Pera Librorum Iuvenilium Locvlamentvm Tertivm ; Pars 1 Insunt Adminicula Studii Historici. Scilicet Mythologia Veterum. Praecognita Historica. Mnemonica Historica. Synopsis Historiae Vniversalis. Nomenclator Regum, & Principum Europae

발행: 1695년

분량: 855페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

Gitum vitae habuit miserandum, Cum enim am tu grandis iii Italiae sylvestribus locis solus iterocere , quetrsitiin vidit proxime viam , patulis in , ite media arnis hiantem Tun experiri volens, vires adhuc adessent, immisiis in cavernas arbo- digitis, diducere rescindere quercum conatus νὰ . Ac mediam quidem partem discidit, quercus istern,ςum quasi persecto, quod connixus erat Oete , manu laxasset, rediit in naturam , manibus retenti denuo cohaerens dilacerandum homi-hena sexi Praebuit

3 Iunc Sacrae Literae Tiglath jIesar vocant, isque,s anno 'ςgnavit, Galilaeam vastavit, Syriam occu-oivit, ac ipsum quoque chia quo in auxilium vo- extus r Vi ira favit inclementius.

CONTEMPORANEA

IVD E REGNUM IOTHAM. Vsia desuncto, Iuthamus, qui pridein

leprosi patris partes gesserat, plenam regni adi nil trationem suscepit patrisque insistens velligiis, Deum rite veneratus, munitiones urbis regiae, tum ollas persecit Ammonitis iterum bello comitis, gravius jugum imposuit, ut supra centena argenti talentianis nud Coros tritici decies mille, tantundemque hor-dς Pendere cogerentur. Templum Dei , editiss- na Porta exornavit, Felicissimus utique ni acriter Dςum offendisset stultitia populi, prae collibus ac lu-ς , Gnctissimum Templum spernentis, profanaque 'mina identidem respectantis Hanc enim ob

542쪽

causam, Iudaicum Regnum, vicinis Regibus, Reaini Syriae, &le te, Samariae , tanquam in praedam cessit finesque ejus late devastati senti

ACHAS. Iotham patri successit filius Acbas.

x Majorum suorum pessimus. Idololatriae enimusque ad insaniam deditus fuit & ipsis hostium suorum. Irorum praesertim, idolis sacrificavit, legitimo veri Dei cultu prorsus neglecto Filium quoque suum Deastro Moloch dicto, Cananaeorum ritu, obtulit, igneque lustravit. Vbi notandRm, non omnes, qui Molocho per ignem lustrabantur,omnino combustos fuisse. Duplici enim more illud terriculamentum, a superstitiosis parentibus , colebatur scilicet, partim combustione, partim traductione per flammam. At, His iam filium, a patre Achaso, non traducendi, sed comburendi apimo, Molochri oblatum suisse, verum Salamandrae sanguine inunctum , ex flammasiuvum exiisse dudaei comminiscuntur aeterum, non tantum idolis sacrificavit Achas, sed cin veri Dei

cultu multa innovavit, plurim:a etiam sustulit, uriae. que Summo Sacerdoti, ut altare Domini rem O

veret, aliudquo novum, secundum typum Damasceni, ad honorem Deorum Damasci substitueret, imperavit 'Tandem etiam Templum Dei, quo non ipse tantum , sedin populus, idololatriae liberius indulgeret, occlusit. Hinc regnum ejus usquequaque

turbidum anfelix fuit. Ab Israelitis enim GIris. bellis gravissimis petitus est, ii quidem Math urbem, ad oram maris Erythraei sitam, ipsi extorserunt: illi vero, in Iudaeam irrumpentes, uno die centum viginti millia interfecerunt, abductis simul ducentis mulierum, puerorum, tuestarum millibus. Iidem conjunctis viribus Hierosolymam obsidione cinxere,

aqua

543쪽

ς; MILLE NAR. IV. a qua tamen per Tigiat Pileser, Assyriae Regem,

quem Achas magnificis muneribus in auxiliatorem adsciverat, repulsi sunt, Reain Rex Syriae ab eodem interemtus, e a vero ex Israel meliore Regni sui parte spoliatus est. Sed & ab ipso hoc Assyrio, quem sibi in auxilium evocaverat, Rex Achas obsessus, ingentique pecuniae summa mulinctatus est. Quin imo, ut calamitatum ipsi abunde esset, ab Idumaeis, postremo & Philist eis infestatus, multis civitalibus exutus est. Perstitit autem in impietate sua, toto imperii tempore, quod , I 6 annos duravit Min eadem quoque extremum vitae diem clausit una re felix, quod piissimum filium His. Liam progeneravit.

