Brixia sacra

발행: 1755년

분량: 546페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

lus hocce munusculum I ibi acceptis um ore significabas , eo etiam' nomine , quod Sanctos hine Episcopos tibi referendi an a s incitamentum praeberetur. uuamobrem Oi' maximas

Tibi gratias ago , quod meum hunc librum tuo Nomine illustrari sinis , s eum Tibi qualiscumque est summo animi obsequio consecro G dico , rogoque atque obtestor , ut quam suo merito gratiam apud doctos viros habere non potest , eam tuo Patrocinio s favore eidem concilies .

D. I

12쪽

Praepositus Generalis Clericorum Regul.

Hoc opus inscriptum Pontificum Brixianorum Series , Commentario Bistorico HIustrata Oe. a R. P. Visit. D. Hieronymo G donico Nostrae Congregationis Theologo compositum , dc iuxta assertionem Patrum , quibus id commisimus , approbatum, ut typis mandetur , quod ad Nos spectat, lacultatem concedimus. In quorum fidem praesentes Iiteras manu propria subscripsimus , di solito nostro Sigillo

firmavimus.

Romae in nostris AEdibus S. Silvestri Μontis Quirinalis

die Ia. Aprilis anno IF S. D. Ianuarius Maria dei Pedio Prap. Gen. Cl. Reo .

D. Raphael Venturini C. R. Iegret.

13쪽

NOI RI FORMATORI

Dello Studio di Padova

ne det P. F. Glacinio Maria Marini Inquisitor Generale det Sant' officio di Brescia nel Libro intitolato: Brixianorum Ponti eum Series , Commentario risorico illustrata Auctore Iorueronymo Gradovico Cl. Reg. non v'esIer cosa arcuna controla Santa Fede Cattolica , e parimente per attestatia dcI Seiagretario nostro , niente contro Principi, e buoni cost crini , concedemo LicenZa a Giamsatissa Bossini Stampatore ia Brescia , che possi effer stampato , osservando gli ordini ia maiateria di Stampe , e presentando te solite Copie alle Pubbliche Iabterie di Uenezia , e di Pado va . Dat. Ii In Decembre IF q.

Marco Foscarini Cau. Proc. RU.

Registrato in Libro a Carteis at numero 483.

14쪽

Oeet Sapientum auistoritas , eX- perimento innixa, quantum Religioni Catholicae propagandae,

quantum Ecclesiasticae aisciplinae firmandae aut restituendae , quantum denique moribus recte constituendis conserat, sirorum cuilibet Ecclesiae Pasto

rum veram continuamque succe Ionem innotescere , at

que res ipsortim gestas, ut obscuritas , & longinquitas temporum patitur , non ignorari . Certum enim est , omnis Hi storiae , inprimis vero Ecclesiasticae cognitionem , testem esse temporum , lucem veritatis , vitae magistram. Ramquam autem veteri memoria Viri do sti ac diligentes in digerenda se rie , colligendisque Aistis Episcoporum , qui Catholicas rexerunt Ecclesias , multum opere tuisenderint r quamplurima tamen aliorum diligentiae reservata fuisse, luculenter demonstrantii Libri in hoc argumentum conscripti, qui ut taceam de iis , quos parari audio recenti memoria in lucem prodierunt, qui tantum abest, ut contemtui habeantur , perinde ac si superflui sorent , ut imo , opera huius generis esse valde utilia ac necessaria, publico testimonio sit declaratum . II. Utque aliena omittentes , intra ea , quae nostra sunt, unice consistamus, suos habet Ecclesia Brixiana Historicos , qui de Episcopis agentes , monumenta in hanc rem posteris reliquerunt. Quis enim primum ignorat, Brixiam certa &continenti suorum Pastorum serie gloriari a Divo nempe Philastrio , septimo inter eos , usque ad B. Ram pertum, quadragesimum , hoc est ab ann. Cnristi CCCLXXX. usque ad DCCCXLIII. ρ Quam seriem, nobis ab eodem B. Ramperto commendatam in suo de Translatione D. Philastrii Sermone, si

monumentum, vetustate, auctoritate, ac pretio invidendum ego dixero, verum dixero. Pretiosum hujusmodi Catalogum omnia iure

