSS. I iteras quoque tuas xvi. Gl. Maii ad me datas quas quidem Romae prae adventitia visus imbecillitate vix legere , ne dicam delibare potueram forte sertuna mecum attulisse animadverti. Cumque ibidem non minus coeli sa Iubritate, quam praenobili, ac perhumano Amplissimi Cardinalis Orighi hospitio consillim a morbo recreatus iuissem, easdem literas eleganti ili me, doestissimeque perscriptas tum sedulo versare, tum minutatim de gustare valui. Quamobrem nulla interposita morastylum arripui, atque hane epistolam exarare coepi, qua singulares Tibi gratias ago ; primum. quod subsidio veneris tenuitati studiorum meorum, quae commendandis maximis virtutibus, egregiisque factis Summi Pontificis CLEMENris XL paria nunquam aut suerunt, aut esse poterunt. Deinde etiam quod I bores meos, una cum vigiliis D. Petri Assalti, Viri quidem doctrinis omnibus exculti, in adornandis ad Metallothecam Vaticanam Notis pro tua humanitate laudaveris. Denique quod magnam voluptatem attuleris ingeniosa, novaque argumenta, quibus Cleopatram periisse aspidis morsu demonstrare contendis. Sed, quanquam ejusmodi rem obnixe, copioseque a Te assirmatam videam, patere tamen, obsecro Morgagni doctissime, ut ego pericliter, an pristinas ingenioli mei vires pαsenti rusticatione utcunque recollegerim; videlicet ita me in hoc argumen.

to nunc exerceam, ut paucis contra tuam opinionem disserens , non .

unum , sed duos in disputando nos suisse commonstrem. Non enim vereor, nὸ apud Te, virum quippe ingenuum, ac probum non sit mihi liberum candidὸ aperire quid sentiam: nam, quemadmodum inertissimae segnitiae est ea diligenter non expendere, quae dubia sunt in historia; ita delicatissimi est animi eos aegre serre qui a nostra sententia discedunt. Arbitror itaque celebrem AEgypti Reginam, ut mortem obiret, F a nou

45쪽

ψ4 Appendix

non anguem brachio suo admoviste, sed paratiori, ac sertὶ narcotico

admixto veneno usam iuisse. Ut autem nostrae hypothesis sundamenta iaciamus, ac veluti per securum tramitem inter tot ambages ad veritatis metam progrediamur; animadvertendum est, constare qui3em ex priscis Historicis, Cleopatram situro probro, ac servituti celerem mortem libenter anteposui iase ; sed nihil certi de ratione, qua eam oppetiverit, erui posse. Nam rat porro Plutarchus, de Dion AEgyptiam hanc Mulierem, posteaquam Antonio parentasset, Augustum per epistolam , ut cum ipis sepesiretur, obsecrasse; indeque remotis arbitris, de duabus sol unia comitatam Ancillis secessisset Caesarem vero, intellecta ejusdem desperatione , statim, qui rem inviserent, misiste; eosque Regina

comperiste jam mortuam, aureoque in lecto reclinatam alteramque ex Ancillis Firam nomine ad pedes ejus animam agentem; alteram, Charmium appellatam, capite adhuc nutantem, regiumque diadema

componentem, quae Se ipsi mox interiit , deprehendisse. Haerent vero inter haec iidem Auctores, quanquam Graece scripserint, iisque te poribus proximiores, qua opera, vel instrumento illa necem sibi consciverit. Plutarchus siquidem fatetur, nemini rem fuisse exploratam: Dion pariter confirmat, veritatem novisse neminem: quinimmo Suetonius, quem Tu Testem inducis, certo serendo judicio refugit; non enim ait, morsu aspidis periit; sed, periisse putabatur. Neque pono teltimonium Horatii, quod Tu luculentissimum, terti II imumque judicas , utpote iacto coaevum , plus pendet, quam unius assertio Poetae, qui, ut caeteri solent , liberiori verborum licentia , dc quasi quodam afflatu iuroris verosimilia tantum essinxit; praesertim clivi Flaccus Cleopatram, procul ab omnibus morientem, non aspexerit; sed inductus iuerit, ut rem carminibus quod etiam Propertius , Se Statius fecerunt exaggeraret exemplo Augusti Caesaris , qui, ut Plutarchus refert, ob exiguas notas in Cleopatrae brachio

vita, illius statuam, assixo eidem parti aspide, gestari in triumpho iussit; nili potius Pictorum , .ulptorumque ut viris doctissimis virusum est ) consilium fuerit, tacito hoc , aptoque symbolo, persuadendis gentibus, de celebrando triumpho splendidiori, palam exponere ,

