Michaelis Mercati ... Metallotheca. Opus posthumum, auctoritate, & munificentiâ Clementis undecimi pontificis maximi e tenebris in lucem eductum; opera autem, & studio Joannis Mariae Lancisii ... illustratum. Cui accessit appendix ..

발행: 1719년

분량: 55페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

so Appendix

tempora, Se loca una eum locupletioribus scriptorum testimoniis di ligentius, fle accuratius comparat, bc coniungit. Huic itaque philosophandi methodo insistentes controve siae definitionem Graecis potius, quam Latinis historicis deserendam esse . arbitramur: praeterquam quod enim Reginae hujus interitus Alexandriae , ubi Graecorum Imperium, dc lingua vigebat, contigit; tantum abest, ut in Romana historia Graecis Scriptoribus Latini sint praeserendi, ut contra illos Latinis longo intervallo praestare nemo non fateatur; qua de re non immerito doctiisimi quique sinὸ Graecorum historicorum diligentia, rerum Romanarum notitiam, ac Veritatem tenebris obvolutam , 8e mancam futuram existimarunt. Enimvero Graeci longὸ accuratius, ae diligentists narranis copiosius adjuncta, seu eircumstantias persequuntur; varias aliorum sententias excutiunt , nee suas niti omnibus hinc inia expensis proserunt: ut observare licet in Polybio, Dionysio Halicarnasseo, Plutarcho, APpiano, Herodiano, Dione, aliisque, quorum auctoritatibus Latini ipsi recentiores ita innituntur, ut illis prosecto si carerent, in densa

gellarum rerum caligine versarentur. Quod autem addis Romanorum res Romanis esse, quam Grae- eis exploratiores; atque coaevis potius, quam posterioribus credendum ; id mihi, pace tua, pro mea potius sententia pugnare videtur: de Graecorum enim hic ficto disputamus. Nam Graecorum Imperium ab Alexandro in AEgyptios, Syros, aliasque orientis nationes tu jam productum, ac dilatatum fuerate quin de nomina ipsa Cleopatrae, de Charmit, quae a Graecis sumpta sunt, de Graecanicis rebus aginos apertillime admonent .

Ad aequales quod attinet, tametsi ex Romanis nonnulli Dionem , ac Plutarchum aetate praecesserint, ae suerint Cleopatrae tempori propiores , locis tamen, atque indiciis pro rebus cognoscendis reis moti longius existimandi sunt. Cum ε contrario Plutarchus, de natione Graecus, bc rerum utriusque gentis, Graecae nimirum, Romanaeque peritissimus fuit enim Romae Consul, ut de Dio ) ad hujus ficti cognitionem fideli gentilium suorum traditione propias aecedere

potuerit. Quid enim ad confirmandam narrantis fidem, Ee auctori. tem aptius, quam quod ipsemet Plutarchus in vita Antonii eomia memorat, ab Lampria Avo scilicet suo se accepisse, que ad Genas Antonis, Ur Cleopatrae parabantur Quem nunc mihi, Morgagni amicissime, ex Latinis proferre poteris, qui testimoniis tam certis utatur Paterculum, Sc Florum objicis; cum prior adulationis, supra quam eredi potest, vitio laborarit , ut scribunt Sigonius, de Lipsus; quo sine fictum est, ut neque inter historicos a Quintiliano recen statur: Pollarior vero puerili desiderio mirabilia dicendi, meritatis

dispendio se abripi palos sit, ut inquit Sealiger . Neque Horatium

moror, qui in reliquis, ut famae obsequutus, de mortis tamen genere poetam agit; atque idcirco triumphi speciem carminibus exo nans nobis philosophis imponere non debet; potissimum quod Cleo-