PEΚΑ. Pelia Remalia filius occiso Pehaia rate Agnum , tanqyam praemium impiae proditionis ac conjuratio ins in suuii nona num , obtinui petao annos adnianistrauit Bestum ei continuum suit cum Rege Iudaeorum, atque una cum egissbyrorim Regeu fulminis sidione prellit, sed frustra litteris tamen ambo ferro igne totam Iudaeam vallarunt, ac immensam mulqtitudinem, ceu jam modo dici una est, tum trucidarunt, tum abduxere a captivitatem postremis P

neu, suasu Prophetae Obed, iterum libertas reddita. Iglai Piis quoque, cujus opem Rex Iudae im

ploraverat , Peliam repressit, & magna regni pario mulctavit, duasque tibilis cum dimidia, Ruben, scilicet Gad, dimidiam Man. sse, regionem trans

danem colentes, nec minus e Gali hea superi0re

Nophthali iii miserrimam servitutetm abdu-

544쪽

SECVLII. 'xii, ter provincias quasdam Mediae dispersit, Deo

diuturnam impietatem tam Regum , quam populi Israelitici , hoc pacto ulciscente, reliquosque tanto exemplo, ad poenitentiam invitante. Tandem vera Peka, ab Hoea servo suo, per conjurationem morte sublatus est. Micha sive Micheas Propheta,non ille filius Iemla, de cujus sinistris auguriis Achabus questus est I Reg. XXII 8 sed ex Maresa, tribus Ephraim urbe oriundus, sub Othamo, Achaso, thhia Regibus, munere suo defunctus est. In libro vaticiniorum, qui superest ino II capitibus absolvituri insigni mysteria re velivit, , inter cinera, locum nativitatis Messiae, verbis apertissimis praedixit. Ioelem quoque Prophetam, Pathuelis filium , in

haec tempora communiter referunt, nam, de vera

ejus aetate non constat. Prophetia quam reliquit, III capitibus absolvitur, in qua de captivitate Babylonica , missione Spiritus S .in Iudicio extremo, habentur vaticinia.

RE GENTILIUM.

Roma urbis initiuin huc referendum. AmuIim, procae filius, Albanorum Rex, cum Numitori fratri majori, Regnum extorquens, filium ejus ausum, pubescentem , in venatione per insidias interemisset filiam unicam Rheam, quam, Iliam alii vocavi, Vestalem fecit. Illa, in templo, sive a Genio quodam, quem Martem plerique venditarunt, sive a procorum aliquo compressa, uno partu Romulum & Remum est enixa, quos matre viva defossa, in profluentem abjici jussit Amulius. Hos, in alveum Tiberis ministri deportantes , cum acces- sissenta

545쪽

sissent, invenere restagnantem, ob continuo iiDbres.

fluvium, itaque in alluvie infantes reliquerunt. Ibi inuitans aqua, juxta cum quam tandem tempore Neronis aruisse refert acitus , pueros effundit. Tum dicitur Lupa distentis a recenti partu uberibus mammas iis praebuisse. Alii, Laurentiam uxorem Faustuli pastoris , a quo pueri reperti nutriti sunt, sive ob alias causas, sivo ob meretriciam cum aliis stupri consuetudinem, Lupam cognominatam, fabulae occasionem dedisse autumant. Sic servati pueri, vitam agebant pastoritiam manibus victum sibi parantes. Anniam ingressis XVIII controversia de pascuis cum Numitoris bubulcis oborta , ae litigiis ad arma ventum est. Rebus admodum exasperatis, Remus tandem, absente Romulo, per insidias captus, WAlbam traductus est. Ibi, capitis ab Amulio reus actus, cum Numitoris judicio ussupplicii permitteretur ab eo clam in necem Amulli armabatur, Romulusque, Faustulo, quo sanguine oriundus sit, edoctus, fratri in subsidium veniens, urbem , cum cohorte non invalida, ingressus, Α-

