Harpocrates diuinus, seu Altissimum de fine mundi silentium, quo falsa vaticinatio annum 1666. esse mundo futurum vltimum, redarguitur. Auctore R.D. Remaclo De Vaulx Bastoniano, ..

발행: 1617년

분량: 703페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

pora iudicari. Non defuerunt tamen qui cana de mundo imbiberint sententiam , ut illius malitiam iam es Ie completam pronunciare, i' ac eius interitum imminere ausi sint. Sane peccatorum, scelerum, criminum monstris sic assuit ac redundat mundus, ut vix enormioribus, vix etiam pluribus possit - abundare: ita ut hoc nequam seculo illud c5. la se probetur verissimum : Mundus totus in nati in 'no positus est; nam omne qγod est in viis o. concupiscentia carnis e I, ct concupiscentia oculorum,

O superbia vitae. Ita mundus a recto vivendi tramite des

xit,ut cum Seneca vere dixerimus: . Seneca L Neglecta terras fugit, ct mores feros Luxuria, pestis blanda, cui dedit vires, Robur 1 longum temptu atque errorgrauis Collecta vita. per tot aetates diu In nos redundant, seculo premimurgraui, Quo scelera regnant, saeuit impieta furens, Turpis libido dom natur potens Venere. Luxui lavet Irix orbis immensas opes Iampridem auaris manibiti,ut perda rapit. Haec, inquam, de exulceratisimo nostroscculo possunt astrui. At initia sunt

332쪽

suturoru malorum, &tanquam velitationes perexiguae tu enim iustitia, ut quida ad rares icet; ita impietas, ct auaritia, ct cupiditas, ctu in finebi a crebrescet ut si qui tum forte fuerint boni, is si x praedae sintsuturisceleratis,ac iumentur undissi ab iniustis. Soli autem mali opulenti sint, boni vero Σ'. i. in omnibus contumeliis, atque in egestate iacten- ebristum

tur Praecedet,

o agmen.

Confundetur omne ius, ct leges interibunt. sudacia, aut vi omnia pose debuntur . Non des

in hominibus non pax, non humanitas, non pudor erit, atque ita neque curitas neque regimen, n que requies a malis vlla: omnis enim terra tumultuabitur, frement a'ndique bella. Caeterum viris Ex abun-

haec mala,& peccata, quibus iam mundu Dp n quit a pleri videtur, proximam Antichristo Viam nostrae parent, Vel iniquitas imperii Rom. ad sum. x xi nihilinum prauitatis falligium, ita Vt nihil huic test ii, tui addi queat, peruenerit, quo ore, qua fronte dς ' vel quis praedesinierit 'ut hinc vel insignis Cal culato is nostri temeritas conuincatur , qui certum annum venturo Antichristo praescribere praesumat. Equidem interroganti quando venturus sit Antichristus, dicendum est. tam incertum hoc esse, quam est incertum, quando dies iudicii sit futurus, de cuius ince titudine est Diui Augustini sententia, lib. is. de ciuitate Dei cap. 13. Omnium, inquit, calculantium digitos resoluit , ct quiescere iubet, qui dixit: Non est vestrum nosse tempora, ct momenta, qua Pater posuit in sua potestate. Perfricentiam frontem, si quam habent, isti verborum

333쪽

macistri, fabularum interpretcs, nugarum' architecti, & quotquot suis calculis certum a liquod tempus mundo perituro audent adsignare.

Charila- C Ignis, quae proximὶ Antichristi aduen-- tum praenuntiatura sunt, charitatis refri- multiplicibus malis quibus mundus in nouissimis temporibus infestabitur , &exagui. Gim t. tibitur, statim subdit : Et refrigescet cha.

ritas multorum. Rationem innuit B. Apostolus his verbis. Hoc autem scito, quia in nouissimis diebus instabunt temporapericulosa, ct erunt ho- mines seipsos amantes, O c. Quippe amor sui, Dei aut proximi amorem non admittit:Dum i attestante Beato Augustino, amores , duas conflant, & stabiliunt ciuitates: amor Dei usque ad contemptum sui,cas estem: amor vero sui usque ad contemptum Dei, Babyloni- Appropinquante igitur mundi interitu homines instinitam illam bonitatem, Deum ter Opi. max. quem tot rationibus & tot titi lis summo complecti tenebuntur amore , suis excessibus ac criminibus, ad iram concit

334쪽

bunt, Dei praecepta susque deque habebunt.

