Pera Librorum Iuvenilium Locvlamentvm Tertivm ; Pars 1 Insunt Adminicula Studii Historici. Scilicet Mythologia Veterum. Praecognita Historica. Mnemonica Historica. Synopsis Historiae Vniversalis. Nomenclator Regum, & Principum Europae

발행: 1695년

분량: 855페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

ex libris Mosaicae legis crasisse Dei veri nomina, subinstitutis in locum appellationibus Deastrorum. In haec tot tanta flagitia denique divina Nemesis animad- Vertit, catenisque vinctus impius Rex , in Assyriam captivus abductus est. Evasit tamen ex illo ergastulo incolumis, cum peccatorum illum serio poeniteret, ac in rcgnum postliminio rediit. Ea liberatio qua ratione iacta sit, non una omn1um est sententia. Quidam enim , Hieronymo teste , ipsum per Angelum, eo modo in Iudaeam reductum esse, prout Habacuc Babylonem deportatus fuerat , asseruerunt. Aliis visuna, vincula ejus, igne coelitus delapso liquid facta, ut sic liber ad suos confugere posset. Satius fortasse est, si dicatur meum, in cujus manu imperantium corda sunt, Assyriorum Regis animum permovisse, ut captivum Regem vinculis exi, meret,in bona cum gratia , sub conditione fidei, ac forsitan etiam tributi imposterum pendendi, di

mitteret. Sic itaque insperatus,4 ex improviso,Manasse ad suos Hierosolymam reversus est , ubi bonanimientem, ad quam in captivitate se converterat, servavit, idololatriam missam faciens, veri Dei cultui totum se addicens. Quamobrem diutissime rebus praesuit, ac regiam ad annos s. produxit. De Esaia Propheta paulo ante diximus , extare inter Iudaeos veterem traditionem , quod a Manasse Rege serra dissectus fuerit. Nempe id fertur , cum Manasset Esaiae succensens , eum actu tum perimere jussisset , hunc divinam opem implorantem , a sese pandente arbore in sinum admissum fuisse , quae ipsum deinde operuerit : hoc

vero miraculo nihil commotum Manasse , praecepisse, ut arbori serra admoveretur, cum qua in ea latitans

562쪽

tuatis Esaia , medius scissus sit. Vereor ne apud paucos fidem ista ua veniant. Sed sequentia Cl. Hei- d. geri qua in Enchir Bibl. p. aria de Esaia Ypre in , scita verba , temo, sat scio, vocabit indui mari . Genus ei docendi copiosum es ampli L, num orati idustris , periticua is videns. Estque hic Propheta verus S divinus Orator , pericle

matto praefantior, tonaηs es ipse fulgurans, aculeos in meret Auditorum relin Juens. Vnus certe, ne Ethnici, sacros Scriptores jure contemnere possint, vel

Ecclesia Dei ullo excesienti dono desulii vi deatur,4-mmis mul Historicis, Oratoribus o Poetis stravior uisierit , ornatior est, pro rerum mahnitudine malo is sublimior ualis denit in omni genere, ut, si Latine scripsisset Latinorum; si Graece, Graecorum omnium eloriam obfuscasset.

pertinent amplius audaeorum opinione, ad Manassis quoque tempora, Del, Nahum , ac Dabacuc Prophetae, voluntque eos, Regis illius mentionem facere lacglexisse, quod ob impietatem indignum eum judicarent , cujus ratio haberetur. Nostr obseris vant, Spiritum S in describendis prophetarum Apostolorum vitis parcissimum esse, ne Dei verbum, ex hominum autoritate aestimemus , sed in illud

unum simus intenti.

Non desunt, qui in Manassis tempora coniiciant Iudith historiam, quae Holoferni, Assyriorum Regis copiarum Duci, Iudaeam infestaturo , in castra eius profecta, blandis verbis circumvento, ciemulento, per quietem caput praecidit, idque ad suos retulit magnae sic salutis causa. Cujus rei gestae fidem

tamen, alia solicitant.

563쪽

MILLE NAR. IV. RE ROMANORUM.

