Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Physica, sive De rebus corporeis libri 2. posteriores. Operum philosophicorum tomus 4

발행: 1722년

분량: 366페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

6 Pia YsICAE. LIB. IV. . Jam si quaeratur, quis sit harum partium

usus, videtur per fibras adscendere succus, quo arbores & plantae aluntur, & sustineri asperitatibus quae in iis sunt; ubi quadrangula illa corpora, quorum meminimuS, conjunguntur. Ea crgo Interuae fibrarum asperitates Hint, instar valvularum,quibus singulae 1ucci guttae, dum adscendunt, sustentantur quasi per gradus, donec ad

summam pervenerint arborem. Praeter eas fibrarum internas asperitates, calor diurnus, frigusquc nocturnum,& vis clastica acris, ventorumque motus multum conducunt ad evehendum humorem ad summas arbores. Utriculi vero transversi, qui fibris adhaerent, excipiunt 'iquorem; qui in utriculos effunditur, & in iis cum veteri succo fermentatur, ac subtilior fa-inis arbores alit. Qua de causa , in utriculis nonnullarum plantarum , praeter inutilium aut superfluarum liquoris particularum trans spiratio. nem, is succus varias propit Oxes patitur. Sic liquorum ex plantis eductorum, & vasibus ubi fermentarunt, inclusorum, tartareae particulae praecipitantur, & lateribus vasorum adhaerent. Hinc fit ut, in cortice Populi & Quercus, occurrant corpora talorum instar , quae Constant multis ordinibus utriculorum plenorum indurata quadam faece; quales sunt tartareae particulae, quae doliis vinaceis adhaerent. Hac eadem de causia, cortex Plantarum facilius inflammatur, quam truncus; quia cum sit major copia succita in cortice, quam in ligno, plures etiam in cortice sunt particulae tartareae, quae facile inflammantur.

Di ili

12쪽

m Plantis Animalibus. C. I. T

8. Conjiciunt Physici succum, quo turgent utriculi, instar chyli esse quo alitur arbor; quia

ea Vascula, quae sunt quasi venae, aut quasi nervi, li timefaciunt non tantum corticem , sed etiam lignum, & omnes alias plantarum partes;& quia succus utriculorum concoctior est eo, qui ex ipsis ligneis fibris manat. 9. Praeter eum usum corticis, in nutritivo succo concoquendo, credibile est eum ad incrementum arboris inservire; quod, ut ex sequentibus liquebit, ita fit. Quotannis novum rete implicitarum fibrarum gignitur, & horletontalium utriculorum; quod rete dum paullatim solidius fit, tandem ligni substantiam conflat trunco alumetum, gignitur enim in intimo cortice. IO. Hinc colligimus corticem illum internum esse ex primariis plantae partibus, cum ar bores vivas servet; ut cernere est in Salicibus,

Populis & oleis, quarum lignum saepe prorsus

putrefactum est, dum cortex succo tumens Vivas arbores servat. Illac arbores crescunt, germin nt, ramos, frondes & fructus emittunt. Idecque rerum Naturae opifex interiori cortici exteriorem, quasi vestem, qua conservaretur, circumdedit; quemadmodum interior cortex lignum tuetur. Solae plantae, quae non peren nant , unicum Corticem tenuem, & fibrarum fasces exiguos & paucos habent; sed diuturnioribus plantis sunt in cortice interiore plures fibrarum crescentium & tempore duritiem contra. hentium ordines. ii. II. Demio cortice occurrit Liaeuum,

quod pluribus etiam partibus constat. Potissimae sunt coucavete fibrae, quasi variis vesiculis

13쪽

contextae, & juxta trunci longitudinem porrectae, quemadmodum Corticis librae. Cum inter se relinquant intervalla, in hisce quoque cernuntur transversi utriculi, qui ad medullam usque lignum penetrant. Inter fibraS concavas , aliae sunt, quae spirales dici postiunt & tracheae, non tanto quidem numero ac aliae; sed quae multo majores, & hiare deprehenduntur, quando lignum homonialiter secatur. Varie quidem sunt sitae, sed pleraeque in orbem circa centrum serpunt. Non sunt aequales ubique, sed per in