Lum ut creatorem suum, ut rerum omnium largitorem non agnoscent, & tantum abest.

ut pro beneficiis innumerabilibus ab ipsa supremabonitate sibi collatis gratias actitri sint. ut etiam in ipsius opprobrium illis sint abusuri. Immo supremum illud numen, tanquam coniuratissimi ipsius inimici , varijs modis blasphematuri. Nec tantum, sine mundi propius accedente, erga Deum , sed etiam erga proximum

deseruescet charitas. dico tam erga Viuos,qua destinctos,nec enim deerunt,sicut nec iam do sunt. qui ipsis desunctis bellum Videbun- ... tur indixille. Alij cum Epicuro animos cor' photu de porcis solutos vinculis interituros non secus animabus ac ipsa corpora asserere non verebuntur. Alii 'cum Stoicis longam eis vitam, Ut cornicibus, mo et .

sed non perpetuam tribuent. Nonnulli cum Pythagora illos quidem remanere , sed ex corporibus in alia corpora migrare doce.bunt. Sic se deliramentis sub finem mundi

inuoluent homines. I, et ulti sic eos,qui iam cum Deo regnant a sapnimos, exosos habebunt ut nec pro nobis ali- Psal. ix quid posse, nec eosdem aliquo sint honore dignaturi; cum tame illos in regione vivorum 'Viuere, eorumque memoriam esse in benedictione, perpetuam & apud Deum, & apud homunes notam,scripturae contestentur euidentissime. .

335쪽

laniarum.

aiso De consummatione muis oli

ci sibi ' Catholicorum igitur vera de animo haeceosum de est sententia. Animum hominis simplicchi quandam & indiuiduam esse naturam, ad exemplar diuinitatis ex prcssam, licet ortus p ticipem tamen interitus expertem. Quae corpore soluta, si se pur , ac pie gesserit, in ca ueuolet, aeternam illic Dei beneficio adepturasaelicitatem, quam nos tanquam dilectis ima Dei amicam, ac patronam colere merito debeamus &inuocare. Sin vero se malis, ac pe uersis cupiditatibus corrumpendam dederit, ad inferos nunquam desituris damnanda suppliciis deprimatur. Ipsi vero viventes adhuc homines stabilinsam mundi catastrophen mutuo sese persecuturi sunt. Quae sua sunt,non alterius quaerent. fraude,dolo, circumuentione omnia peracturi sub lirgua mel, corde venenum diffusuri manu dextra panem, sinistra lapidem osten-st ri, de alterius damno gavisuri, de prospero succcssu contristaturi. Ad mordendum,& calumni adum, linguas paratissimas habituri, nihil tam blande, nihil tam simpliciter , nihil tam circumspecte agi dici ue poterit, quin iblud malevoli non sint in calumniam DP

turi.

Hanc charitatis refrigerationem tam erga Deum,quam proximum, rythmice quidam hunc in modum describit:

Ordoreris ni vertitur, sapientst stultus,

Exulat i situ, cessat christi cultus:

336쪽

Pars prima. ad

Et in mundo iugiter labor, se tumultus. Mundus ad interitum pergit his diebus, Di acti sunt iterum suppiter 2 Phoebus. Nam qui nummos possidet, ct abundat rebus,

Hic ut Deus colitvrsceptris,acieblis. Et quae theologicae virtutes rocantur:

Fides, pes, ct charitas fere si ocantur.

