장음표시 사용
321쪽
tere. Assilescamus a nobis remouere pompam, & usu rerum ornamenta metiri. Ci-hus famem domet, potio sitim, libido qua
necesse est fluat. Discamus membris D stris inniti: cultum victumque non ad notia exempla componere, sed ut maiorum suadent mores. Discamus continentiam augere,luxuriam coercere, gulam temperare , iracundiam lenire , paupertatem
aequis oculis aspicere, frugalitatem colere, etiam si nos pudebit desiderijs naturatibus paruo parata remedia adhibere:spes e natas, & animum in sutura eminentem velut sub vinculis habere,id agere, ut diuitias a nobis. potius quam a fortuna petamus. Non potest, inquam, tanta varietas & iniquitas casuum. ita depelli, ut
non multum procellarum irruat magna armamenta pandentibus: cogendae in arctum res sunt, ut tela in vanum cadant. Ideoque exilia interim calamitatesque in remedium cessere,& leuioribus incommodis grauiora sanata sunt,ubi parum a dii praecepta animus, nec curari mollius
potest. Quid ni consulitur, si & paupertas & ignominia, & rerum euersio adhibetur malo malum opponitun. Assuescamus ergo coenare posse sine populo, &seruis paucioribus 1eruiri, & vestes parare in quod inuentae sunt, habitare contractius . Non in cursit tantum circique certamine , sed in his spatijs vitae interius flectendum est. Studiorum quoque, quς li
322쪽
beralissima impensa est, tandiu rationem habebo, quandiu modum . Quo mihi i numerabiles libros & bibliothecas, quaxum dominus vix tota vita sua indices perlegit Onerat discentem turba, non instruit: multoque fatis est paucis te auctoribus tradere, quam errare permul tos. Quadringenta millia librorum Alexandriae arserunt, pulcherrimum regiae opulentiae monumentum, alius laudaue rit,sicut Liuius, qui elegantia: Iegum curaeque egregium id opus ait fuisse. Non fuit elegantia illud, aut cura, sed studiosa luxuria:imo ne itudiosa quidem. quoniam non in studium, sed in spectaculum comis parauerant: sicut plerisque ignaris etiam 1eruilium litterarum, libri non studioruni
instrumenta,sed coenationum ornamenta
sunt. Paretur itaque librorum quantum satis sit, nihil iii apparatum . Honestius,
inquis, in hos impensas, quam in Corinthia pictasque tabulas effuderim. Vitiosum est ubique , quod nimium est. Quid
habes cur minus ignoscas nomen marmore atque ebore captanti, quam opera conquirenti aut ignotorum auctorum , aut Improbatorum, & inter tot millia librorum oscitanti λcui voluminum suorum frontes maxime placent, titulique Apud
desidiosissimos ergo videbis , quicquid
orationum historiarumque est,& tecto tenus exiti ueta loculamenta . iam enim inter balnearia dc thermas,bibliotheca quoque s
323쪽
que , ut necessarium domus ornamen tum expolitur. Ignoscerem planὸ , si Estudiorum nimia cupidine oriretur: nunc ista exquisita , & cum imaginibus suis descripta sacrorum opera ingeniorum , in speciem & cultum parietum comparan
CAP. X. At in aliquod genus vitae diΩficile incidisti, & tibi is noranti vel publimca fortuna, vel priuata laqueum impegit , Zem nec soluere possis, nec abriimpere ogita compeditos primo aegre ferre onera, & impedimenta crurum . deinde
ubi non indignari illa, sed pati proposu
Tunt, necessitas sertiter serre docet, consuetudo facilE. Inuenies in quolibet go- , nere vitae oblectamenta,& remissiones, Scvoluptates, si nolueris malam putare Viatam potius , quam inuidiosam facere . Nullo melius nomine de nobis natura meruit , quam quod cum sciret , quibus aerumnis nasceremur,calamitatum mollimentum consuetudinem inuenit, cito in familiaritatem grauissima adducens. Nedimo duraret, si rerum aduersarum eam dem vim assiduitas haberet,quam primus ictus . Omnes cum sortuna copulati su muS. aliorum aurea catena est, & laxa ratiorum arcta & sordida. Sed quid refert eadem custodia uniuersos circundedit: abligatique sunt etiam qui alligaueriuit, nisi tu serte leuiorem in sinistra catenam putas . filium honores, alium opes vinciunte
324쪽
DE TRANQUILL . ANIMI. 18squosdam nobilitas , quosdam humilitas premit:quibusdam aliena 1upra caput imperia sunt, quibusdam sua : quosdam exilia uno loco tenent, quosdam sacerdotia . Omnis vita seruitium est. Assuescendum itaque conditioni suae,& quam minimum de istia querendum:& quidquid habet circa se commodi , apprehendendum est :Nihil tam acerbum est, in quo non ς'uus animus solatium inueniat. Exiguae saepe areae in multos usus describentis arte patuerein quamuis angustum pedem dispositio fecit habitabilem. Adhibe rationem dissicultatibus: pomini & dura molliri, &angusta laxari,& grauia scith ferentes minus premere . Non sunt praeterea cupid1-tates in longinquum mittendae, sed in via cinum illis egredi permittamus, quoniam includi ex toto non patiuntur. Relictis his, quae aut non postulat fieri, aut dist euiter possint, prope posita , speique nostrae alludentia sequamur: sed sciamus , omnia aeque leuia e fle, extrinsecus diuersas facies habentia , introrsus pariter vana. Nec inuideamus altius stantibus: qtuae excelsa videntur, praerupta sunt. Illi rursis, quos sors iniqua in ancipiti posuit,tutiores erunt superbiam detrahendo rebus per se superbis, & fortunam suam quanὶ- maxime poterunt, in planum deferendo. Multi quidem sunt,quibus necessario biniendum sit in fastigio suo, ex quo no possunt,nisi cadendo descendere: sed hoc ip-
