장음표시 사용
21쪽
nanciscuntur ex terra, aere, & aqua, unde per Poros radicum , ubi ampliores & plures sunt Tracheae, in eas transit. In animalibui terrestribus , massia omnis sanguinis per pu mones meat, ut aliqua ejus rei particula adficiatur; quod in piscibus etiam animadvertere est. Sed in insectis pulmones per totum CorpuS sparsi deferunt quod ex aere traxerunt, in siugulaeQrum membra, quemadmodum arteriis eo devehitur san-.guis. Credibile etiam estuta Plantiν ligneas fibras & horigontales utriculos eX Tracheis duce, re vaporem, qui per earum tunicas percolatur; cum ligneae fibrae Tracheas, hederae instar, circumdent.
go. Ad usum respirationis in plantis quod adtinet, non videntur alia de cauta acre indigere ea Viventium genera; nisi quia, cum succus quo alantur fluidus esse debeat, per Trachea S colantur partes quaedam subtilioris aeris, quae cum sint in maximo motu, fluiditatem succi Plantarum conservant. Praeterea cum necesse sit eum succum fermentatum esse, ejusmodi subtilissimi forte nitri particulae fermentationem illam juvant. Alioqui succi sale terrestri praegnantes, quibus Plantarum vasa distenta sunt, facillime coagularentur, nisi materi, quadam externa vehementius
3l. Aer autem Plantarum Tracheis inclusus easdem ferme mutationes ac externus patitur: ut constat humorcm ligneis fibris contentum, haud aliter ac externum mutationibus tempestatum adfici. Hunc videmus frigore concrescere; eaque rarefactione vasu, quibus continebatur, ese
fringere ; unde si ux in durissimis etiam arbori-
22쪽
De Plantis Y Animalibus. C. I. Ir
bus ingentes rimae, secundum trunci longitudinem, reperiantur. Similiter aer quem Trachete claudunt, varie adficiatur necesse est, pro tempestatum varietate a imo Verti pro mutatione, quae vicibus noctis & diei in aere externo creatur. Quemadmodum etiam in Animalibus dilatatio & compresso pulmonum inserviunt ad impellendum in vasa lactea chylum , aliosque succos per similia vasa : sic in Plantis, dilatatione.Trachearum ligneae fibrae comprimuntur, ut necesse sit eas succum, quo turgent, in vicinas partes emittere; contra ver5 Trachearum contractione, alia vasa laxiora fiunt,& novum succum admittere possunt. Succo autem perpetuo imple
ri vasa Plantarum, vel inde liquet; quod si viride lignum incendamus, magnam aquae copiam
32. VII. Praeter fibras ligneas, trachefisque, ct horigontales utriculos, diximus variis in Plantis cerni vasa peculiaria , lacteo humore, ametiam bitumine. vel quopiam alio succo plena. Cernuntur quidem facillime ea vasa in Plantis, quae ejusmodi lac aut resinam ejiciunt; sed in aliis summi tenuitate fit ut cerni nequeant, nisi forth liquores quos emittunt colore aliquo sint
tincti. Cum tamen inter corpora ejusdem gene ris, videamus semper esse quamdam δε nalogiam; videntur hae Plantae, non minus ac aliae, pecu liaria habere vasa, quibus continetur alimentum
Optime concoctum & maxime iis proprium. Cum is succus sit crassior, & concoctior reliquo, non absurde Cresideris peculiare eum esse singularum plantarum alimentum. Sic in Abiete, &Terebintho crassior & concoctior est succo, qui iu
23쪽
in aliis vasibus invenitur. Certe trunci dispositio ab ea conjectura aliena non est; fibrae enim ligneae succum suum in utriculos ejiciunt; neque aliud est vas, praeter id quod diximus, aptius ad excipiendum utriculorum liquorem esimque quaquaversum deferendam ; cunicirca utriculos variis ramulis sereat, & per totam Plantarum substantiam sparium sit. 33. Hic autem succus interdum instar aquae pellucidus est , aliquando lutei coloris , aliquando crassior, aut dilutior; ut tot sint ejus genera, quot Plantarum. Cum ad singulas partes delatus fuit, in iis coagulatur, eaque ratione eis aubmentum creat. Quo est aquosior, qualis conspicitur in Salice & Populo, eo facilius in Vaporem abit, minusque acris inclementiae resistit. In Quercu, omnes ordines fibrarum &utriculorum, quasi glutine quodam, sunt connexi; & quidem tenacissimo; quo fit ut lignum ejus sit solidissimum, aegre scindatur,ac aeri &aquae facile resistat. In Ceraso, Pruno, Pyro omni biisque resinistris arboribus, saepe contingit, succo illo in vapores elapso , , nihil superesse
praeter compagem exiguorum tuborum , vasorumque rotundorum.