15쪽

ii Praefatio.

iure credendum est sacris e Diptychis petitum . Singulae enim Ecclesiae, ut Eruditis vulgo compertissimum est , priscis Christianae Relisionis temporibus , quemdam habebant libellum duabus tabulis compactum , qui ab insis apud Romanum Imperium Christianae fidei incunabulis fertur Diptychon vocatus, in quo suorum Praesulum vita defunctorum dummodo rediaside , bonisque moribus inclaruissent nomina in Missis recitanda inscribebantur. Huiusmodi usum non solum IX. , quo Ram pertus floruit , sed etiam XI. seculo, ibrtasse etiam XII. obtinuisse, ex probatis Scriptoribus in eruditissit no opere de S erificio Missa i Benedictus XIV. Romanus Pontii x iure ac

merito affirmat. Aucto deinde Epistbporum numero , nc diutius litur*ica operatio protraheretur; aut cum ea disciplina XII. seculo est introducta , ut Sacerdos non alta, sed submissa voce Nomina , quae Deo commendata volebat, recitaret , ea consuetudo in desuetudinem abire coepit . VII. Prosecto Brixianae Ecclesiae gratulandum maxime est , quoa non solum in Rampertiano Indice veluti illud ipsum ostendere possit Diptychum , in quod suorum Episcoporum nomina seculo IX. relata erant quod decus , vereor , ut alia Italica Ecclesia, si Romanam excipias, iactare possit) : v Tum etiam ex eo validum desumere I otest argumentum , si minus de Sanctorum cultu suis Episcopis tributo , certe decorum orthodoxia , castisque moribus. Etenim apud Historiae Ecclesiasticae peritis limos certa res est atque explorata , in hujusmodi Diptychis eos dumtaxat conscriptos fuisse Epis copos , de quorum Catholica doctrina , bonisque moribus Constabat ; eos vero praetermissos, qui in haereum , vel in aliud grave crimen inciderant, ex quorum numero , si sorte aliquis irrepsisset, continuo , re deprehensa, expungebatur . Qtiam consuetudinem in Rampertiano Indice vidimus observatam ; quippe in eo desideratur Berticanus , quem inter Dominatorem , & Paulum 1edisse liquet , quemque D. Gregorii Magni testimonio innixi, labe simoniaca vitiatum ex improviso diem extremum morte consecisse , suo loco ostensuri sumus .

IV. Post Rampertum, plures habemus, qui nostrorum Episcoporum , sive catalogis contexendis , sive rebus illustrandis

16쪽

Praefatio. iii

incubuerunt. Eorum nos, qui vita decesserunt, labores , ut suus cuique honos constet , utque , quid a nobis praestitum sit , intelligatur , paucis hic recensebimus . V. Primus itaque occurrit Iacobus Malvetius ex illustri inter Brixianos , fortasse etiam Mutinenses & Bononienses

familia prognatus , qui in Patria historia , quam a condita Urbe aci annum MCCCXXXII. perduxit, haud pauca eam in rem posteritati conservavit a . Sequitur Elias Capreolus

nobilibus itidem inter Brixianos parentibus natus, qui breviorem , quam Malvetius , Patriae historiam concinnavit a prima origine deducens ad annum ΜDX. VI. Post hune, Marinus Georgius unus ex Brixianis Episcopis commemorandus est. Cum enim Sanctus Carolus Bora Tomaeus inter alias, quas ad veterem ecclesiasticam disciplinam restaurandam leges accomodatissimas praescripserat, eam

tulisset 3 , qua unicuique ex sua Μediolanensi Provincia Eapiscopo praecipiebatur , ut eorum , qui eum praecesserant , nomina , genus, oc Pastorales actiones diligentissime conquiri , atque, ut in Atrio Episcopii pingi curaret eorum Nomina, si minus omnium, eorum saltem , qui sanetitatis , aut doctrinae , aut rerum Episcopalium gestarum laude clari erant: Marinus utrumque Seculo XVII. ineunte sua hac in EcelesiaeXequutus est; namque in maiori Episcopii Aula singulorum Prae1ulum , cura Antonii Gandini pictoris , ima ines effingi curavit , cujus rei memoria posteris consignata fuit hac imscriptione, quae in vestibulo sanuae orientalis legitur . Marinus Georgius Episcopus