52쪽

Ad Metallothecam Vaticanam. Fr

patra simulacrum, ut Tute in priori epistola animadvertisti, Aspidem vitta brachio alligatam exhibeat. Quis autem impund serpentem vinculis constringere ausit, & speret, ea irritata, morsum in brachio p tius constricto, quam in manu tractantis , atque alligantis infigendum lNune Aetii auctoritas elevanda est; quod certὸ mihi apud Te pronum erit consequi; nosti enim illum consarcinatorem potius esse,

quam Auctorem; cum omnia ex.aliis , p sertim ex Galeno eorra

terit: ut non satis rationi , εc philosopllicae gravitati consentaneus videatur, ejusmodi Scriptoris judicio causam nostram definire. Mihi

quidem persuadere non possum per venenatum vianus dilaceratis solidis, crasique vehementer perturbatis fiuidis, nullum in cutem pro dire vestigium; cum certo constet vespas ipsas, atque etiam culices

non obscura phlogosis indicia post ictum relinquere. Quinimo γ c Mγα ων. Pamus ex Matthiolo de Aspidis morsu haec tradit: cum pars impuri purea , Nigra , viridi e evadis , signum es veneni malignitate e

tincti, in suffocati eatoris nariti. Id autem perbellὸ D Dioscoridis

asserto respondet, qui ex Aspidis morsu sanguinem exiguum quidem, si sed atrum destillare asseverat; quem talem certὸ prodire non posse arbitrarer, nisi idem intra propinqua vulneri vascula ob veneni permixtionem jam coactus cutim atro pariter colore inficeret. Coages xi autem ab Aspidis virulentia sanguinem ex fodinm Dioscoride tria

caleo sui operis luculenter colligitur. Itaque , si Cleopatra ex Aspidis vulnere decessisset, minimὶ esset ambigendum , quin tum in ejus sauiaciato brachio memorata signa, tum iu universo corpore virena color, ut Nicander cecinit, apparuissent.

Quod vero attinet ad Dioscoridem; profecto , Amicissime Moragagni , manus darem, si duo de hoc Auctore sinὸ controversia eonitarent i primum quidem illum fuisse coaevum , Ee familiarem Cleopatrae: alterum alicubi suis in operibus de AEgyptiae Reginae per Aspiadis morsum interitu , quemadmodum domesticum decebat, postula. batque facinoris claritas, sermonem habuisse. Sed quanquam nos minimὸ lateat apud Suidam mentionem fieri cujusdam Dioscoridis, qui

Phacas cognominabatur, cumque Cleopatra vixit tempore Antonii a Cornarius tamen, Salmasius, aliique de Pedacii nostri aetate admo. dum dubitant; quinimo μ) Tournesortius, Anaaarbeum hune omnino diversum extitisse ab illo Alexandrino, qui apud Suidam Phacas co- 1 Q. gnominatur, obfirmatὲ asserit. Itaque quam perperam duo Dioscori des confundantur, vel ipsorum patriae diversias apertὶ demonstrat resteri enim Anatarbus Ciliciae Urbs , quae nunc Diocaesarea , sive Caesaraugusta nuncupatur; alteri Alexandria in AEgypto contigit: ut hine verosimilius videri possit, Alexandrinum, non Mararbeum inter Cleoiapum familiares adscitum suilla. Quod autem de hujus Reginae obitu altum sit apud Pedacium silentium, non est, cur Tibi, vir Etruditissime, ostendere contendam, cum ex ipsius operibus satis elu

cescat.

Caeterum auctoritate diligentis naturalium rerum Scriptoris, cuis

53쪽

sa Appendis

jusmodi suit Pedacius Diosconues, haud labefactatur sententia nostra. Tametsi enim exiguas ipse puncturas ab Aspide infligi tradat, exinde tamen non sequitur, nullam venenati vulneris notam in lana parte relinqui, eum ex eodem Doscoride supra deduxerimus, signa virv. lenti hujus morsus apparere. Quos deinde sequiores tum Graecos, tum Arabes congeris Scri. ptores , Doctillime Morgagni, nihil momenti ad Dioscoridis testim nium addere posse putamus , utpote qui omnia vel ex eodem Pedacio, vel ex Galeno excerpserint. Quid i quod Paulus Q Egineta, quanquam natione Gratus a caeteris tamen auctoribus de membro per aspidem, in Cleopatra vulnerato ita dissentit, ut non brachio , sed sinistrae mammae ferienda illam admotis scribat . , , - - . Si vero Galeni, vel eri suis alterius Auctoris libri de b The. xiaea ad Pisonem tellimonium rursus afferres, Cleopatram scilicet aspidis veneno interiisse, urgeasque in uno duntaxat, Sc Medici, re Graeci Scriptoris pondus perpendendum ; sedula, precor animadverta