Cleopatram atrum a Serpentis morsu venenum comSibisse: Quemadmodum de olim , de nostra aetate Pictores, ad exprimendum D. Ioarunt Evangelistae venenum fuisse propinatum, repraesentant Iuvenem manu tenentem calicem, e quo serpens caput attollit, ac prosilit . Unde postea vellejus Paterculus, Se Florus Iaconicam , acutamque ejusder iacti narrationem, tametsi incertam , derivarunt.

Minoris longe momenti meo quidem judicio videtur argumen. tum , quod ex eodem Plutarcho deducis; Aspidis nempe tractus in . tellure vises fuisse. Nam ejusmodi vestigia non in ipsa domo, sed in littore prope mare anima)versi narrantur, quae vel a serpentibus quidem, sed non iis, quae Cleopatram peremerint, vel ab aliis causis, ut saepe accidit, imprimi potuerunt.

46쪽

Ad Metallothecam Vaticanam. ςs

Incertum huc usque ostendimus pulcherrimam hanc Reginam ab anguis morsu interiisset nunc id ipsum necesse verisimile demonstr re conabimur. Prosectb eum ex Plutarcho , ae Dione conjicere liceat, duas ejusdem Ancillas idem mortis genus selegisse; non unam, sed plures aspides presto fuisse necessim est singulae enim virus ἡ gingivarum vesiculis , cum semel eodem die momorderint , plerunque solent exhaurire ) ae proinde eas aspides , ab asserta cistula, de post illatos morsus in libertatem vindicatas, sic a moribundis Ancillis occultari potuisse , ut nemo viderit, ac retulerit, non est credibile: multo adhuc minus teneras, mollesilue manus eum Regiae Mulieris, tum Puellarum, asperas, horrendasque serpentes impune prius, quo facilius pro re nata suis membris admovere possent, tractare didicisse. Huc accedit , quod qui serpentino dente vulnerantur, neque statim de vita decedunt, neque sine indiciis furentis veneni, de in faucia parte, & in universo corpore; quae quidem indicia penitus absuisse per haec verba Plutarchus describit: Preterea neque macula, ncque signum ullum veneni e sortiit; de quanquam idem Auctor subjungat aliquos Cleopatre brachium duas puncturas tenues,'exiles babere diaxisse; Non enim, ut Tu, Vir optime, illud ia Ταν κώ-, ego interpretor Ieviter impressas , le humidas: siquidem verbum communiter in Lexicis subobscurus , exiguus , ac vix apparens latine verti- ture de cum pro humido accipitur, diverso accentu scribi solet, diverissoque etymo gaudere: ut Assaltus quoque noster Graecae linguae peritissimus asseverat quiὸ amabo exiguae, tenuesque puncturae, quae a multis aliis, qua externis, qua internis principiis, iisque nullo pacto pelliseris, oriri potuerant; quid amabo, cum venenato, taboque tandem diffluente aspidis morsu commune pra viserunt ἐCum vero apud Suetonium legamus , Cleopatrae, quam servatam triumpis Caesar magnopere eupiebat, Psyllos, qui venenum exsugerent ,fustra admotos fuisse; quid causae fuit, cur vivas adhuc Eiram, de Cliarmium, si ex aspidis morsu laborassent, miseratione saltem permoti non servaverint Superes1 modo , mi Morgagni, ut quibus conjecturis ducor ad Q. spicandum, Cleopatram epoto narcoticae indolis toxico, occidisse, tibi igniticem. Et quamvis hoc ipsum non nisi infirmis rationibus, Obscuris. que Historicorum auctoritatibus inruti cognoscam; tamen quaerendi defatigatio turpis mihi videretur, eum id, quod quaeritur, pulcherrimunia

sit, Artique , quam profitemur, apprime conveniens, dc consentaneum. Ut autem certa ratione procedamus, principio inter nos conveniat, oportet, veteres tum Afros, tum G cos, ac Romanos praesentissimum aliquod venenum , tanquam imminentium aerumnarum, ac prementium

miseriarum pharmacum, secum vel in a) annulo, vel alibi asserre consuevisse, quo, cum usus exposceret, epoto, vel secto Ocyssime simul, de facillime a maximo quovis corporis, animive dolore se subtraherent; ut sertur de Annibale, Demosthene, multisque aliis. Praeterea notior res est, quam ut longiori sermone tractari debeat,