3 . VIII. Explicatis iis, quae in trunco, &ramis arborum deprehenduntur, supersunt Radices; sed non opus est iis immoremur. quandoquidem eadem habent vasa ac truncus aut caulis. quamquam nonnulla interdum est varietas, sed exigui momenti.
s. Ad usum radicis quod auinet, satis constat per eam subire succos, quibus Plantae aluntur; attamen nondum pori, per quos ingredi ar
24쪽
De Plantis X Animalibus. C. I. Is
humor, ne ope quidem Micro scopii, potuere inveniri. Sed cuin massa terrae constet variis particntis salinis, metallicis & vitreis, liquor ei admistus saepe dissolvit salinas particulas, & proprio pondere, usque elastica aeris, subit poros quos patentes offendit ; quod eo facilius fit, quod ubi summae partes tuborum humore exhaustae sunt , sequuntur guttae ex inferioribus ;quae ipsa tuborum dispositione in super ora facile adscendunt, unde fit ut radices humore pristino vacuae facile alterum excipiant, hiantibus
36. In Animalibus, cibi solidi , ope fermentationis . in stomacho vertuntur in liquorem, miscenturque eorum particulae; & si quae cum aliis consistere nequeunt, praecipitantur. Dein de liquores illi incidentes in Venas lacteas apertas, sponte eas subeunt, chyrisque ea ratione a crassoribus secernitur partibus. Idem fit in terra, quae Flantis est instar stoinachi ; salia enim &mineralia, quae in ea sunt, soluta aqua pluvia, praegnantiaque particulis aeris,& fermentata calore Solis, varias patiuntur praecipitationes, & figuras saepius mutant ; donec in hiantes poros incidentia eos, ut diximus, subeant. 37. Verum quaeritur quae demum sint fibrae, quae eos succos admittunt. In Plantas, quarum radic plenae sunt filis, credibile est hae succum ingredi; quia ea filamenta sunt tubuli, qui facith admittere possunt particulas fluidas, quarum magnitudo & figura ab iis non dissentit. Sed cum omnes Plantae ejusmodi filis non sint ornatae, per corticem radicis succi forte etiam subeunt, & sic in hortaontales utriculos, qui
25쪽
2o P H N S I C IE. LIB. IV.bus constant involucra bulbosiarum quarumdam Plantarum, ut Ceparum, irrumpunt. In Rapis quidem, praeter utricul OS, cernuntur fibrae transversae, quarum extrema pars in corticem desinit , & qua etiam terrae succi ingredi possunt. 38. Cum plantantur rami saligni, aut populei , aut palmites, deprehenduntur succi ingredi non modo per fibras horizontaliter sectas, sed etiam per ipsum corticem , unde in utriculos transversos defluunt. Ut celerius radices agant varie inciditur cortex, atque in orbem etiam, ut lignum cernatur, detrahi solet. Dein plantatuS ramus, ex parte quae supra incisionem est, radices emittit, quod hoc pacto fieri videtur. Succus qui horizontales utriculos subiit ; fermentatione eos tumefacit, quo fit ut pereendiculares fibrae praeter solitum Compressae incurventur, & ramos etiam extra truncum protrudant, cum succus, quo turgent, compressis fibris contineri nequeat.