Auctorem hunc nequaquam cum Plutarcho, ac Dione este comparan.

dum , quippe qui nec historicus non enim omnes de ratione mortis ejus opiniones recenset neque, ut Plutarchus, temporibus illis proximus fui te iserio uoto Galenum planὸ rideo, qui ut Terrentii utar phrasi ait se scire, cum is solus nesciat omnia. Nam primum comis memorat Reginam jui Iisse Pryadem hoc est impuentem , non moris dentem aspidem sicubus, atque uvis contectam inserri; qua ex retis non ictu, sed venefico halitu mortuam colligendum estet. Deinde stribit periculum se prius cum Ancillis secisse, eumque eas celeriter interiisse vidit, illam sibi admovisse: non igitur altera ex Ancillis post Dominae interitum vivens adhuc ut alii tradunt inventa fuit. Denique sententiam longe diversam a caeteris Scriptoribus de inflicti vulneris ratione proponit; Cleopatram scilicet magnum primo, ae pr

fundum mutnus brachio suo dentibus intulisse , deinde vcnenum, quod ex aspide paratum, ac praeiri inclusum babebat infudisse. Proclive

est itaque intelligere opinionem tuam Galeni auctoritate fuleiri non posse, qui ipse non in diversas selum, sed in contrarias dementias va. eillat , Ee tabitur. Quod autem nullum P isti Auctoris testimonium adhibuerim adeonjecturam adlisuendam de veneno potius hausto , quam infuso, id supervacaneum reputavi; cum exempla ex historiis in superiori epistola innuerim, eorum nempe, qui vel ad holhium immanitatem, aut ludiabrium , propriamque ignominiam, vel ad quodvis aliud infortunium antevertendum praesentissima secum venena gestabant: quam in rem apposte sein Plinius sub annularum gemmis venena claudunt, annu- linque mortis gratia babent. Hoc porro de Cleopatra credibilius , quam de caeteris videtur, utpote quae cum Antonio convenerat, superstitem alterum, statim ac de alterius morte constitisset, sibi necem illaturum. Igitur oportuit, ea mortis instrumenta apud se parata semper

54쪽

Ad Metallothecam Vaticanam. SI

habere, quae ubique locorum, etiamsi in hollium manus devenisset, posset adhibere: nullum autem commodius Regiae Mulieri occurrere potuit , quam novacula, vel aeus comatoria, ornamenta nimirum muliebria , quae, cum crinibus implicarentur , communis usus specie omnem Romanorum diligentiam fallerent: proditum est enim captae Cleopatrae gladium quidem filisse ereptum , & vestes a Procaeeio excussas, ne quid veneni occultarent; capillos tamen neminem exploravisse. Praeterea cum ipse in hoc potissimiim argumento contenderim, aspidis morsum a verisimilitudine prorsus abludere, aliamque proinde rationem arcessendae mortis a Cleopatra susceptam fuisse; nullis aliis testibus opus habueram, quim iis Scriptoribus, qui in hujus veneni narratione mirum in modum inter se dissentiunt, quos inter, ut Ostendimus, Galenus quoque succurrit, qui refert AEgyptiam Regina venenum in pyxide paratum retinuisse. Praesenti illinum porro, ac quovis nocentius est illud, quod ex viperinorum dentium vaginis e trahitur , Sc narcotico permixtum vulneri, vel ulceri admovetur. Viades igitur, mi Morgagni, minus facilem, expeditamque viam ad Cleopatrae interitum fuisse aspidis ictum, utpote magno apparatu in captiva, custodibusque septa indigentem; planiorem secus aptioremque id ipsum occultatum in aciculae, vel novaculae manubrio venenum, quo aut epoto, ut putamus, aut vulneri instillato, ut alii arbitrantur, mortem minimo negotio sibi conscisceret