47쪽

46 Appendix

beat, atque ad Te , praestantissime Vir, nunc perscribi, qui anatomicorum , chymicorumque studiorum quae mihi communia tecum sunt aequissimus sedes isthie aestimator , ac iudex: scilicet venena , quae sanguinem cogunt, figuntque spiritus, ac praecordia, cerebrumque enervant, variis modis cum solventibus, & admixto potissimum opto, ita excoqui solere, ut citam, Se cruciatibus vacuam , immo vero sine pestiferis signis N cum placidissimo profundoque somno mortem ipsam arcessant: At relinquamus venenorum materiam, in qua utinam mutae hactenus tassent historiar, ac omnino silerent Medicorum libri. Haec igitur cum ita se habeant, equidem probabili argumentatione , ac pene dixerim mathematicorum ratione demonstrari posse arbitror, Cleopatram, ejusque Ancillas narcoticum venenum bibisse. Fleninia, eum soleant Medici ex signis, ac symptomatibus, quibus qui virus aliquod , ac pesti serum pharmacum sumpserunt, divexantur, naturam, indolemque veneni cognoscere, atque distinguere; non dubito, quinta. Tu , Vir ingenue, postquam animum sedulo intenderis in modum, atque in signa, quibus tum Cleopatra, tum ejus Ancillae decesserunt, candidE fatearis, me suspicione certa moveri, illas ab optato veneno interiisse . Nam de Regina quidem conltans fama est, eam in lecto dormientis instar inventam filiste; Charmium vero, quemadmodum, qui optum recens

obbiberint, lapsabundam sunt verba Plutarchi in capite gravatam deprehensam fuisse. Sed audio jam quae objicis, Vir Clarissime, nullum videlicet antiqui Scriptoris locum Tibi succurrere, quo nos sententiam de ipso epoto veneno tueri possiimus. Atqui reserimus eundem Plutarchum id non o scure commonstrasse , cum scripsit: quoniam etiam dictum es ipsem gestasse menenum in cava novacula. De novaculae itaque manubrio paratio simum venenum deducere , sibique necem ad Reginae exemplum etiam Ancillae facili negotio afferre potuerant. Neque autem quis objectet, Cleopatram se ipsam solo veneni olfactu interficere valuisse: id enim , praeterquam quod admodum rarum , de paratu dissicile est; nimis inconsulte pharmacum gestasset, quo etiam incaute , atque invita necari potuisset. Haec vero, quae scripsi in Tiburtino secessu prope dirutas Caesaris , ae Maecenatis Uillas , subcisivis a matutina, & vespertina ambulatione horis, cum ob excelsas quoque virtutes Eminentissimus Hospes noster, ac Illustrissimi, doctissimique Praesules Archiepiscopus Bat tellus a Secretis Pontificiarum ad Principes epitholarum, nee non Prosper de Lambertinis Fidei Promotor, hic etiam rusticantes, eruditos sermones miscerent, ad Te, ut de iisdem libere judices, mittere non reformido; nam , si ea probaveris , mihi etiam probata erunt; sin contra, rejiciam: non enim is sumia, qui opiniones meas mordicus unquam tueri soleam. Vale . Tibure IX. Kal. Iunii M.Dcc. XVII.

48쪽

Rursus tuetur Sententiam de Cleopatra interitu ex aspidis morsu. ILLUSTRISSIMO, ET REVERENDISSIMO VIRO

Ab intimo Cubiculo Pontificis Maximi, &Archia trorum Comiti Meritissimo.