Fraus, ct auaritia, O quae derivantur Ex his, iam in seculo toto dominantur.

Sisis ortu nobilis vultuserenus, Si benignus sumilis, moribus h plenus, Hac tibi nil proderunt si tu sis egenus, Nam sola pecunia formam dat, ct genim; Dummodo mi 'lendidis vestibus, ornatus, Et multa familia in circumnallatus, Prudens sum, O sapiens, ct morigeratus,

Fro tuus nepo ssum tu meus cognatus. Ista cum defecerint statim evanescit,

, Nostra consanguinitas morte refrigesit, , Cessati notitia, ita quod me nescit, Qui dum diues fueram, surgens inibi csit.

O miranda vanitast odiuitiarum Lamentabilis amori o virus amarum s Cur tot viros inferis faciendo carum

Hoc quod transit citius, quam flamma stupurulVere deserbuit hac nostra tempestite charitas, Deique ac sanctorum cultus factus est neglectior, tot prouincijs, quae ecclesiarii cuneis sulciabantur, ac ordinibus sacerdotii o nabantur,desolatis,uiduis & abiectis. Iam Sion ciuitas Dei nostri, facta est vilis e secta quasi polluta menstruis inter inimicos suos. Manu R. 1 suam

337쪽

suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius. Viae eius lugent, eo quod nemo veniat infesto. Egressus est a facie eius omnis docor, Mdeliciae. Didicerunt asperas haeresiam, & disi ciles peccati vias ambulare. Virgines,&iUUC-nes eius in aulis educati monasteriorum, abberunt in captiuitatem mortis, dii lapidcs sancti eius disperguntur in capitibus omnium

platearum.

DE ALIIS ADVENTUS ANTI christisignis ac inprimis de besto.

Aec sunt igitur praecipua signa, quibus Antichristi aductum in propinquo es se potest praecognosci. His tamen addere poLsumus bellorum atrocitatem, ac abundatiam, famem,pestilentiam,terrς motum, haec siquidem etiam in nouis imis temporibus obuen- Mart. et . tura esse praedixit ipsa Veritas increata. Audituri, ait,estis praelia ct opinionem presiorum,st sedi-

tiones. Consurget enim gens contragentem, σ ro gnum contra regnum. Paren S autem & procrea-

trix bellorti, praeliorum, seditionum litiu,d scordiaru erit superbia & ambitio: hoc ex D. a. Tim 3. Paulo colligere est,qui in nouissimis dieb.ho Bellorum mines futuros elatos, superbos, protervos,rum ' 's' es,astruit clarissime. Quia ergo eius noti hominibus mundus in suo extremo decursu cim custuet, etia plurima ac grauissima futura esse bella,nemini potest esse ambiguit. Quippe si perbia nec parem serre potest, nec superiores

Reetd Script. inter siverbos,inquit. mper stunt iurgia: ct in js est effusti anguinis.

cate

338쪽

Pars prima. 2σρ

Caeterum nostra & Patrum memoria, qua in ecclesiae Catholicae bella, & inter Principes dissciationes,perniciei attulerint,proh dolor ipsa satis experientia edocuit: habet siquidem in se bellum cum alia mala plurima, tum illud imprimis, quod & male animatis hominibus affert peccandi facultatem, & plerumq; Principibus connivendi necessitatem. Superioribus annis,ait quidam, cin duo Chri . Micremuisti tiorum maximi potent imis Reges, Carolu V. intelligit, & Franciscum Galliae Regem) D GIE.

