Caji Silii Italici Punicorum libri septemdecim : ad optimas editiones collati : præmittitur notitia literaria studiis Societatis Bipontinæ

발행: 1784년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Ant si, velle nefas Superos, fixumque sedetque, Me , me, quae genui, vestris absumite votis. Cur spoliare juvat Libycas hae i dole terras 3 An flendae magis Agates, & mersa prosundo Punica regna serent, olim si sorte cruenta Esset tanta mei virtus praerepta mariti tΗaee, dubios vario Divstmque hominumque timore, Ad cauta illexere patres ; ipsique relictum,

Abnueret sortem, an Superum pareret honori. Tum vero trepidare metu vix compos Imilce. Magnanimi metuens immitia corda mariti.

His avide auditis, ductor se dein te profatur: . Duid tibi pro tanto non impar munere solvat Hannibal aequatus Superis λ Quae praemia digna Inveniam, Carthago parens Noctemque diemque Arma seram: templisque tuis hinc plurima saxo Hostia ab Ausonio veniat generosa Quirino. At puer armorum A belli servabitur heres.

pes, o nate, meae, Tyriarumque unica rerum Hesperia minitante, salus, terraque fretoque certare Eneadis, dum stabit vita, memento.

Perge, patent Alpes; nostroque incumbe labori. Vos quoque, Di patrii, quorum delubra piantur caedibus, atque coli gaudent formidine matrum.

Huc laetos vultus totasque advertite mentes. Namque paro sacra, & maiores molior aras.

Tu, Mago, adversi conside in vertice montis. Tu laevos piopior colles accede, Choaspe.

132쪽

xo SILII ITALICI PUNICORUM L. In

Aὁ claustra & fauces ducat per opaca Sychaeus. Ast ego te, Thrasymene, vago cum milite praeceps Lustrabo, & Superis quaeravi libamina belli. Namque haud parva Deus promissis spondet aperiis, s 3 o Quae spectata, viri, patriam referatis in urbem.

133쪽

C. SILII ITALICI

EPERAT Etruscos occulto milite colles sidonius ductor, perque alta silentia noctis silvarum anfractus caecis insiderat armis. At parte e laeva, restagnans gurgite vasto, Essigiem in pelagi lacus humectabat inertis, s Et late multo foedabat proxima limo: Quae vada, Faunigenae regnata antiquitus Auno, Nunc volvente die Thrasymeni nomina servant. Lydius huic genitor, Tmoli decus, aequore longo Maeoniam quondam in Latias advexerat oras I Tyrrhenus pubem, dederatque vocabula terris risque istiseia iubae monstravit murmura primus Gentibus, & bellis ignava silentia rupit. Nec modicus voti natum ad majora fovebat. Verum ardens puero, castumque exuta pudorem, 1 3 Nam serma certare Deis Thrasymene valeres Litore correptum stagnis demisit Agylle, Flore capi juvenum primaevo lubrica mentem

134쪽

1o6 C. SILII ITALICI

Nympha. nec Idalia lenta inealuisse sagitia. Solatae viridi penitus fovere sub antro

Naides amplexus undosaque reglia trementem.

Hinc dotale lacus nomen, lateque Hymenaeo Conscia lascivo Thrasymenus dicitur unda. Et jam curriculo nigram nox roscida metam stringebat, nec se thalamis Tithonia coniux protulerat, stabatque nitens in limiue primo; Cum minus abnuerit noctem desisse viator, Quam coepisse diem: Consul carpebat iniquas, praegrediens signa ipsa, vias, omnisque ruebat Mixius eques; nee discretis levia arma maniplis,

Insertique globo pedites, & inutile Marii

Lixarum vulgus, praesago cuncta tumultu implere, ac pugnam fugientum more petebantia Tum super ipse lacus, densam caligine caeca Exhalans nebulam . late corruperat omnem Prospectini miseris, atque altae noctis amictilSqualebat pressum picea inter nubila coelum. Nec paenum liquere doli. Sedet ense repollo Abditus, & nullis properantem occursibus arcet. Ire datur; longeque patet, celi pace quieta, Incustoditum, mox irremeabile, litus. Namque sub angustas artato limite sauces In fraudem ducebat iter, geminiamque receptis Exitium, hinc rupes . hinc undae claustra premebant. At cura umbroso servabat vertice montis

Hostilem ingressum, refugos habitura sub ictu.