325쪽
so testentur , maximum onus suum esse, quod alijsfraue esse cogantur, nec sub leuatos se,sed suffixos: iustiti mansuet dine, humana lege,& benigna manu,praeparent multa ad 1e uentes casus prςsidia , quorum spe securius pendeant. Nihil tamen ςque hos ab his animi fluctibus vii dicauerit, quam semper aliquem incrementis terminum figere: nec fortunae arbitrium desinendi dare sed seipsos, multo quidem citra extrema , hortentur comsistere. Sie & aliquae cupiditates animum acuent, sed finitae: non in immensum incertumque producent. C AP. XI. Ad imperfectos dc mediocres,& male sanos, hic meus sermo periinci , non ad sapientem. Huic non timidἡ,nec Iedetentim ambulandum est. tanta enim ducia sui est, vi obuiam fortunae ire non dubitet,nec unquam loco illi cessivus sit: nee habet ubi illam timeat:quia non mancipia tantum, possessionesque, & dignit tem, sed corpus quoque suum, & oculos ,& manum , & quicquid est cariorem viatam facturum: seque ipsum inter precaria numerat, vivitque ut commodatus sibi ,& reposcentibus sine tristitia redditurus . Nec ideo e 1t vilis sibi, quia scit se suum non esse : sed omnia tam diligenter faciet, tam circumspectE, quam religiosus homo sanctusque solet tueri fidei commissa. Quandocunque autem reddere iubebitur, non queretur cum fortuna: sed dicet;GrD
326쪽
tias ago pro eo quod possedi, habuique. Magna quidem res tuas mercede colui: sed quia imperas, cedo gratus libensque . . si quid habere me tu volueris, etiam nunc seritabo : si aliud placet, ego vero fictum
signatumque argentum, domum, familiamque meam reddo, restituo. Appellauerit natura, quae prior nobis ci edidit. Ahuic dicemus,Recipe animum meliorem, quam dedisti: non tergiversor, nec refu- io. paratum habes a olente, quod non sentienti dedisti. aufer. Reverti unde veneris, quid graue est male vivet, quisquis nesciet bene mori. Huic itaque primum rei pretium detrahendum est, & spiritus inter seruitia numerandus. Gladiatores ait Cicero)inuisos habemus, si omni modo vitam impetrare cupiunt: favemus, si contemptum eius prς se serunt: idem euenire nobis scias . Saepe enim caussa m riendi est, timide mori. Fortuna illa quet ludos sibi facit, Quo,inquit, te reseruem smalum & trepidum animal eo magis conuulneraberis & confodieris , quia nescis praebere iugulum. At tu & viues diutius ,& morieris expeditius, qui ferrum non subducta ceruice, nec manibus oppO- sitis, sed animose recipis. Qui mortem timebit, nihil unquam pro homine vivo seci ei. at qui scit, hoc sibi cum conciperetur, statim condictum , vivet ad formulam : & simul illud quoque codem animi robore praestabit, ne quid ex his quae eueniunta
327쪽
188 L. ANNAEI SENECAEniunt, subitum sit. Quidquid enim fieri
potest,quasi futurum prospiciendo, malorum omnium impetus molliet. qui ad pr paratos expectantesque nihil afferunt noui: securis, & beata tantum spectantibus,
graues eueniunt. Morbus enim , captiuitas, ruina, ignis, nihil horum repentinum est. Sciebam in quam tinnultuosum me contubernium natura clusistet. totiens in vicinia mea conclamatum est,totiens praeter limen immaturas exsequias fax cereusique praecessit: saepe altius ruentis aedifieij fragor sonuit: multos ex his quos serum ,
curia,sermo, mecum contraxerat,nOT a
stulit ,& vinctas ad sodalitium manus cinpulatas intercidit . Mirer aliquando ad me pericula accessisse, quae circa me semper errauerunt ἡ Magna pars hominum est, Iar nauigatura, de tempestate non cogitat. Nunquam me in bona re mali pudebit auctoris. Publius tragicis comicisque vehementior ingenijs , quotiens inimicas ineptias ,& verba ad summam caueam spectantia reliquit , inter multa alia cothurno, non tantum sipario, semtiora, & hoc ait: Cumis pote AZ accidere, quod cuiquam potess. Hoc si quis in medullas demiserit, & Omnia aliena mala,quorum ingens quotidie copia est, sic aspexerit, tanquam illis libe rum & ad se iter sip: multo ante se armabit, quam petatur. Sero animus ad periculorum patientiam,post pericula,instri4-
328쪽
tur . Non putaui hoc futurum . nunquam hoc euenturum credidissem. Quare a tem non Quae sunt diuitiae, luas non egestas , & fames, & mendicitas a tergo se quatur 3 Quae dignitas, cuius non pran ex tam,& augurale,& lora patricia, & sordes Comitentur,& exportatio, & notae, & mille maculae, & extrema contemptioὶ Quod regnum est, cui non parata sit ruina, &proculcatio , & dominus, Sc carnifex ξ nec
magnis ista interuallis diuisa, sed horae
momentum interest inter solium , & aliena genua . Scito ergo, omnem conditio .