Sed ne in reprehensionem incidam, qua olim Albutius Rhetor notatus fuit, quod scilicet in omni causa dicere cuperet non quidquid debebat diei, sed quidquid poterat; supersedeo plura congerere , quae de hoc argumento afferri possent, quaeque Tibi Eruditissimo Uiro , non ignota, ac propterea molesta potius, quam grata acciderent. Hum no siquidem generi de venenis tacuisse, quam disseruisse praestaret. Quocunque igitur mortis genere Cleopatra obierit , nos, dulcissime Morgagni, vivamus atque inter studiorum nostrorum fructus numeremus, quod ex eius Fatis hanc qualemcunque aestivi temporis gra

viorum curarum remissionem ceperimus.

. Illud etiam quod inter maximos fructus merito referri debet ab immaturo, violento , ac planὸ miserando hujus Reginae interitu saluberrimum , ac sapientissimum hauriamus documentum , quod seliciter in suis Italicis carminibus expressit Uir omni literarum, ac doctrinarum genere excultus Bernardinus Baldus Urbinas in MSS., quae in privata Sanctissimi Patris CL MLinis XI. Bibliotheca asservantur. Nam deducto a Cleopatrae statua argumento cecinit. Tu ebe di Cleopatra it marmo medi,

Denique rogo Te, ut omnem rescribendi hae de re molestiam deponas: nolo enim valetudini tuae incommodare, quam magno cum animi mei dolore laborasse ex Tuis literis intellexi . Vale . Romae IV. Idus Iulias M. C.XVII.

55쪽

SYLLABUS

CONTENTORUM IN APPENDICE.

Τab. I. Ruartum Dioscoridis Acyonium. γΤab. II. Corallium album Auallidiusculum. sTab. III. Madreporae genus . v Tib. Iv. I Si PDeamos secundus . I Tab. V. Igidis Plocamos tertius. IITab. UI. Lapis PMuius. IA Tab. VII. Pumex. 13Τab. VIII. Aiis Japoniea. I Tab. IX. Clenites. I Tab. X. Porpbroides. Is Tab. XI. 'iter. 17 εTab. XII. Lepidotes. Is Tab. XIlL Ossa Lapidea. actrib. XIv. Lapis Samius. Σa . . Fab. XU. Lapis Auricularis. 13Τab. XVI. Laocoon. 16 Tab. XVU. Apollo. 2 Tab. XVIII. Antinous. 1sTab. IX. Statua Trunca. 27

sola adjecta ad Metallothecam. I. Epistola sologetica de generatione metallorum ni bissimi La eisi. 29 II. Responsio Clarissimi Patris D. Herculis Corargi. 3 III. Epistola Clarissimi Ernesti C priani a protin Edrii consiliis Ser nissimi Principis saxo-Gothani, de nonnullis lapissibus MD-Ibi a

ae praecipue de Cornu Ammonis . 36 Index tionum ab eodem missarum pag. ead.

IV. Respcnsio Mustrissimi Mnesti adjuperiorem Epistolam. 33tiones dua cochleas Cornu Ammonis forma exprimentes , quae describuntur Num. XVII. -XVIII. 3sU. Epistola Clarissimi Dannis Taptistae Morgagnii ad Illustris iam LM risium de genere necis cleopatra. ΑοVI. Responsio Illustrissimi Lancisii super eodem argumento. 63VII. Epistola altera Clarissimi Morgagni super eodem argumento. AT VIII. Postrema Dissola I siris i Lancisii ad eund m PrestantilFmiιm Viriam D. Morgagnium. 69 Disill o by G ale

SEARCH

MENU NAVIGATION