NUMA. Post Romulum , ducenti Patres Conis scripti, distributi in Decurias sorte ex se delectis Decemviris , per vices Vrbis committebant imperium. Sed anno vix elapso, Populo, crebris mutationibus potestatum offenso,&, plures esse pro uno dominos facto , clamante, cum Re posceretur, non inveniebatur magis idoneus quam gener Tatii,

Numa Pompilius , filius Pomponit, eodem, quo Vrbs

Roma condita die natus, vir mitis ingenii, reincti aequique cultor strenuus , Hic, ex Curibus, urba Sabina , evocatus ab agricultura , jam quadragenarius communi suffragio ex creatus, jure ac legibus Vrbem confirmavit, ac, armis ferocem populum, religionein sacris ceremoniis mitigavit. Anis

cilia itaque, uasiadium , secreta quaedam imperii pignora induxit. Monstruxit praeterea Iani bifore Templum, quod clausum, Pacis, apertum, Belli signum esset Ponti cem Maximum , qui sacrorum curam aeternum Vestae Vir nibus, ut ad timilitudinem coele--ssium siderum custos imperii flamma vigilare , coistendum dedit. Flaminibus duobus, Diali nempe, Martiali, addidit tertium Quirinalim. Procudit Aisses ex aerein argento rudi Annum, Ianuario & Februario additis, in XII menses,in fastos nefastosq3 dies descripsit Cohortem goo Celerum, quibus stipatus Romulus semper fuerat, exautoravit, nolle

se iis diffidere, qui sibi fidem haberent , professus. rum , in pagos, Vrbem, per Centurias divisit;

atque omnia quae ita gesserat, quo magis barbarus

adhuc populus acciperet , jussu Egeriae Nympbae sofecisse limulabat, nocturnos cum ea congressus fin

gens.

564쪽

sECVL. III. 3 9

gens Mortuus Foctogenario major, cum annos

Α3. regnasset. 3thagoricus fuisse dicitur, non quasi Pythagorani stridierit, qui eo longe fuit posterior, sed quod ea disciplina philosophica , quam Pythagoras

quoque sectatus est, animum imbuit Carne enim, ut Pythagoras, abstinebat, nec sanguinem pecudum, sed grandia liba,in fruges, Deorum aris inserebat. Quin nec simulacra intemplis erexit, quod nefas duceret, Numinibus humanam formam induere, eaque

ex terrestri materia Ungere. Conscripsit quoque Iacros libros de jure o utificio. disciplina sapientiae, quos moriturus, jussit secum sub Ianiculo, in duabus arcis lapideis sepelire ii deinde inventi, cum viderentur ad religionem solvendam pertinere, Petilii Praetor iussit illos comburi, jurejurando con- firmans, minime expedire ut serventuro legantur. CONTEMPOR NE ALIA.Hactenus in Lydia , a morte Herculis , Heraclidae regnaverant , per quingento circiter annos. Eorum postremus fuit Candaules, a Gyge satellite intersessiis, qui in regno successit, ac uxore quoque illius potitus est. Hujus posteri Mermnadae dicti, quorum potestas in Croeso defecit. De ocia casione qua Gyges heri caedem peregit, regnumq,ί- hi vindicavit,talia prodita sem genuinis Historicorum monumentis Candaules admodum beatum si putabat, quod uxorem haberet omnium aetatis suae longe formosissimam cujus speciem cum Gygi, satellitum praefecto , quo familiariter utebatur, multum laudasset, ut verbis idem faceret, nudam, cum quietem illa captare vellet, ex occulto, in conclavi oculis Contemplandam subjecit. Illa cum quid aElum esset sorte fortuna sensisset, virum ultura, Gygi con-Nii cessit

565쪽

cessit optionem, ut aut ipse periret, aut Regorio medio tolleret Gyges, Propriam, Regis aluti, Draeferens, Candaulem intersecit, , praemium ob- eouii coniugem illius, una cum regno accepit. Ex-

et subus ea de res, quam Plato, libro de Reputa

z4Y illo Cicero La. Ossic recensione sua dignam iudicarunt, unde hic quoque locum ilhi deposcit Scia licet vetes, in Lydia pastor, dum gregem curat, ccidit, ut terra, cooria tempestate, ob imbrium αconquassationis vehementiam , dehisceret Quod cum ille animadvertisset, solus. nam cateri pastores territi diffugerant, in hiatum descendit, atque ibitum alia quaedam mira conspexit, tum Equum quen

ta neum , cujus in lateribus fores essent lis

apertis , hominis mortui vidit corpus , magnitudine inusitata, cui annulus aureus in digito. Hunc detractum ipse induit , ac cum ad socios pastoresse recepisset, animadvertit , quod si quando forte stemmam annulo inclusam introrsum verteret , re-oente fieret , ut a nemine conspiceretur , cum autem extrorsum manum teneret, iterum conspicuus redderetur Missus deinde, pastorum nomine, o Regem legatus, opportunitate annuli usus, Reginae stuprum intulit, eaque adjutrice Regem dominum nisteremit, sustulitq; quos obstare arbitrabatur e medio, nec is his eum facinoribus potuit quisquam videre.

Iste post patrem Merodach, annos a I. Regni gubernacula tractavit.

RE IvDAEORUM. AMON Rex successit patri Manassae, cujus otimordia vitae limitatus es sed poenitentiam non

item.