Aulam hane Ere suo extructam , atque ornatam

D. Anathalonis , O Sueeessorum

1 Malvetium, eum anno MCCCCXII. contagiosa lues Urbem invasisset , ad placia

das Benaci laeus undas se contulisse, consiliumque reptile conscribendae Patriae lae . narrat ipse in prooemio r exorsus autem ab Urbis orisine narrationix filum perduxit

ad annum christi ΜαT XXXII. Anno autem. MCCCCXL. repentino obiit e vvosito innotuit hoc opus, de quo tulit iudieium

Libro de Historicis Latinis III. cap. s. Muratorius autem omnium primus edi curavit Tom. XIV. Rerum Italidarum .

Iii Concilio I rovinetali IIL Tit. da Episcopis pag. go. ι & in Concilio Provi

eiali Iv. Tu. de Episcopis pag.

17쪽

Eorumdem vero Episcoporum gesta ut simul colligerentur , demandavit Francisco Florentinio Gottalengi primum , deinde Saini Parocho, qui ex duplici Tabulario , Brixiano &Vaticano , nostrorum Episcoporum Indicem contexuit , in quo praeter rerum gestarum summam , ordinem quoque inter ipsos , gestique Sacerdotii tempus notavit. Prodiit hic Indiculus Brixiae apud Bartholomaeum Fontanam anno ΜDCXIV. Alium aeinceps paraverat Florentinius Catalogum copiosiorem , quem tamen morte , qua functus est anno MDCXX , interceptus edere non potuit r is tamen Sociis Bollandianis , ad quos miserat apographum Bernardinus Faynus , usui fuit ad dies xx II. Aprilis in S. Cypriano m. II. Aprilis pag. 849.r xxv II. eiusdem mensis in Theophilo pag. 49q. α xx. Maii in S. Anastasio Tom. V. Maii Pag. a 26. Asservatur etiamnum in Chartulario Patrum Oratorii S. Philippi Nerii Brixiae , qui germanae pietatis, bonarumque literarum seduli sunt cultores . Eum Indicem haud Parum mox ostendemus profuturum Patriis illustrandis memoriis , praecipue sacris , quibus e tenebris obscurae antiquitatis eruendis atque colligendis plurimum ipse adlaboravit, unde non solum apud BrixianoS, verum etiam apud nonnullos aliarum Urbium doctos Viros haud exiguam consecutiis est nominis gloriam . Aliud etiam opus conscribendum sibi sumserat alter Brixianae Sacrae Militiae alumnus, eiusdemque Urbis civis Bernardinus Faynus, in quo omnium Brixia, Sedis Episcoporum in Lombaxaea quascumque memorias abs pene innumeris Scriptoribus , variis monumentis , litris Citiiratis , Scripturis publicis , Archiviisque diveos uno Datamine eonis gesserat ; verum magnum hoc opus lucem non vidit , sed il-hus quoddam veluti specimen publico exhibere voluit Volumine , quod ita inscripsit : Caelum Sancta Brixianae Ecclesia ; atrue dicavit Petro Ottobono Cardinali , eiusdemque Eccleiae Episcopo ; editum fuit Brixiae ann. MDCLVIII. typis Antonii Ritetardi : paucis deinde elapsis annis, publici iuris fecit eissiem typis Martyrologium S. Brixianae Ecclesiae , Marino Ioanni Georgio Urbis Episcopo nuncupatum , in quo Sanctorum gesta recensentur , ciuibus Brixiana Ecclesia specialem habet honorem . obiit Faynus Midie Idus Ianuarii anno