CAPUT II. De Plantarum incremento, F femine.
r. Lx iis, quae jam diximus, non dissicile est int, tellectu Plantarum incrementum, atque inde gradus ad earum natales fieri non aegrE potest. Attamen quia res digna est, quae fingit laetim explicetur. paullo copiosius eam persequemur ;& pauculis quidem dc motu succi iae arboribus dictis, ad gemmas, folia, flores, fructus, ct ramos progrediemur. 2. I. Ut
26쪽
De Plautis ' Animalibus. C. II. 2I
Σ. I. Ut succi in arboribus motus deprehenderetur,' viri eruditi saepius secuerunt corticem arborum, in trunco & ramis, adeo ut in orbem esset detractus, & superior pars corticis ab inferiore transverso digito aut aliquanto plus dist ret. Semper animadversus est cortex superior, una cum ligno, quod tegebat, aliquamdiu crescere; dum inferioris partis nullum cerneretur incrementum, donec tandem arbor interiret. ADque hoc experimentum mensibus Martio & Λ-prili, quibus maxime arbores succo turgent &vegetantur, saepiuς sumtum est. I. Hinc collegere I. aut totum succum, aut maximam ejus copiam, adscendere per ligneam partem arboris; non vero per Corticem, aut inter corticem & lignum. Certe si per corticem adscenderet, aut inter corticem & lignum, parSarboris quae infra sectionem est maxime cresceret; dum superior, aut eodem in statu maneret, aut siccaretur; quia in inseriore haereret totus succus, aut maxima ejus pars; quo succo alitur, Vegetatur atque augetur arbori q. Collegere a. incrementum arborum in crassitiem fieri, ope succi descendentis, e superioribus arboris partibus, non vero adscendentis ex inferioribus. Alioqui non minus crescerent partes sectione inferiores, quam superiores. Collegere hinc 3. perpetuam esse succi, per aestatem, circulationem, dum succus arborum
calore agitur; cumeo tempore arbores crescant, non minus ac vere.
6. At facile non est ostendere quibus tubis adscendat succus , quibusve descendat, neque
27쪽
enim per eosdem adscendere ac descendere potest. Videmus in animalibus sanguinem arteriis
in extrema a Corde vehi, veniS Vero ab extremis
ad cor referri, nec ullum est ea in re amplius dubium. Constat adlatis experimentis, in Plantis circulationem fieri, sed quis dixerit utrum succus per ligneas fibras, an per tracheas, an per vasa horizontalia reseratur ξ Crediderim tamen ex ligneis fibris in utriculos succum ita effundi, ut ex superioribus utribus in inferiores decidat, quamvis via describi forte nequeat. Quod eo nititur , quod supra a nobis de internis lignearum fibrarum asperitatibus dictum est, quibus fit ut succi facile adscendant, dissiculter vero descendant, per eas fibras. Ut ergo in corpore humano vivente omnia sunt, ut loquuntur Medici, συρρεοι 6 ευρροα sic in Plantarum corpore,
dum vivit, multi forte ductus aperti sunt, qui
7. Succo ergo ita per arboris corpus delato, alitur & vegetatur arbor. Dum varios arborum poros permeat, tenuissima ejus pars videtur fibras & utriculos, prius quidem formatos, sed tenuitate sua Microscopiorum aciem fugienteS, subire, e6sque inflare paullatim; ut jam novuSordo fibrarum & utrium. inter corticem & lignum, Videatur nasci. Quotannis nova corticis texta concoctiore succo indurantur , & ligneae parti conjunguntur. 8. Ad caules vero herbarum quod adtinet, cum per unum tantum annum durent, nihil simile in iis fit. Ctimque fasciculi fibrarum lignearum & trachearum, qui per totum caulem sparsi sunt, non admodnm ciensi sunt, neque
28쪽
De Plantis N Animalibus. C. II.
firmi contextus, nodis sunt muniti quibus firmantur. Idem animadvertitur variis in arbustis, quamvis interna nodorum dispositio , in omnibus, propter eorum soliditatem, cerni nequeat.
9. Hi autem nodi sunt novi contextus fibrarum lignearum & trachearum, qui extra caulem prominent , ad edenda nova folia , aut gemmam protrudendam. Cum ad hoc necestaria sit magna alimenti copia , & caulis etiam firmitas ma-JOr, in eo contextu cernitur magnus fibrarum numerus ; quarum aliae cortici adfixae haerent, aliae Vero aut folium, aut gemmam formant. In arboribus vero, cum rami protruduntur ex internis fibris, prodit contextus fibrarum, qui cylindrum trunco similem conflat. Io. II. Ut a Gemma incipiamus singillatim incrementum arborum describere, observandum
est primo gemmas arborum, non paullo postquam protrudi coeperunt , sed aliquot tantum postea mensibus, frondes, flores aut ramOS edere. In Italiae benigniore coelo, mense Junio gemmae protrudi incipiunt, ut sequente dumtaxat Vere quod abscondunt excludant; & cauda quidem seu petiolus foliorum , qui qua gemmae adhaeret latior est, ei est involucri loco. Herbae etiam aestate pullulant, gemmasque suas diu subterra occultant.