tervalla arctiores videntur, & constare utriculis, ad ovi figuram accedentibus, haud cliter ac tractea arteria animalium. Interdum polygoni cernuntur utriculi , interdum corusci & laeves sunt, ac subinde obturati, quod in Insectorum pulmonibus etiam cernitur. Saepe in una spirali fibra , plures sunt utriculorum ordines quiae invicem constringunt. Ia. Cum resolvuntur hae fibrae in partes, quihus constare videntur, deprehendimus eaS consare quasi lamina tenui, arcta, pellucida, at--que ad argenti colorem accedente. Ea lamina ita in spiram est complicata, ut ejus ora in trim- secus, atque extrimsecus asiperet fibram, ubi inferior pars superiori committitur. Trochea arteria animalium perfectorum constat annulis di-. 'sinctis; sed tracheae fibrae arborum sunt similes iniectorum tracheis , quae conflatae sunt longi fascia, in spiram complicata, & veluti tenuissimis squamis constante. Quod mireris, si quae

tracheae fibrae pars ex herbis , aut certis arbori

bus hieme revellatur, sat diu perisaltico motu agi vi tur.

14쪽

Dὸ Planiis N Animalibus. C. I. o

et 3. Praeter fasciculos lignearum & spiralium fibrarum, in Ficu, & Cupresso, & Apio silvestri, cerhuntur varii ordines tuborum, qui vomunt lacteum liquorem, fere instar butyri crassum. Unde collisere est in truncis arborum , ex quibus lac, resina, aut gummi fluit, similes esse tubos, qui eos liquores emundant. Plures cernuntur circa Tracheas, quae in putaminibus Λmygdalarum sunt, qui resinae genus quoddam

emittunt.14 ΙΙΙ. Inter corticem & lignum, praesertim in Quercu & Populo, cernitur materia quaedam alba & tenera, quae alburnum dicitur. Videtur ea tantum esse corteX, cujus fibrae sint propiores , & qui sensim ligneae substantiae miscetur. Fortasse fibrarum contextus, qui, crescente arbore, quotannis trunci Cylindro adduntur, in cortice tenuioribus filamentis latent; sed paullatim expediuntur, & crassiores fiunt, quod in variis insectis, ut sunt Campe, animadvertitur. . Forte alburnum duratur in lignum, succo quo imbuitur. Sic ossa, quae constant laminis deiscussatim contextis , durantur succo illuc adfluente; quod videre est potissimum in dentibus, qui duplici lamina constant; quarum exterior reticularis & fibrosa est, neque aliud videtur, praeter extensionem filamentorum pellis; interior vero, quae a radice ad extremos dentes pertinet , est duplicata , & quasi in cirros i flexa. Sed dentalis succus adfluens haec indum .rat & occultat. . .

- 1s. IU. In media substantia lignea est M. dulla, quae constat variis ordinibus globulorum concavorum, & membranul1 teAorum, quod

15쪽

io ΡΠ YsICAE LIB. IV.

perspicue cernere est in medulla Nucis & Sambuci. In hac, inter medullam & lignum, sunt varii ordines fibrarum concavarum, quibus pe culiaris continetur succus; qui facile cernitur, Cum concrevit, aut niger fit. In tenerioribus surculis, medulla non est plane in centro; saepissime hexagona est, & cortici propior, qua planta meridiei obversa est. Prout vero lignum augetur, medulla minuitur. I 6. Quamvis autem non sit eadem prorsus omnium plantarum disipositio, natura in omni-hus aliquantum Variante; attamen ex innumerarum examine, deprehenderunt Physici, Convenientiam quamdam inter omnes' plantas esse; quod in Anatomia Plantaram prolixe ostendit Marcellus Malpighius Italus, cui condungendus Nehemias Gremius Anglus. . I . V. Ex innumeris experimentis constat truncorum partem ligneam contextam esse fibris Perpendicularibus, concavis & laevibus, fibris' item tracheis, tubssque singulis Plantis peculiaribus, ac denique utriculis, qui horletontali lineia cortice ad medullam penetrant inter fibrarum interstitia. Quamvis enim Plantarum teneriorum caules duritie lignum non aequent, neqUe coΠ- textus fibrarum quibus constant, corpus cylindricum essiciat; attamen fasciculi fibrarum, qui perreptant earum caules, similes sunt arborum