566쪽

item. Mansit autem illum brevi Divina vindicta. sublatusque fuit secundo regni anno ab Aulicis quibusdam cin quos tamen populus, Regis legitimi deinsideri, graviter animadvertit. IOSIAS. Hic improbi patris Amonis , filius opitiamus fuit ac religiosissimus, Regnumque quod impubes consecutus est, egregie administravit, ita ut in ipsis sacris literis a. Re XXIII. as hoc ei elo. gium tribuatur, quod similis ei non fuerit ante eum Rex. qui reverteretur ad Dominum, in omni corde suo,

in tota animasui, Sin universa virtute silia,juxta omnem legem ο3stis, net post euis surrexerit 'nilis

siri ejusque nativitatem in nomen adeo, divinus

vates c videndus liber I Regum cap. III. v. a.)ante tria secula praedixerat. Caeterum, postquam

excessit ex ephebis,Hilhia Pontifice consiliatore utens, coepit accuratius in religionis leges inquirere, atque sic Hierosolymam Iudaeamque in melius reformare. Quippe Altaria, vasaque omnia anteriorum Regum superstitionibus consecrata conbussit. Illi enim lucos collesque partim Diis gentium variis, partim ipsi Deo Israelis, praeter legem ejus sacraverant, atque eo progressi fuerant impietatis, ut Soli ac Lunae divinos honores tribuerent, ac imagines imulacra illis dicarent. His , Iosias in pulverem redactis, Sacerdotes delubrorum occidit , inque aris profanis. eruta e sepulchris ossa cremavit. Imprimis autem in regione quae olim X. Tribuum erat, vitulinae superis stitionis officinam , quae inde tempore Ieroboam I. ad hanc usque aetatem duraverat, occisis sacrificulis, super altari combustis , sustulit, evertitque , atq; sic editum de se vaticinium implevit. Anno regni ejus i8. dum Summus Sacerdos thesauros, reparand

567쪽

sga MILLE NAR. IV. Templo colligit,invenit autographum Us n quod,

divina ille oracula conscripsit. Ex eo Rex didicit, Hebisam gentem, ob crebras impietates sacrilegia, ejiciendam e Palaestina quam ille cladem, supplicationibus& lacrymis avertere studuit. Responsum est per Huldam Prophetissam, Regi quidem pio parcere aeternum Numen, sed nequaquam sceleratis ejus subditis. Itaque Iosias universam regionem Hebraeorum perambulavit, regnique Samariae incolis , qui Assyriorum captivitatem evaserant, persuasit , ut o missis superstitionibus peregrinis , Deum patrio ritu colerent Lustrata terra, incolas omnes Hierosolymam evocavit , ad solemnes azymorum serias celebranda , illisque congiarium dedit , tria bouifi, triginta agnorum millia mactans atque sic priscae ceremoniae', multis retro seculis intermissis, fuere reductae. Produxit regnum suum ad I annos,

obiitq; tandem, cum bellum adversus AEgypti Regem inconsulte suscepisset. Etenim Pharo Necho AEgypti Rex, in Assyriorumin Babyloniorum Regem expeditionem suscipiens, per Iosiae ditionem transituimparabat. Id cum Iosias detrimentosum sibi judicaret, ut AEgyptium aditu prohiberet, prope Middam

cum eo conflixit, verum infeliciter victus enim,& sagitta trajectuis paulo post ex vulnere decessit. De Iosa, Iudaeorum extat traditio, ipsem, quia jam

anno octavo res administrare, atque sic jus inter litigantes quoque dicere coepit, illis, quos sua sententia ad praestandum adverseriis id, quod in controversiam erat deductum, condemnaverat, semper de suo tantundem reddidisse, quoad aetatis annum octavum αdecimum expleverat. Verebatur enim , ne forte ex aetatis ac mentis imbecillitate, male judicasset, cum

568쪽

sic quoque constitutum sit ne quis minor octodecim annis judicis munus obeat. Zephanias, vel Sophonias Propheta, fuit ex postremis, qui ante captivitatem Babylonicam vaticinati sunt. Patrem habuit lium Cho situm Godoliae, stium Amaria, slium Ezechiae; quae genea logiae in Scriptura series, ostendere videtur, ipsum claris natalibus ortum esse. Jeremias filius Hilhia, in Iudaea: AEgypto Pro phetae munus obivit, sub Iosia, Iehojahim, ae-cehia Regibus, usq; ad transmigrationem reliquiarum Iudae in Agyptum, quoin ipse deportatus est Lia

brum vaticiniorum satis amplum reliquit, 'a capita complectentem , ac, quod Hieronymus pronunciat,

quantum in verbis smplex videtur facilis, tantum in majestate sensuumprofundissitam est. Idem,de morte Ieremiae sic scripsit Apud hannas, in is 3pto, a populo lapidibus obrutus occubuit Iacet vero in eo loco Jepultus, in quo dudum Pharao Rex habitaverati Et quoniam postulatione sua, defugatis odim loco serpentibus, Nutios a tactu a piaum fecit securose se, Vna eum ibi religione 2 3ptii venerantur. Carmen quod Threni inscribitur, Ieremias in obitum Iosiae Regis, ex aliquorum sententia , composuisse

creditur.