Μin LoIII. Quo vero tempore Faynus Ecclesiae Brixiana:

18쪽

Prafatio. U

res illustrare toto animo contendebat , eodem Ferdinandus Ughellus Tom. IV. Italiae Sacrae suam in Episcopis nostris illustrandis potuit curam . VIII. Silentio praetereo Ascanium Martinengum , Ioannemi Baptistam Naetarium , & Leonardum Cossandum , alio item ultos, quorum Catalogum contexuit Faynus in tertio ex indicibus , quos posuit ad calcem Martyrologii Brixiani ; propterea quod licet ad res Patrias suam quique symbolam contulerint , de Episcopis tamen pauca , eaque omnia, sive a Malvetio , sive a Florentinio hausta, referant. Praetereo quoque Calesinium , Baronium , Ferrarium , de Aste, Castellanum, Sociosque Bollandianos , cum eadem prorsus attulerint, quae in supra commemoratis obvia sunt . IX. Nostris tandem temporibus Paulus Galeardus principis huius Ecclesiae Canonicus , vir cum politioribus , tum sacris literis peritissimus, morum castimonia , rerumque agendarum prudentia ornatissimus , eorumdem Episcoporum gestis egregiam lucem as udit. Nupero inprimis Italiae Sacrae Ughelli

Veneto editori uberes notas , novaque monumenta anno

MDCCXIX. suppeditavit , quibus Brixianorum Episcoporum gesta in IV. Uglaelliani Uperis Tomo iam recensita, fue

runt correcta , suppleta atque aucta ἐν anno vero insequenti

S. Gaudentit Epitcopi gesta recensuit in editione Sermonum ejusdem Sancti , quos ad fidem mss. Codicum recunitos , eruditisque notis aspersos iussu Ioannis Francisci Barbadi ci , eodem tempore ex Veronensi ad Brixianae Ecelesiae regimen translati , edi curavit nitidissimis typis Patavinis Iosephi Comini : Venerabilium quoque nostrorum Episcopo rum Rampertii & Adelmanni nomina meliori luce in eo. dem Volumine , plurimi a Sociis Bollandianis fasto , donavit. X. Praestantiorem deinde operam collocavit in Colleictione operum quatuor ejusdem Ecclesiae Patrum & Episcoporum SS. Gaudentii & Philastrii, B. Ramperti, dc Ven. Adelmanni. Etenim cogitans Episcopus noster Angelus Maria uti irinus S. R. E. Cardinalis & Bibliothecarius, in suo munere majori

Eminentissimul Episcopus noster λα- nis quatuor veterum Patrum at Ne Episco. 3 vius Maria Quirinus in nuncupatione ad Sum. potuiti Brixialiae Ecclesiae . main Pontificem Clementem XII. Collectio.

19쪽

vi Praefatio.

sui, atque latores eo eomment , ut priscis Ecclesiarum monumentis Iux magis accedat ae veneratio , illud cepit consilii , ut in unum Volumen colle sta repraesentaret quatuor suorum Ante-

cetarum , simul & Doctorum scripta , quibus Religionis nostrae dogmata & mores mirum in modum muniuntur atque illustrantur. Ad tantum opus obeundum, quod publicae expectationi atque utilitati responderet , selectus provide fuit Galeardus , qui cum accurata Codicum collatione , tum eruditis Praefationibus atque notationibus , in provincia sibi demanis data ita feliciter versatus est , ut splendidissimum Volumen in lucem emissum Brixianis formis Io: Mariae RiZZardi anno MDCCXXXVIII., Eminentiss. Episcopo pecuniam omnem suppeditante , omnium laudibus commendatum sit. Hinc o casionem sumsit Galeardus non solum ea retractare atque augere , quae de Gaudentio & Ramperto in Patavina editione literis Consignaverat , verum etiam Sancti Philastrii , α Vener. Adelmanni gesta in bona luce collocare . Post haec in Martyrologium Brixianum, iiique Brixianorum Episcoporum indicem ad exactioris criticae , historiaeque Ecclesiasticae regulas exigendum incumbebat, iamque ad mensem Iulium Martyrologium perduxerat, cum ecce undecimo Augusti die anni MDCCXLII. acuta febri correptus post triduum e vita eripitur maximo literarum detrimento , Bon

riimque omnium maerore . .