18. Hae autem fibrae trunci plenae sunt succo simili ei, quo fibrae corticis turgent, & corticis quidem fibrae fibris ligneis connectuntur, & sensim duritiem similem contrahun f Saepe etiam

paulld longior sibia, partim liguea est, partim

16쪽

Da Plantis by Animalibus. C. I. II

corticis naturam aliorin loco servat. Mirum ergo videri non debet, si ea parte, qua laceratus est arboris cortex, non amplius Crescat arbor; sed cortex circumquaque augeatur, instar labiorum vulneris, & tandem eum locum contegat; ita tamen ut cavitas, quam numquam prorsus

replet, supersit. i9. Hinc colligere est esse Anastomo es, sive meatus, per quos succus ex singulis fibris in vi-winas transit; cum, sectis nonnullis horigontaliter, ut pars superior ab inferiore divulsa sit, superiores tamen non siccentur fibrae, sed & postea crescant; quod fieri nequit, ni si a vicinis succum

aliquem trahant. Videmus praeterea augmentum arborum fieri non modo ex inferioribus partibus ad superiores, sed etiam horigora taliter , cum pars corticis lacerata est; tum enim cortex qui est ad latera, invicem accedit, non minu S a superior & inferior. Tunc etiam fibrae, & utriculi mire torquentur, cum nativum situm obtinere nequeant.

2O. Succus, quo turgent fibrae, ex radicibus ad summam arboremadicendit, quamvis nullae

sint valvulae ; quod manifestum erit plantanti, exempli causa , salignum ramum , ut summa

pars rami terrae infigatur , reliquae a terra exstent. Hi enim rami non minus crescunt, quam si aliter conversi fuissent,& surculi ex iis orientes coelum etiam respiciunt. Attamen rami sic

plantati tam crassi non fiunt, ac si interior pars terrae impacta fuistet. 2I. Reperiuntur etiam utriculi horizontales partis ligneae pleni succo, ex aliis in alios transeunte, & Variis coloribus, pro plantarum vann 6 rieta-

17쪽

12 PHYsICAE LIB. IV.

rietate, tincto. Cum recisus est arboris truncus,

hi utriculi crassiores, & ampliores fiunt; quod in Quercu potissimum observare licet. Videntur ii utriculi constare membrana tenuissima, quae tempore incrassescit; quandoquidem, succo exhausto, superest pellicula mollis & flaccida. In ligno putrido, cernuntur etiam Vasa, quorum Contextus ambit utriculos ; & simile quiddam in medulla Sambuci, & aliis animadvertitur. Quo credibile fit ex iis vagibus succum , quo

turgent, in eOS transire. aa. Utriculi tam in arborum truncis, quam in caulibus aliarum plantarum , adnexi sunt

perpendicularibus fibris corticis & partis ligneae, quamvis in situ aliquod sit discrimen. In arboribus utriculi angulos rectos cum perpendicuribus fibris faciunt, dum eas horizontaliter secant; sed in plantis tenerioribus, cum fibrae non sint perpendiculares, utriculi etiam incertis ordinibus per eas repunt. Cernitur quoque nexus utriculorum cum fibris in Gallis multo clarius; atque haec opinio firmatur quoque contextu florum & foliorum, ut postea dicemus. 23. Praeterea observandum Plantas , quibus multa medulla inest; utriculos habere qui a cortice perveniunt ad medullam, atque in hanc i, quorem suum effundunt; eum in Plantis magis ligneis, ordines utriculorum instar radiorum rotae circiter siti, semper ad medullam usque non

pertingant, sed in media substantia lignea saepe

deficiant; unde etiam aliquando alii oriuntur. atque ad centrum porriguntur. Ceterum tanta est utrorumque utriculorum copia, ut reliqua

arborum vasis numero & magnitudine fere se.

quent.

18쪽

De Plantis N Animalibus. C. I. I

Dent. Eadem. etiam natura omnium horumce utriculorum esse videtur; & deprehenditur quoque medulla surculorum teneriorum similis esse interiori cortici, qui mox in lignum convertitur, ut & exteriori, cum ejus induratae sunt fibrae. Quamobrem in solis tenerioribus ramis perpetua deprehenditur medulla, quae in truncis duriorum& paullo majorum arborum nulla est. ΣΑ. Arbusta quaedam, quae diu non vivunt, multam habent medullam; fortasse ut copiosus humor quo aluntur, amplius spatium habeat, in quo excoquatur, & facilius transpiret. Itaque, ut brevi tempore crescunt, sic etiam brevi tempore intereunt; quia humor ille , quo eorum turget medulla, non eamdem soliditatem Plantis illis creat, quae nascitur ex ordinibus horizontalibus quibus aliarum truncus partim constat) utriculorum cum perpendicularibus fibris Contextorum. Quo fit credibile eorum arbustorum medullam nihil esse, praeter congeriem utri- Culorum adneXorum paucis fasciculis fibrarum inaequaliter per caulem sparsarum. as. Verisimile est, ut jam observavimus, 1uccum qui per fibras ligneas adscendit, exundarect concoqui in utriculis, sicuti in cortice. Quemadmodum autem in perfectis animalibus, no- vum alimentum chvli subit pristinum sanguinem, variis fermentis praegnantem, ut i mpha &c. &Cum hoc totum corpus pererrat; qua peragratione ingreditur varios poros carnis & viscerum,