CVm Tuae mihi Literae gratae, jucundaeque semper fuerint, tum hae, quas Tibure nuper scripsisti, iucundissimae fiserunt, ut quae

I e convaluisse, non nunciarunt modo, sed Sc certissime comprobarunt. In his enim doctὶ, ut soles, eopioseque ostendis, quid Tibi de veneni genere , quo sibi Cleopatra mortem conscivit, videatur. Qua in re etsi lon-gὸ aliter, atque ego, sentis; id tamen mihi ingratum esse non potest, primum quod a Te eth; deinde quod veri studio dissentis; novissime quod tuam ita sententiam proponis, ut mihi meae retinendae locum relinquas rquanquam neque eo animo scripsi , ut vehementer tuerer , 5c id quod Tibi, Uir Summe, non probari intelligo, non nisi remisse , Sc dubitanter tueri possum . Aspidis morsu periisse Reginam, scripsi non quod ignorarem, id Dioni quidem, Sc Plutarcho incertum videri; sed quod in Romana Historia plus Latinis, quam Graecis, Sc in re antiqua plus aequalibus, quam polleris credendum existimavi . At enim Horatius , qui, ut aequalis Poeta tamen esset,veri tantum similitudinem summa cum libertate est secutus. Qui credam, quando in reliquis quae de Cleopatra eodem in loco tradit, summa cum fide verum sequitur Quid quod Velleius, Sc sere aequalis, de historicus idem eonfirmat At Suetonius pro certo non tradit. Fateor. Sed Velido posterior. Sed eo teste non de morsu aspidis, sed de Psyllis admotis , non ad probandum , sed ad conjiciendum sum usus: ut neque ad illud probandum , sed ad indicium, quale idcumque et , dissimulatum a Redio, commemorandum, Plutarchi locum adduxi de tractibus in litore animadverss. Horatio igitur, de Velleio testibus potissimum usus sum. His Florum, de vetustissima signa addidi. Quibus adductus, si non certum , at minus sane incertum esse credidi, Cleopatram morsu aspidis quam

alia ratione extinctam esse.

Id vero est quod Tibi, Vir Amplissime, ne verismile quidem videtur. Nam pluries, inquis , aspides praesto fiussent necesse foret. Ego ve-rδ, etsi ei rei in priore epistola etiam alia videor ratione satisfecisse,hic quae

ram , cujusnam experimentiS constet, aspidem uno morsu omne exhauriis re venenum oportere Redius enim , qui haec in viperis expertus est, conti

49쪽

48 Appendix

tingere interdum vidit, ut non nisi tertio , alias non nisi quarto, aut

sexto morsu venenum omne exprimeretur. At enim a moribundis Ancillis occultari aspides non potuissent. Α' moribundis fateor ; a morsu statim, quid prohibuit Nam argumentis quidem a tenero , mollique keminarum animo ductis jam pridem respondi. Quod autem addist ictos a serpentibus neque statim mori, neque sine indiciis veneni, de in sauciata parte, 6c in toto corpore manifestis; Aetius sane aliud aspidis genus intra horas ad summum tres, aliud praesentis I ima morte conficere, tradit; maculas autem , vel alia istiusmodi inter signa ejus veneni, quae alioqui diligenter numerat, minime ponit. Sed neque haec ponit Actuarius. Ponit vero , Aspidis morsum esse acus puncturae similem omnino, exiguum μὲtumore: quod quidem signum, atque adeo istam cum punctura acus simulitudinem ipse olim Dioscorides, quem Cleopatrae familiarem fuisse, a cepimus ; literis mandavit, Paulus deinde Agineta, Avicennas, bc quos-eunque de ictu aspidis legisse memini, ad unum omnes inculcavere, prae cipue autem idem Aetius , cujus in libris , quod Tu minime ignoras, plurimae nobis Veterum nobilium Medicorum, eorumque etiam quorum scripta interciderunt, observationes servatae sunt. Hic igitur m iis , quoraspides momorderunt, non illud modo tradidit, mulnera in demorso loco me luti ab acu puncta inveniri; sed hoc praeterea subjecit, bina quid m exm tili morsu , a quibus nihil effluit, Anse violentum animal sit, quod

morsum infixit: quae omnia pulchre nimirum conveniunt cum duabus illis notis, quas Plutarchus memorat, exilibus videlicet, de subobscuris; jam enim juvat Tuam potius, id Eruditissimi Assalti, quam Leonardi Aretini versionem sequi, praesertim quando Graeca Plutarchi exemplaria