Ira ui ct diuturno bello inter se contenderent: c Rege. terorum autem Principum non fere quisqua esset, Qςς si qui non ad alterutram partem aut suapte Volun hi h . late inclinaret, aut aliqua osci, ratione adduco resum. retur, aut etiam necessitate traberetur: Cum vndin Ve armorum fulgor, strepitus, terror, omnium in os, aures, animos perstringeret, obtunderet,c sternaret : cum quibusdam loι is pauciores iam reperirentur, quifructus ex agris perciperent, quamq*i uros ipsos, aut ita, aut aliena caede quotidie mentando pinguiores escerent, eueniebat, ut in

illa rerum Omulum perturbatione ct improbi ac scelerati homines s Lutherus nimirum &Caluinus opinionum suarum venena per omnes pq los fidentius, at s impunius istargeret, ct Principes aliis cogitationibus occupati, ad coercendami lorum audaciam animos conuertere non alis c5-

Φηρ epsit. Haec ille. Sic perditi isti homines turbida existente aqua, ut in prou. est, piscatii sunt, sic pestiletissimas opiniones per Oes pro- Iemodii christiani orbis prouincias, dissemi-

parunt.

339쪽

no De consummatione muna

Rad k Vt autem bella ex superbia& ambitione bellorum sub finem mundi, sic ex avaritia, ac etiam caris

nis libi duae enascetur. Avarus siquidem cura idolium habeat inexplebile, &suis non sit c tentus, fit, ut dum alicia is inhiat,ac ea Vi ausci re molitur, lites moueat & bella . Exempla passim sunt obuia. Ob id Alexandrum i lcg- num, Antiochum, Sennach cribem,Turcam

a uaritia

& id genus tyrannos mouit, ut tot bellis caeteras gentes diuexarint, nisi immensa illa &inexplebilis accumul ndarum opum auiditasλQuantas etiam turbas excitet, &hae enus 'excitarit foeda voluptas, quot peccato libidinis, rcgna prouinciae,ciuitates dissipatae, disiectae, & sunditus euersae suerint, nemo nisi insuperiorum sit temporum historiis peregrinus atque hospes ignorare potesti

Et quia his tribus peccatis circa seculi con- summationem, testante scriptura totus desce dabitur orbis, etiam bellorum, Deo ita permittente, otus tempestatibus exagitiabitur,ut vel sic Dsat in auctores poena redire vos. Illudque fiat quod SS.PP. suturum asscuerant: nimirum ubique terrarum Antichristo nascente, bellum ardeat & disientio: sicut nascente Christo pax suit emissa per orbem. Et quamuis hoc nostro turbulentis limo seculo varijs,ac atrociis mis,perniciosissimis que bellis agitetur orbis: iam enim non modo gens aliena consurgit aduersus aliEnam,

utpote infidelis c0ntra fidelem ; Iudaica con-

340쪽

Pars prima. ar IChristianam: Sed si 'elcs contra sidcles,&hristiana: contra Christianas inimicissimhinfestissime contendunt. Adhuc ut inclusum, intestinum ac domo si cum malum in dies si g. los ingrauescat, plus satis experimur: ita enim patres contra filios desaeuiunt, fratre, contra fratres,cosanguinei contra consanguineos, ut iam illud compleri videatur : Trademini autem a paren- Luc. tibiis O fratribus 9 cognatis, ct amicis, o morte lent ex vobis. Quamuis inquam, haec ita se habeant, initia tamen tantum sunt suturorum malorum, ac dissidiorum. Nec ex his quicquacerti potest de aduciatu Anti liristi dctiniri.

DE ALIO ADVENTUS A AT chris igno scilicet ome. HO autem signum naturali quadam

consequetia comitatur aliud, nimirumfamCs, rerumque serme omnium egestas, dicente Christo: Et erit ames Cum etcnim bel, Mati. et .lorum sutura sit multitudo, & proeliorum a- Mare i3.bundantia , quibus colonorum bona diripi. LM auantur, ac ipsum solum, rusticis passim stigatis& abductis, partim trucidatis,sterile remane- at, di incultum, quibus etiam fana compilentur,& aeraria publica exhauriantur, magna annonae caritas , ac rcrum inopia inde emergat. necesse est.

Et licet ita se haec habeanr, in consesso amen est, Deum, Utpote iustissimum, ac prudentissimum iudicem eiusmodi plagam & in

Pinnam

SEARCH

MENU NAVIGATION