mulio obtruncato , avum maternum Numitorem,

regiae dignitati restituit Romulus post haec aemus, ipsi urbem adaiberim condere instituerunt. Sed, cum dissidio de loco

exstruendae urbis exorto, Romulus montem Palatinum,Remias,Aventinum munire conarentur, teque,ex

Numitoris consilio, Deorum judicio permissa,Romulus prior vultures sex, Remus posterior bis sex conspexistet, uterque augurium sibi melius obtigisse ratus, alter tempore, numero alter contendere coepit. Accendit fratrum contentionem reliqua multitudo pu- nam exorsa, non expectato Ducum imperio Certa-

546쪽

tum est acriter δε multis utrinq; cadentibus, interq: illos , non Faustulo solum , qui, litem diremturus accesserat, sed ripa Remo, penes Romulum victoria naan sit, non sine praesagio , de sanguinolantia futurae urbis.. Alii narrant, Remum ob augurium. principatum ultro fratri cesssse, sed, post moenia con .dita, cum angustias fota factae irrideret, hanc transiliisse, eamque ob causam, aut a murorum praefecto, aut a fratre ipso, retro in caput insino vulnere, occubuisse. aeterum condita Roma A. XL 3 97. Xalendis Maji quo die ab pastoribus in agris Paliba e

Iebrari consueverunt. Nulli tamen, quos inter Dio nysius Halicarnasseus, & Plutarchus , a Romulo conia ditani negant, ipsum tantum ex sparsa per Palatinum, Coelium. ipitolinum seu Tarpeium,in Quirinalem montes civitate , oppidum quadratum secisse perhibentes volunt igitur, antiquiorum autoritate ianxi, a quodam Eneae, sive etiam lyssis filio Romo. aut, a Roma , tamina Troiana, quae , cum Enea in Italiam veniens, navigationisin errorum,dio, caeteras Iliacas adhortata, effecerit, ut facto secum

inpetu, naves exurerent, Romam primitus esse constructam. Nonnulli, cum Salustius in Catilinaria dicat rojanos cumque his Aborigines, Romam condidisse atque habuisse,censent eam Valantiam ante appellatam, quae deinde, post Evandri adventum, Roma, Di is robore dicta sit. Romuli natalium seriem, tabella quam in aversa

pagina, oculis spectandam subjicimus, indicat.

547쪽

Anchises.

Capetus.

Tiberinus. Agrippa,

Aventinus.

Procas.

Amulius. Rhea Vestalis. Romulus. Minus.

548쪽

MILLE NARI IV.

SECULUM PII.

SALMANASSAR

S Almanassar, qui ct Nabona a dicitur, Regno Israelis tinem imposuit , abductione X. Tribuum. Pro iis, in Samariam in reliqua vacuas sedes, colonos ex variis gentibus collectos misit, qui regionen inhabitarent. His , cum infesti leones essent. ablegati illuc Israelitici Sacerdotes , qui veram Dei colendi rationem novos incolas docerent. Fecere id Sacerdotes , sed novi habitatores Israesitica sacra, cum profanis superstitionibus suae quisque patriae, interpolabant, unde Samaritana religio, ex Iudaismo ac Paganismo cinnus, suam traxit orginem. Huic addicti, religionem ex utilitate metiebantur. Floren tibus enim Iudaeorun rebus , illorum se sanguinis' legum fingebant , si quando in arcto erant, alienam, ex vero, originem, & extranea instituta professi, peregrinis gentibus se sociabant.