ubi fermentis quae illic sunt adsumtis, tandem adquirit dispositionem idoneam ad functiones animales conservandas; sic in Plantis novus succus ex ligneis fibris in horizontales utriculos e

19쪽

fusus, in iis invenit succum jam tempore coctum, cui conjunctus instar fermenti evadit. In hisce ergo utriculis, succus fermentatione Coctus, quasi in receptaculis servatur; ut suppeditet alimentum gemmis novis & foliis, quae protrusura est

26. Hoc admisso, possiimus dicere Cepas, &bulbosias quasvis Plantas esse quasi truncos , terra abditos & fermentato succo plenos; non modo ut suppeditet materiam foliorum , quae certo tempore a Plantis emitti solent, sed ut novum succum subeuntem excoquat. Forte eadem de ratione surculus exiguus, alterius arboris trunco insitus, fructus profert diversae naturae ab iis qui ex trunco, quo alitur , nascuntur. Vix videturis effectus ad varietatem pororum posse referri, qua sola mutetur natura succi qui ex trunco in surculos transit. Vetus humor horizontalibus utriculis inclusus multum ad hoc conferre vide tur; & quo vehementius ejus fermentum est, etim orem mutationem in novi succi coctione

Creare potest.27. Ul. Diximus in lignea substantia , non secus ac in foliis & floribus, esse fibras spirales

vel tracheas, nunc plures, nunc pauciores, &quae semper ambiuntur fasciculo lignearum fibrarum, in trunco arborum. Descripsimus etiam trachearum illarum dispositionem, unde intelligere possumus, quemadmodum animalia perfecta summam tracheam arteriam habent constantem annulis cartilagineis , musculis & membranis conjunctis; ita tamen ut in infima ejus parte, qui per pulmonem spargitur, nulli annuli Dccurrant, scd variae tantum laminae, quarum alias

20쪽

Dὸ Plautis X Animalibus C. I. I s

alias aliae subire possunt, quemadmodum squamae, itersimque, ubi necesse est, extendi : sienos cernere in Plantis &Insectis, loco annulorum, laminam spiralem in unaquaque trachea, quae extenditur & Contrahitur ; prout arbores incurvantur aut eriguntur , & prout aere incluso, elasticique vi praedito, pelluntur. Hae fibrae fere recti linei ex radicibus per truncum adscendunt, & per ramos sparguntur, atque illinc per folia, ubi in speciem retis conte

xuntur.

28. Usque adeo necessaria est omnibus viventibus respiratio, ut magna illa quae est in viventibus varietas non obstet quominus omnia pulmones habeant, quamvis figurae & magnitudinis diversissimae. Verum perfectissimis animalibus pulmones simpliciores & expeditiores sunt, qua-Ies sunt hominum & quadrupedum. Reliqua impeditiores & majores habent, atque hoc quidem Ordine, initio facto ab iis quibus minus impeditifunt : aves, pisceS, Ostreae, aliaque Conchylia, insecta; inter quae Papiliones tantis pulmonibus praediti sunt, ut octodecim eorum inveniantur rami, qui per omnia eorum membra sparsi sunt. V ltimum locum obtinent, inter Viventia, Plantae, quibus tantus Trachearum numerus inest; ut ne minimae quidem partes, excepto cortice, iis careant.

29. Omnia haec pulmonum genera, nescio quid ex liquoribus, quibus ambiuntur, Vitae necessarium trahunt. Animalia perfecta. R ipsa Insecta id ex aere ducunt.' Pisces & Conchylia id ab aqua, in qua natant, secernunt. Plantae Vero, quae non minus ac animalia vivunt, id

SEARCH

MENU NAVIGATION