Haud secus ae vitreas sollers piscator ad undas Ore levem patulo texens de vimine nassam, II 3

135쪽

ρνNI CORVM LIB. V.

cautius interiora ligat, mediamque per alvum, Sensim fastigans, compressa cacumina nectit; Ac staside artati remeare foraminis arcet Introitu sacilem quem traxit ab aequore, piscem.

ocius interea propelli signa jubebat

Excussis Consul litorum turbine mentem: Donec fiammiferum tollentes aequore currum

Solis equi sparsere diem. Iamque, Orbe renato , Diluerat nebulas Titan . sensimque fluebat caligo in terras nitido resoluta sereno. Tunc ales, priscum populis de more Latinis Auspicium. cum bella parant, mentesque Deorum

Explorant super eventu, ceu praescia luctus, Damnavit vesci, planctuque alimenta refugit. Nec rauco taurus cessavit flebile ad aras

Immugire sono, pressamque ad colla bipennem

Incerta cervice serens, altaria liquit. Signa etiam assisa certant dum vellere mole, Taeter humo lacera nitentum erupit in ora Exsultans cruor, A caedis documenta suturae Ipsa parens miseris gremio dedit atra cruento: Ae super haec Divum genitor . terrasque fretumque Concutiens tonitru , Cyclopum rapta caminis

Fulmina Tyrrhenas Thrasymeni torsit in undas :Ιctusque aetherea per stagna patentia flamma Fumavit lacus, atque arserunt fiuctibus ignes. Heu vani monitus, frustraque morantia parcas prodigial heu satis Supers certasse minores lAtque hic, egregius linguae; nomenque superbum

Corvinias, Phoebea sedet cui caste ivlva

136쪽

Ostentans ales proavitae insignia pugnae, Pleuus A ipse Deum. & socium terrente pavore, Immiscet precibus monita, atque his vocibus insit. Iliacas per te flammas, Tarpejaque saxa, per patrios, Consul, muros, suspensaque nostrae Eventu pugnae natorum pignora, cedas oramus superis tempusque ad proelia dextrum opperiare. Dabunt idem camposque diemque pugnandi: tantum , ne dedignare secundos Exspectare Deos. Cum fulserit hora, cruentam Quae stragem Libyae portet, tum fgna sequentur

Nulla vulsa manu, vescique interritus ales Gaudebit, nullasque vomet pia terra cruores.

An te praestantem belli fugit, improba quantum Hoc possit Fortuna loco Sedet obvius hostis

Adversa fronte; at ei rea nemorosa minantur

insidias juga, nec laeva stagnantibus undis Effugium patet. & tenui stant tramite fauces Si certare dolis & bellum ducere cordi est, Interea rapidis aderit Servilius armis, Cui par imperium. & vires legionibus aequar. Bellandum est astu. Levior laus in duce dextrae Talia Corvinus, primoresque addere passim Orantum verba, & divisus quisque timori Nunc superos, ne Flaminio, nune deinde precari

Flaminium, ne C icolis contendere perstet. Acrius hoc accensa ducis surrexerat ira , Auditoque serens, socias non defore vires: Siccine nos, inquit, Bojorum in bella ruentes Spectastis, cum tanta lues vulgusque tremendum So9

137쪽

Ingrueret, rupesque ite m Tarpeja paveret

quas ego tunc animas dextra, quae corpora sudi, irata tellure sata, & vix vulnere vitam Reddentes uno i lacuere ingentia membra Per campos, magnasque premunt nunc ossibus arva.

Scilicet has sera ad laudes Servilius arma Adjungat. nis diviso vicisse triumpho Ut nequeam . & decoris contentus parte quiescam Quippe monent Superi. Similes ne fingite vobis, Classica qui tremitis, Divos. Sat magnus in hostem Augur adest ensis pulchrumque & milite dignum Auspicium Latio. quod in armis dextera praestat. An , Corvine, sedet, clausum se Consul inerti

Ut teneat vallo Poenos nunc occupet altos

Arreti muros, Corythi nunc diruat arcem Hinc Clusina petat i postremo ad moenia Romae Illaesus contendat iter Deforme sub armis Vana Superstitio est. Dea sola in pectore Virtus Bellantum viget. Umbrarum me noctibus atris Agmina circumstant, Trebiae qui gurgite, quique Eridani volvuntur aquis, inhumata juvemus. Nec mora. lam medio coetu signisque sub ipsi, Postrema aptabat nulli exorabilis arma. Fre atque aequorei tergo favente juvenci Cassis erat munita viro: cui vertice surgens Triplex crista jubas effundit crine Suevo: scylla super. fracti contorquens pondera remi, Instabat. saevosque canum pandebat hiatus:

Nobile Gargent spolium, quod rege superbus Bojorum caeso capiti illacerabile victor

138쪽

C. SILII ITALICI

Aptarat, pugnasque decus portabat in omnes. Loricam induitur; tortos huic nexilis hamos Ferro squama rudi, permixtoque asperat auro. Tum clypeum capit, aspersum quem caedibus olim Celticus ornarat cruor, humentique sub antro. Ceu istum. lupa permulcens puerilia membra, Ingentem Assaraci coelo nutribat alumnum. Hinc ensem lateri, dextraeque accommodat hastam. Stat sonipes, vexatque ferox humentia Lena, Caucasiam instratus virgato corpore ligrim. Inde exceptus equo , qua dant angusta viarum . unc hos, nunc illos adit, atque hortatibus implet.