Legitur de Ieremia, apud Epiphanium in libesio devit interitu Prophetarum, ipsum, cum Templum subvertendum praenosceret, arcam testamenti, cum iis , quae in eadem erant, tulisse in precibus absorberi fecisse in petram. Istam petram digito illum obsignasse, nomenque Dei impresiisse, atque factum esse sigillum in similitudinem scripturae, quae ferro cavatur, eamque nubis operimentori celati, ut Nnci tunc

569쪽

insic ne locum quis cognoscere queat, nec nomen legere usque in hunc diem, isque in finem. Additur, esse petram illam in eremi terra , inter duos

montes, inter quos jacent sepulti Moyses Aaron, ac dixisse Ieremiam: Dominus de Sion ascendit ad caelos, inde cum virtute reversurus. erit signum protentia ejus, quando omnes gentes adoraverint lignum. Dixisse item Arcani banc nemo poterit pro ducere praeter vineletitum Dei Prophetam tabulas quae in ea sunt, nusi aperiet Sacerdotum, nul-ιini Prophetarum, is electus Dei Aarona es in resurrectionis die a ca primum resurget, es ex petra prodibit, poneturi in monte Sina, o congregabuntur ad eam omno Sancti, existectanis Dominum, sussantes inimicum, qui perdere eos assectabat Cina-

tinent ista interpolationem eorum quae leguntur Machab li sub initium.

RE ROMANORUM. Numam Pompilium excepit TVLLVS HOSTILIVS , cui inhonorem virtutis regnum ultro datum. Hic non pacis, ut Numa , sed belli amans, omnem militarem disciplinam , artemque bellandi condidit. Itaque mirum in modum exercita juventute, Alba -κos, gravem, diu principem populum, provocare ausus est. Sed, cum pari robore, frequentibus praeliis utriq: comminuerentur,interAlbanos, quibus Me

tim Sussetius aliis Fufetius dicitur Dux praeerat, Romanos, qui Regis sui auspiciis pugnabant, convenit, ut, missio in compendium bello, terni ex utraq; acie congressi, de principatu alterius populi decernerent. Hinc ex parte Albanorum, tres Curiatii,&ex parte Romanorum totidem Horati, utrinque terge. mini natrii, quorum matres brines fuisse dicuntur,

570쪽

selecti, quibus utriusque populi fata committerentur. In congressu statim duoHoratii,ex parteRomanorum ceciderunt, Curiatii Albanorum vulnerati. Vnus Horatius , quamvis integer, quia tribus impar erat, fugam simulavit, ingulos, per intervalla, ut vulne rum dolor patiebatur, insequentes, interfecit. Spoliis onustus inlibem rediens, Sororem obviam habuit, quae viso paludamento Sponsi sui, qui unus ex Curiatiis erat, flere coepit. Hunc ille tam insmaturuim Virginis luctum , ferro ultus est , eamque transfixu Citavere leges nefas , ac, cum capitis supplicio vindicandum videretur, patre apud populum deprecante, servatus est in facinus iitra gloriam scit Sic discessum quidem ab armis, verum ita, ut Albani indigne .serrent, res suas in dete .rius esse prolapsas. Quamobrem Uentibus & Fidenatibus clam ad bellum Romanis inserendum inciis talis, ipsi cum Romanis , ex foedere quidem prosecti sunt , sed dum praelium committitii , Suffe tius aciem in collem subduxit, ut fortunam pugnantium experiretur , ac sequeretur Qua re Tullus intellecta , magna voce proclamat, suo illud jussu Suffetium facere. Inde hostes territi victique sunt. Postera die, cum Suffetius ad gratulandum Tullo venisset, jussu ipsius inter duos currus religatus, pernicibus equis distractus est Alba ipsa , quamvis parens, aemula tamen, diruta, cum prius omnes urbis opes, civesque universi , Romam , Coelio monte djecto, & Curia Hostilia exstructa ampliorem jam, traducti prorsus, ut consanguine civitas, non per i - 1sse . sed in suum corpus rediisse rursus videretur. Tullus victoriam pellequens , Fidenatium urbena ce

SEARCH

MENU NAVIGATION