Dem versabilem esse:& quidquid in ullum incurrit, poste in te quoque incurrere. Locuples esῖ numquid ditior Pompeio cui cum Caius vetus cognatus, hospes nouus,aperuisset C saris domum, ut suam cluderct, defuit panis & aqua:cum tot flumina possideret in suo orientia, & in suo cadentia, mendicauit stillicidia : fame ac siti periit, in palatio cognati, dum illi heres publicum funus esurienti locat. Honoribus summis functus es numquid aut
eam magniS, aut tam Insperatis, aut tam
uniuersis, quam Seianus Quo die illum senatus deduxerat,populus in frustra diuisu in quem quidquid congeri poterat, dilhominesq; contulerant; ex eo nihil superfuit, quod carnifex traheret. R ex esῖ non ad Croesum te mittam , qui rogum suum& ascendit iussus,& exstingui Vidit, factus non regno tantum , sed etiam morti sitae
329쪽
superstession ad Iugurtham,quem popuIus Romanus intra annum quam timuerat,spectauit. Ptolemaeum Africae regenas Armeniae Mithridatem, inter Caianas custodias vidimus. alter in exilium missus est: alter ut meliori fide mitteretur, oti hat. In tanta rerum, sursum ac deor1lim
euntium, versatione, si non quidquid fieri potest, ero futuro habes , das in te vires rebus aduersis: quas infregit, quisquis
prior vidit. Proximum ab his erit, ne aut in superuacuis, aut ex superuacuo labor mus id est, ne aut quae non possumus com sequi,concupiscamus:autaaepti,cupidit tum vanitatem nostrarum sero , post multum pudorem, intelligamus.id est, ne aut labor irritus sine effectu sit, aut effectus Iabore indignus. Fere enim ex his tristitia sequitur, si aut non successit, aut successiis pudet. CAP. XII. Circumcidenda est concur satio, qualis est magnae parti hominum , domos, & theatra, & sera pererrantium: alienis se negotiis offerunt, semper aliquid agentibus similes. Horum si aliquem exeuntem domo interrogaueris rQuo tu quid cogitas respondetat tibi: Non mehercule scio: sed aliquos videbo , aliquid agam. Sine proposito vaFantur, quaerentes negotia: nec quae destinauerunt, agunt, sed in quae incurrerunt. Ιωconsultus illis vanusque cursus est . qualis
330쪽
formicis, per arbusta repentibus; quae mcummum cacumen, deinde in imum inaries aguntur . His plerique similem vitam rigunt , quorum non immerito quis inquietam inertiam dixerit. Quorundam, quasi ad incendium currentium,misereberis: usq; eo impellunt obuios , & se aliosq;
praecipitant: cum interim cucurrerint. aut salutaturi aliouem no resalutaturum , aut funus ignoti hominis prosecuturi,aut
iudicium saepe litigantis, aut sponsalia saepe nubentis, & lecticam assectati, quibusdam locis & ipsi tulerint. deinde domum
cum superuacua redeuntes lassitudine, iurant nescisse seipsos, quare exierint, ubi fuerint, postero die erraturi per eadem illa vestigia. Omnis itaque labor aliquo, reseratur, aliquo respiciat. Non industria inquietos,& insanos,sed falsae rerum ima gines agitant. nam ne illi quidem sine aliqua spe mouentur 3 proritat illos alicuius
rei species, cuius Vanitatem capta mens non coarguit. Eodem modo unumquem,
que ex his, qui ad augendam turbam exeunt, inanes & leues caussie per urbem circumducunt,nihilque habentem in quo laboret, lux orta expellit: & cum multorum frustra liminibus illisus nomenclator per salutauit,a multis exclusus, neminem ex omnibus difficilius domi,quam se,conuenit. Ex hoc malo dependet illud tete rimum vitium, auscultatio, & publicorum secretorumq; inquisitio, & multarum re N 1 rum