Vestrum opus est, vestrumque decus, sufiixa per Urbem Poeni serre ducis spectanda parentibus ora. Unum hoc pro cunctis sat erit caput. Aspera qui 'ire Hortamenta sibi reserat: Meus, heu i meus atris Ticini stater ripis jacet: at meus alta Metitur stagna Eridani sine stinere natus.

Haee sibi quisque: sed est, vestrum cui nulla doloris

privati rabies, is vero ingentia sumat E medio, fodiant quae magnas pectus in iras. Perfractas Alpes, passamque insanda Saguntum , Quosque nefas vetiti transcendere nomen Hiberi, Tangere jam Thybrim. Nam dum vos augur, & extis

quaesitae fibrae , vanusque moratur haruspex ,

Solum jam superest. Tarpeio imponere castra.

Turbidus haec, visoque adiis in millibus atras Bellat cre jubas aptante, Eli, Orphite. munus, Est , ait, hoc certare tuum, quis opima volenti Dona Iovi portet seretro suspensa cruento. - 4 M IIII sci

139쪽

II a

. PUN I CORVM LIB. V.

Nam cur liaec alia pariatur gloria dextra Hinc praevectus equo. postquam inter proelia notam Accepit vocem, procul hinc te Martius, inquit, Nurrane, ostendit clamor; videoque furentem am Tyria te caede: venit laus quantal sed , oro, Haec angusta loci serro patefacta relaxa. Tum Soracte satum, prestantem corpore & armis, IEquanum noscens, patrio cui ritus in arvo, Cum pius arcitenens accensis gaudet acervis, Exta ter innocuos laetum portare per ignes, Sie in Apollinea semper vestigia pruna Iaviolata teras, victorque vaporis ad aras Dona serenato reseras 'llemnia phoebo: Concipe, ait, dignum factis, AEqua ne, surorem Vulneribusque tuis. Socio te caedis & i Non ego Marmaridum mediam penetrare phalangem, Cinyphiaeque globos dubitarim irrumpere turmae. Nee jam ultra monitus & verba morantia Martem Ferre valet, longo IEneadis quod flebitur aevo. Increpuere simul seralia classica signum; Ae tuba terrificis fregii stridoribus auras. Heu dolor, heu lacrimae, nec tot post secula serael Horresco ut pendente malo , ceu ductor ad arma Exeiret Tyrius: latebrosis collibus Assur, Et Libys, & torta Baliaris saevus habena. Erumpunt, multusque Maces, Garamasque, Nomasqne Tum, quo non alius venalem in proelia dextram Ocior attulerit, conductaque bella probarit, Cantaber, & galeae contemto tegmine Vasco. Hinc pariter rupes, lacus hinc, hinc arma, simulque

140쪽

II 2 C. SILII ITALICI

Consona vox urget, sgnuin clamore vicissim, Per colles Tyria circumfundente corona. Avertere Dei vultus, latoque dederunt

Majori non sponte locum: timet ipse tyranni Fortunam Libyci Mavors, disjectaque crinem Illacrimat venus, & Delum pervectus Apollo Tristem maerenti solatur pectine luctum. Sola, Apennini residens in vertice, diras Exspectat caedes immiti pectore Iuno.

primae picentum, rupto ceu turbine suti Agmina & Hannibalem ruere ut videre, cohortes Invadunt ultro , & poenas pro morte futura, Turbato victore, petunt accensa juventus: Et . velut erepto metuendi libera coelo. Manibus ipsa suis pretesumta piacula i . 'lit. Funditur unanimo nisu & concordibus aulis pilorum in Poenos nimbus. fixosque repulsSubmittunt clypeos curvato pondere reli.

Acrius hoc rursum Libys, ut praesentia lavi Exstimulat ducis . hortantes se quisque vicissim Incumbunt, pressoque impellunt pectore pectus. Ipsa licem quatiens, ac flavam sanguiae multo sparsa comam, medias acies Bellona pererrat. Stridit Tartareae nigro sub pectore Divae Letiferum murmur, seratique horrida ea a tu Buccina lymphatas agit in certamina mentes. His iras adversa fovent, crudusque ruente Fortuna stimulus spem projecisse salutis: Hos dexter Deus. & to Victoria vultu Arridens acuit, Mariisque livore seumretur.

2 as

SEARCH

MENU NAVIGATION