II. In gemmis integrae continentur plantae, ex iis proditurae. In iis ope Microscopii cernitur caulis exiguus, qui constat ligneis & tracheis fibris, quae instar medullae ex media Planta, cui gemma inhaeret, prodeunt, & ejus tantum fibrarum extensio videntur. Truncus vero my
29쪽
peditat gemmae praeterea corticem, quo involvi tur & qui in varia tolla potest dividi, quorum aliis alia , squamarum instar , imposita sunt. . Haec folia fibras ligneas & tracti eas. quibus constant, trahunt ex trunco, & tectae sunt lanugine in Nuce & Vite, cum in Populo aliisque arboribus viscoso liquore sint illitae. Haec autem omnia simul, in gemmam collecta, confiant conicum corpuS, non aliter in herbis, ac in arboribus dispositum. In Cepis Vero formantur gemmae, in ipso Ceparum centro; in Alliis autem, loco gemmarum, sunt Varia capita, quorum unumquodque complectitur Plantam integram cum radicibus. Est quidem sat magna sinSularum partium, figurae & situs respectu, in variis Plantis varietas; attamen in potissimis omnes consentiunt, ut ex multarum examine deprehenderunt Physici.
12. Gemmae omneS, ut eas cum Animalium generatione conferamus, sunt instar foetus. qui intra corticem quasi intra uterum continetur; donec ad certam magnitudinem pervenerit, quam cum consequutus est , foras exit. In Animalibus perfectis augetur foetus, non novorum membrorum formatione aut accessione, sed tantum tenuiorum auctione, si cornua, & dentes excipias. In Insectis novae, quae videntur succrevisse partes, antequam cernerentur oculis, in iis erant, sed tenuiores & aliis impeditae; at crescendo expediuntur, quod in alis, aliisque non-Πullis membris, animadvertere est. Idem cernere licet in gemmis, quae continent integram Ρlantam, sea veluti conglomeratam , & quae nonnisi tempore explicatur. Sic in Erucis cer-. nuntur
30쪽
De Plantis N Animalibus. C. II. 2 r
nuntur primum partes Veluti inchoatae, & fluidae, pelliculisque inclusae, donec crassiores & firmiores evadant; quod cum consequutae sunt, pelliculae illae exuuntur. EIterna quoque folia, qua gemmam tegunt, laut tantum ad tempus, aut tormam mutant, quod in variis Plantis contingit. Haec folia non modo integumentum sunt interiorum gemmae partium; sed succus, quo turgent utriculi quibus referta sunt, postquam in iis satis concoctus fuit, regreditur in gemmam, novaque protrudit folia. 3. Ea de ratione, folia illa non habent tantum unicam costam mediam, ut folia quae ad justam magnitudinem pervenere, 'sed varios fasciculos fibrarum; qui a basi foliorum porrecti finiuntur utriculis iis adnexis. Itaque ea folia non diu durant, aut enim succo eΣhausto decidunt, aut inserviunt counandae perpetuorum foliorum
iq. Horum quoque diuturniorum foliorum digna est consideratu formatio. Primum enim Cernitur costa succo plena, cui sunt utrimque multae adnexae fibrae, eX quibus membranulae u- trium postea pendent; quamvis nullae initio cernantur , sed tantum postquam succus eas subiens explicat & dilatat naccidas membranulas, quae postea latitudinem foliorum conflant. I s. Si quaeramus , quo tempore formentur
gemmae, eaS protrudi comperiemuS, Cum major succi copia, partesque ejus vehementius com-
..motae fibras vi flectunt, atque eX trunco erum-
aere cogunt; adeo ut duplicibus fibris factis
eae quae protruduntur novo indigeant cortice,
quo vestiantur. Ex hoc autem cortice prodcUnt.. Tom. IV. u folia,