ad manum non habeo . Caeterum eundem Aretinum animadverto, unam

Charmium inventam esse vivam , dicere: cui quare Psylli non sint admoti, de sit sint admoti, cur id hiltorici literis mandare neglexerint, etsi non dissicile potest intelligi; mihi tamen satis est, ex Suetonii, de Dionis testimonio constare, Cleopatrae quidem fuisse Psyllos admotos, hinc enim consequitur, locum ictus apparuisse. Dabis ergo veniam, Humanissime Lancisi, quod Cleopatram morsu aspidis occisam esse non modo a veri similitudine non alienum, sed verisimilius adhuc censeam. Nam quod potius veneno quodam praesentissimo degustato mortem obierit, ut Tu erudit E , ingenioseque adstruis, tute ipse confiteris, nullo veteris Scriptoris loco confirmari facile poste, quando Plutarchi verba producis, quae de veneno inflictum in vulnus initiijando explicari aequὸ , ne dicam credibilius possint, cum id in novacula gestatum fuerit, de cum praeterea apud Auctorem Libri de Theriaca, de apud Dionem hujus generis venenum a

Cleopatra servatum esse inveniamus, ejus autem generis, cujus Tu existimas, non inveniamus. At vero epoti veneni narcotici, de in Regina , de in Ancillis indicia fuerunt. Non nego. Sed tu vicistim pro tua eximia Eruditione, Se candore non negabis, illa ipsa indicia aspidis etiam morsum consequi, ut non modo Plutarchus, sed celeberrimi quique d

quibus supra dictum est, Medici, in primisque Aetius luculentissimὸ

50쪽

Ad Metallothecam Glicanam.

Cum ergo ambigua signa habeamus, cur ab epoto Cleopatra veneno, de quo apud Ueteres Auctores nihil habemus, ea derivabimus ab aspidis autem morsu, quem contra tot habemus non modδ memorantes, ut dubium, sed assirmantes, ut certum , antiquos Scriptores, non derivabimus Haee habui, Vir doctissime, quae statim rescriberem, cum remultis occupationibus distinerer, de corpore languerem, non ut sententiam tuerer meam, multδque minus, ut Tuae adversarer, sed nὰ nihil viderer respondisse . Meae enim sententiae arbitrium tuum esto. Tua certe magno semper apud me in pretio erit; nam quod argumentis utcunque opponerem tuis, invenire sertas e potui, quod Authoritati opponam Tuae, quae cum apud omnes, tum vero apud me summa est, atque amplissima invenire prosecto non possum. Vale. Patavii I v. Nouas Iunii M. C.XvII.

ARGUMENTUM

Respondet rationibus allatis aduersus sententiam de obisu Cleopatra

ex epoto veneno.

D. JO: BAPTISTAE MORGAGNIO

Med. Docti, & primam in Patavino Lyceo Anatomes Cathedram obtinenti Io: MAMA LANCisi in s. P. D. Voniam proximo superiori mense Urbinum digressus, tum ut

valetudinem meam multis incommodis affectam firmius repa-- rarem, tum ut Amplissimum Abbatem Alexandrum Albanum Sanctissimi Patris F. F. ad Iurisprudentiae Lauream eapessendam illuc proficiscentem eomitarer, nullas ab amicis literas accepi r cunia primum vero ad Urbem remeavi, novissimae abs Τe redὸitae mihi sunt. Et quanquam apud animum meum statueram non amplius Cleos.trae Manes sollicitare, de mortis ejus genere ultra disquirens ἔnihilominus epistola tua tam humaniter provocat, tam erudite, u baneque excitat, ut me de suscepto tacendi consilio decedere compellat; praesertim cum non sit mihi injucundum severiora studia per aestivos hosce dies intermittere. At primum omnium inter nos congruamus oportet, Ocesatos testes rei, de qua disputamus, nullos in literarum monumentis exta re , quorum idcirco fidei acquiescere , atque auctoritate litem penitus dirimere valeamus. Quamobrem judicium hoc solis exercendum est conjecturis, in quibus is ad veritatem propius accedet, qui res ipsas, G tem

SEARCH

MENU NAVIGATION