Sennacherib, sive Sanchereb, post Salmanassarem patrem regnavit annis . Is Sethυnem Regem Sacerdotem Egypti, bello frustra petiit. Sethon enini ad Numen suum confugiens , impetravit ab eo, ut mures catervatim in castra Assyriorum irrumperent is pharetras , arcuum nervos , ac sagitatas arroderent, ut sic Sennacherib cum ignominia retrocedere cogeretur. Postea Sethos, Numini suo

imaginem Sennacheribi , murem manu tenentem,

dedicavit , eique subscripsit : In me intuens pius esto. Quidam exiit imant, Herodotum, a quo ista M in

549쪽

in E iterpe prodita sunt , deceptum, Sennacheribi adversus likiam expeditionem , male enarrasse. Haec autem mox , una cum interitu Seianacheribi, ex Sacrarum Literarum fide recensebitur.

CONTEM POMANE A.

HISKIAS. Hi kia, sive Ezechias, mox ab initio regni sui. Templum a Patre occulusum, reseravit, cultum Dei ac lacrificia restituit, idololatriam ex-tiuxit, ac Pascha celebravit. Quin tanto fervore restautandae pietatis incensus est , ut Serpevti etiam aeneo, a Mose fabricato , nobili antiquitatis, divinae benclacentiae monumento, quod Hebraei illi incensum offerrent, non pepercerit, sed eum aboleverit, atque confregerit. Hoc pietatis et Rex Ezechias viam sibi ad felicitatem stravit, ac Phili-yaeos devicit, ab ipsis injuste ablata recuperans Intercessiit rebus prosperis Sennacheribus , bellum magnis viribus intentans, agrosque late vastans, munitio cibus plerisque urbibus in potestatem redactis. Non ausus est manum cum Assyrio conserere EZechias, quippe copiis militaribus longe inferior, sed pacem ingenti auri pretio mercatus est. Hac autem non diu ilium gaudere passus est Sennacherib robore enim fretus militum, cum in Arabia, alibi prospere ei omnia cederent, reversus, per Rul cen Hierosolymae superbe insultans, deditionem imperare, excidium minitare coepit. At, cum ad Deum precibus confugisset Ezechias, mirabiliter e manu hostis liberat is si Angelus enim Domini, una noctes, in Assyriorum sis castris, prope Ierusalem locatis L s. millia

550쪽

millia trucidavit, , ut Sennaciterib, ex Iudaea, in Assyriam, se cum exercitus sui reliquiis reciperet, invitum Wfrementem coinpulit ubi paucis post diebus, a filiis suis, Adramelech dc Sareger, teinploidoli istocli interfectus est. 4jus Sennacheribi expeditionis in Asiam AEgyptum, meminit quoq; Berosus apud Iosephum l. O. Ant. c. t. Merodotus in Euterpe, ceu dictum. Nec tantum Egechias divino praesidio ab Assyriis liberatus, verum etiam cum te, thali morbo oppressus jaceret , Dei benignitate ex eodem emersit, , a fatali meta , ad diuturniorem viatam revocatus est. Quippe sanitas ei restituta, ac

insuper XV anni vitae ejus adjecti sunt. In cujus rei fidem, umbra Solis, in horologio ab Achas facto, decem gradibus, pe ineas quibus jam ascenderat,

retrorsum ducta est atque non umbrata tantum ,

sed ipsum Solem retr6gradum is hunc diem ita

horis longiorem solito fuisse, veteres Ecclesiae Doctores consensu tradunt. Et vero erodach, seu Merodach Babyloniae Rex, quem Ptolemaeus Mardocempadem appellat , hoc prodigio motus , Legatos muneribus instructos , ad Ezechian misit, ut ei de salute gratularentur in miraculum retrocessionis Solis diligentius inquirerent. In hac Leis gatione excipienda , Hishias paruit provide versatus est. Siquidena, quicquid thesaurorum sibi erat, Chaldaeis illis , non sine animi elatione, cingratitudine erga Deum ostentavit, eamque ob causani

iram divinam in sein posteros provocavit, atque audire coactus est, Babyloniis praedae fore gazam , quibus tantum ipse tribueret. Propter pietatem ta-Baen, dum vixit, eius habita ratio. In pace enim

Minis Inor

SEARCH

MENU NAVIGATION