XI. Praeter haec, sunt & alia nondum typis edita Brixiano rum ingeniorum in eamdem rem scripta. Octavius Rubeus no

bili genere apud Brixianos natus , haud pauca de nostris Eniscopis habet in Patria Historia , quam ad umbilicum perducere , nedum publica luce donare non potuit ereptus e vivis anno MDCXXX., de quo illud memoratu dignum arbitramur , quod cum historiam ad annum usque MCCXXIII. perduxisset, manuscriptum opus subreptum est sibi , neque sedula adhibita indagine , quibus in manibus esset , comperire unquam potuit. xactum ejusmodi narrat ipse in historia ,

quam rursus aggressus est : nam ea de re non excidens animis novam concinnavit ex iis, quae apud se fuisse monumenta credibile est , sed tamen in ea contexenda non est annum MCX. praetergressus. Huius exemplaria non admodum rara : autographum est apud Nob. Virum Testum Lanam. Nihilominus

20쪽

Praefatio . vij

servatur adhuc , faventibus superis , illud , ouod Rubeus suba reptum sibi esse conquestus est , quiaque hactenus , dolo fora tat se occultatum latuit, nunc demum pervenit ad manus Abia batis Constantii Zinelli Iuris utriusque periti , qui optima: notae libros summa cura & studio conquirit. Hoc aliud nouesse fidem faciunt, cum ea , quam ipse Scriptor Rubeue facit,

eiusdem descriptio, tum mutationes emendationesque eadem manu exaratae , tum constans , quae inter hoc primum & alaterum supramemoratum Scriptoris foetum intercedit , rerum convenientia , tum denique numerus Librorum septem supra triginta , quibus constat mc Zinellianus Codex. Eodem qui m numero constabat primus eius labor , cui ultimam adhibuis se manum annos pariter natum septem supra triginta ille

ipse a uictor est in Epistola Petro Paulo ΤΟΣΣio data , quae legitur eag. I 3. Collectionis suarum Epistolarum . Sunt etiam apud Patres Oratorii Sancti Philippi Nerit , quos modo Iaudavimus , chartae & codices non pauci , recentioris tamen aetatis , a Fayno partim collecti, partim elucubrati , ultimaque voluntate oratorianis Patribus donati , ex quibus memoria dignus est Catalogus Episcoporum Brixianorum per Alexandrum Totium Brixianum Congregationis Servorum Beatae Mariae Virginis , manu conscriptus , notulis quibusdam aspersus , atque deductus ad annum MDLIX. , quo Dominicus Bollanus Brixianae Ecclesiae regimen iniit. Haud parvo in pretio habendum esse hunc catalogum arbi tramur , propterea quod intrusi non legantur Antigitis αEvasius ; neque exordiatur a S. Barnaba , quod argumento est, emctum fuisse&expressum, vel ex Rampertiano , vel ex nostro Indice , quo de mox dicturi sumus. Praeter hunc Indi cem alia ab eodem Alexandro , viro sua tempestate docto ciccelebri, collecta fuisse eamdem in rem , liquet ex Sociis Bollandianis , qui ex eiusdem mss. per Faynum acceptis TOm. III. April. pag. 6 I9. Aeta reserunt translationis SS. Evasit

Martyris , & Cypriani, Pauli , & Deusdedit nostrorum Episcoporum in Ecclesiam S. Petri in oliveto. Obiit Totius anno circiter Μ XX. 3 . Sunt & apud Canonicos Lateranenia ses S. Aphrae miscellanea multa , quae Theodosius Burgum dius 6 Abbas ejusdem S. Congregationis consecerat, in quia 4 bus

SEARCH

MENU NAVIGATION